Et cremabunt eam in conspectu eius. Puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura est quippe ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur. Nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est, in conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Iam quod sequitur: Et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius comburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur: et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est; verum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, converteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.