The Wayback Machine - https://web.archive.org/web/20050207105412/http://hbar.phys.msu.su:80/gorm/chrons/bremen.htm
Adamus
Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum

Praefatio (G.Waitz)
Liber I
Liber II
Liber III
Descriptio insularum aquilonis
M. Adami epilogus ad liemarum episcopum

PRAEFATIO.

Paucissimi sane sunt inter medii aevi historicos, qui rerum traditarum gravitate, perspicuitate, iudicii ingenuitate, fontium scriptorum cognitione, sermonum ore traditorum accurata perceptione ita emineant, ut Adamus, magister scolarum Bremensis. Accedit quod archiepiscopatus Hammenburgensis et regnorum huic dioecesi subiectorum, quorum ille historiam tradit, septentrionaium annales omnino fere desiderantur. Adamo soli id debemus, ut notitiae, quae de populorum septentrionalium rebus gestis passim apud auctores varios reperiuntur aut ex eorum poematis hauriuntur, annis certis tribui et historiae usui inservire possint. Quid quod multa alia de rebus Germanicis et Slavicis scitu dignissima, necnon de Britannia et Hibernia haud contemnenda meminit. Vix igitur sunt chronica huius temporis, quorum textus aeque ac indagatio fontium, quibus superstructa sunt, opera diligentissima tam digna videantur, quam magistri Adami Gesta pontificum ecclesiae Hammenburgensis.

Ita inscribi libros, quos iamnunc curis nostris edituri sumus, tradidit nobis Helmoldus. Ex ipso opere eiusque praefatione illud tantum discimus, scriptorem fuisse canonicum ecclesiae Bremensis nomenque eius incipere a litera initiali A. Eum ex Germania superiori, i. e. ex Saxonia superiori, oriundum fuisse, iam ex vestigiis dialecti eius coniecit auctor scholii 145, l. IV, c. 34. Archiepiscopus Adalbertus, ortus domo palatinorum Saxoniae e regione natali sua viros multos ecclesiae literisque utiles Bremam accersivit. Plurima quae Adamus noster de Magdeburgo profert, per se haud plane necessaria, coniecturam fulcire videntur, Adamum in scholis monasteriorum in hac civitate sive prope illam sitorum literis imbutum fuisse. Anno 24. archiepiscopatus Adalberti, qui incepit a 16. die m. Aprilis anni 1068, Bremam venit, ubi inter canonicos huius sedis cathedralis receptus est. In charta archiepiscopi iam dicti, data anno 1069, Iun. 11. eum munere magistri scolarum insignitum inter testes post decanos et ante presbyteros collocatum invenimus. Paullo post regem Danorum Svend Estrithson adiit, in Selandia, ut videtur, morantem, qui benignissime eum excepit et circa terrarum aquilonarium situm et historiam plurima docuit. Post mortem Adalberti pontificis opus suum de Gestis pontificum Hammenburgensium exorsus est, quod, ut ex epilogo v. 52 sqq. effici posse videtur, circa annum 1075. absolvit. Etenim illud ante annum emortualem regis Svend, scilicet 1076, factum esse, docent quae leguntur verba l. II, cap. 24: 'Rex Daniae, qui hodieque superest' et cap. 26: 'qui nunc in Dania regnat Svein'. Quam diu in officio scolastici Bremae permanserit, non constat: cum de scolasticis Bremensibus huius temporis nil inveniamus usque ad Vicelinum, postea Wagriae apostolum, qui hoc munere circa annum 1125. functus est. Nec liquet usque ad quem annum vixerit; quamvis obitus magistri Adami in diptycho Bremensi ad 12. d. m. Octobris adscriptus sit. Traditur Adamus conventui in Ramesloh silvam quandam donasse ibique sepultus esse. Iterata huius conventus commemoratio certe praedilectionem quandam Adami prodere videtur.

In fontes historiae Adami inquirenti mox apparet, perquam diligentissime eum quum ecclesiae suae chartis et documentis usum fuisse, tum antiquiores rerum tradendarum auctores omni cum cura consuluisse, multosque scriptores etiam Romanos et recentiores, inveniendi quicquam spe atque studio motum, perscrutatum esse. Citat chartas in scriniis vel chirographa in archivis ecclesiae suae, privilegia Romanorum sive Romanae sedis, papae, necnon praecepta imperatorum et regum. Praeter ipsa documenta laudat Adamus Librum Donationum sive Traditionum ecclesiae Bremensis, in quo praeter diplomatum copiam alia quaedam de eius historia iuribusque exstitisse videntur. Librum quoque fraternitatis Bremensis memorat in scholio 42. Versus etiam quosdam affert ex antiquioribus ecclesiae libris. Opera historica, quae Adamus noster tum excerpsit, tum citavit, sunt haec: Einhardi Vita Karoli Magni, eiusdemque historia vel scripta; liber quem vocat Einhardi Gesta Saxonum; Einhardi Annales, Fuldenses vulgo dicti, qui ex Historia quam vocat Francorum usque ad annum 911. perducta ei innotuisse videntur; Annales Caesarum; Gregorius Turonensis, fortasse in epitome Fredegarii; Gesta Francorum; Gesta Anglorum; Computus a Corbeia delatus qui a nostratibus Fasti Corbeienses inscribitur; Gesta S. Bonifacii; Vita S. Willibrordi; Anskarii Liber Vitae et actuum S. Willehadi; Altfridi Vita S. Liudgeri; Gesta, Vita s. Actus S. Anskarii; Gesta, Vita s. Liber vitae S. Rimberti; Bovo, abbas Corveiensis, de actis sui temporis , Rhabani scriptum quoddam, quod Capitulum vocat. Memorat etiam acta conciliorum quorundam in Germania, videlicet Triburii, Altheimii, Moguntiae habitorum, "Canones" passim allegantur. Epistolis quoque nonnullis usus est, ut Anskarii, Alexandri papae II, Adalberti archiepiscopi.

Auctores classici Romani nonnulli scolastico nostro Bremensi probe noti fuerunt, saepissimeque ex eorum scriptis centones in eius sermone reperiuntur. Graece autem doctum fuisse Adamum non constat, quamvis saepe usurparit vocabula Graeca in linguam Latinam recepta, e. g.: proselita pro advena Prooemio; acephalus III, 14, schol. 16; cenodoxia III, 2; gigas IV, 40; giganteus II, 22; gnatho et pantomimus III, 38; trigonus I, c. 1; orthodoxus I, 29. IV, 41; parasitus III, 38; toparchia III, 25; ypocrita III, 35; celeuma IV, 39; zelare II, 53; abyssi baratrum IV, 38; abyssus, chaos et euripus IV, 39; gaza IV, 40; macrobii IV, 19. Poetarum opera, quorum versus citantur, sunt Virgilii Aeneis et Georgica, Horatii Lyrica, Sermones et Epistolae Lucani Pharsalia, Iuvenalis Satirae, itemque Persii. Noti ei fuisse videntur Ciceronis libri de finibus et Somnium Scipionis. Nullius tamen opera saepius manibus versavit quam Sallustii, ex quo noster, hac in re similis Widukindo et Lamberto Hersfeldensi, et totas sententias depromsit et saepenumero locutiones breviores in textum suum recepit. Laudantur Macrobii libri in Somnium Scipionis, Orosii Chronica, Solini polyhistor, Marciani Capellae libri de Geometria in eiusdem opere de nuptiis Philologiae. Citantur quoque Bedae Venerabilis libri de temporum ratione et de rerum natura, et sancti patres Ambrosius, Hieronymus, Gregorius; Historia ecclesiastica tripartita, quae Cassiodoro ascribi solet, laudatur, Pauli Diaconi quoque historia, ut videtur, Adamum non latuit. Minime vero Adami fontibus annumeranda sunt Sigeberti Gemblacensis Chronicon et Liber de pontificum Romanorum vitis Liutprando perperam adscriptus, quippe quae opera post Adami scholastici tempora composita sunt. Refertus est praeterea Adami sermo locis e scriptura sancta depromtis. Ad carmina historica seu Teutonica seu populorum septentrionalium non attendebat.

Praeter chartas et scripta, quae evolvit, Adamus consuluit quos testes fide dignos de rebus gestis et de terris et moribus populorum dioecesi Hammenburgensi subiectorum invenire potuit. Quorum nemo erat gravior quam rex Danorum iam supra laudatus Svend Estrithson. Praeterea provocat ad Adalbertum archiepiscopum ad episcopum quendam Danorum, ad nobilem quendam de terra Nordalbingorum , ad comites episcopi Adalwardi iunioris, aliosque. Plurima haud dubie cognovit ex Guilielmo, episcopo Selandiae, regis Kanuti Magni quondam cancellario, et ex Adalwardo seniore, decano Bremensi, episcopo quondam Gothorum in Sueonia. Patrum relationem saepius laudat. Nonnunquam se ipsum quoque testem affert, qui ea quae narrat aut viderit aut ab aliis ipse acceperit.

Adami orationem vix laudibus efferendam duxerim. Sermo eius Latinus maxima difficultate laborat. Iisdem vocabulis et formis dicendi saepissime utitur non semel in capite eodem vel statim subsequente. Huius rei exempla pauca afferamus: adsciscere ad suam familiaritatem l. III, c. 35. 37; fremens oceanus l. IV, c. 30. 34; acceptus omnibus seu populo l. I, c. 17; l. II, c. 45. 57. 73. 74; principibus l. II, c. 65; Deo et hominibus l. II, c. 34; angustiae multiformes l. III, c. 61; emergentes l. III, c. 4; angustiarum laquei l. III, c. 48; constringere tanta (magna) virtute l. II, c. 5. 53; potestate l. III, c. 33; potentia l. IV, c. 22; compertum est nobis l. I, c. 3; l. III, c. 26. 57. 68 (l. IV, c. 38); habeo l. IV, c. 30; decens honor l. I, c. 20. 64; l. II, c. 59; l. III, c. 70 (l. IV, c. 44); forte et iustum imperium l. III, c. 21; fortissimus et iustissimus imperator ibid.; iudex iustus, fortis l. II, c, 42; funditus excidere l. III, c. 50 bis; exstinguere l. II, c. 2; diruere l. III, c. 3; interficere l. III, c. 48; amovere l. II, c. 46; abicere l. II, c. 77; pristina libertas l. I, c. 13; l. II, c. 9; l. III, c. 5. 33; ingens gloria l. II, c. 67; honor l. III, c. 14; l. IV, c. 35; amor ibid. c. 21; veneratio l. III, c. 68 (l. IV, c. 38); luctus l. II, c. 78; exercitus l. III, c. 21; factum l. IV, c. 26; multitudo l. III, c. 36; auri pondus l. II, c. 27; lucrum l. II, c. 9; ingentes divitiae l. III, c. 27. 35; gratiae l. I, c. 18; ingentia signa l. III, c. 61; munera l. II, c. 56; pestifer morbus l. II, c. 67; schol. 51; invectio l. III, c. 39; consuetudo l. IV, c. 8; mulierum vinculum schol. 77. Insignia virtutum l. IV, c. 9; morum ibid. c. 30; in moribus ibid. c. 35; operis l. II, c. 68; vela torquere l. IV, c. 32; pandere l. II, c. 50; l. IV, c. 36; tendere l. II, c. 19; l. IV, c. 39; victor et victus occubuit l. I, c. 40; decessit l. II, c. 21; prosperis succedentibus l. II, c. 8; l. III, c. 11. 58; legatio gentium prosperis semper est aucta incrementis l. III, c. 17; l. IV, c. 41. Ulla vix voce saepius utitur quam verbo deridendi et substantivo derisio seu ludibrium; id quod ex moribus temporis eius explicandum videtur. Ita derideri l. I, c. 46; l. III, c. 42. 50; derisioni habere l. III, c. 47. 55; in derisionem habere l. III, c. 50; in derisione habere l, III, c. 48; derisui habere l. III, c. 42; deridere l. IV, c. 34; ludibrio habere l. I. c. 41. 55; l. II, c. 29. 45; ad ludibrium, ducere l. III, c. 50; exponere l. II, c. 59; servare l, II, c. 41; post multa ludibrio l. II, c. 60.

Saepissime inveniuntur apud Adamum errores velut pertinxerit l. I, c. 9 pro pertigerit, numerus singularis pro plurali, ut in prooemio: ecce occurrit mihi plurima. Genus masculinum pro neutro: flumen l. I, c. 2; l. IV, c. 1; activum pro deponenti: execrare l. II, c. 25; debacchare l. I, c. 41. Modus indicativus pro coniunctivo saepissime; coniunctivus pro indicativo. Neque casuum neque praepositionum vim intellexit, veluti: largitas peregrinorum, pro: in peregrinos l. III, c. 65; prudentia et fortitudine praedicandus l. III, c. 18 pro: propter prudentiam etc. Male interpretatus est vocabula nonnulla, veluti: occasus fluminis pro: ostia l. I, c. 2; vocabulum pro: nomine l. I, c. 3; conversus pro: divertens l. III, c. 10; l. IV, c. 3; discedere pro: decedere l. III, c. 33; luere periculum l. III, c. 22; corripere de rapina I. II, c. 66; considerari l. I, c. 1. Verba et dicendi formulae, quae vix apud alios auctores inveniuntur, veluti: adgloriare l. III, c. 38; plenarius l. I, c. 11; articulum convertere l. IV, c. 20; compaginare historiam l. III, c. 70; pugnare conatibus animi et sumptum l. III, c. 9; exaggerare parricidium l. II, c. 26; inaccessus paludibus l. IV, c. 18; schol. 3; indeficuus l. II, c. 78; inexpugnabile consilium l. III, c. 30; litteralia studia l. II, c. 64; malepotens l. II, c. 67; l. III, c. 65; pavorabile l. III, c. 61; occasio locorum se praebet l. II, c. 15; l. IV, c. 10; putari alicui ibid. c. 40; subterrare l. II, c. 66; succedere in sceptrum l. II, c. 54; triumphare aliquem proelio l. I, c. 58; vocalitas l. III, c. 26; manens l. II, c. 8. Germanismi apud eum non desunt, velut: in animo gerere: 'im Sinne führen' l. III, c. 17; colligere ad se: 'an sich knüpfen' ibid., fieri extra: 'herausgeschafft werden' l. III, c. 29; iuxta esse: 'bei einander sein' l. IV, c. 28; malle: 'gerne mögen, wollen' l. I, c. 17; l. II, c. 26; l. III, c. 8. 23. 60. 70. (l. IV, c. 46); subsistere ante impetum: 'vor dem Angriff Stand halten, still stehen' l. 1, c. 44; levare castellum: 'eine Burg errichten' l. III, c. 36; opis molem l. III, c. 4.

Libri Adami Bremensis haud diu ignoti remanserunt. Quam plurimum eis usi sunt Annalista Saxo, Anonymus Roskildensis, Helmoldus, auctor Vitae Meinwerci episcopi Paderbornensis, Snorro Sturleson, auctores fragmenti de Haroldo Blaatand et Svend Tveskiaeg, Sagae de Olavo Tryggvason, Annalium regiorum Islandorum, fragmenti veteris Islandici historico-geographici, Albertus abbas Stadensis, Annales Lundenses, Annales Ryenses, Historia archiepiscoporum Bremensium, Hermannus Cornerus, Albertus Cranzius.

Quamvis magna operum Adami nostri iam apud historicos seculi duodecimi fragmenta excerpta reperiantur, nullus tamen exstat codex Gestorum eius seculo tertio decimo antiquior.

1) Nullus codicum Adami gravior illo, qui quondam Salisburgi, nunc asservatur in bibliotheca palatina Vindobonensi sub Nr. 413, saec. XIII, 83 foliis pergamenis numero distinctis. Inscribitur: Mappa terre Saxonie et Chronica Saxonum. Item diverse forme literarum. Pertzius noster, cui collationem huius codicis diligentissimam debemus, descriptionem eiusdem dedit valde accuratam. Nil habet tamen praeter quaedam de Arnoldo et Thietmari comitis filio l. III, c. 8, versum Virgilii l. III, c. 64, et passim pauca verba veluti l. III, c. 32. 38, quae in codicibus ceteris non reperiantur, seu in textu seu in scholiis; plurima tamen ei desunt, quae ipse Adamus aut auctor aliquis fere coaevus addidit. Scholia huic codici desunt, quamvis eorum materia et ipsa verba saepius in textu reperiantur. Etsi argumento hoc probari non potest codicem Vindobonensem e manuscripto emanasse antiquiori, quam manuscripta fuerunt, e quibus iam Annalista Saxo et Helmoldus scholia illa descripserunt, et quamvis codex ille vitiis et defectibus quibusdam haud careat, illa tamen suspicio fulcitur bonitate textus. Accedit quod omnium codicum praestantiorum ille solus sit integer. Quare eum recensioni nostrae supponendum esse haud dubitavimus. Hunc vero codicem Adami inter eos quos superstites habemus ad autographum proxime accedere, facile probari potest ex melioribus, quas ille solus habet, lectionibus, v. c. l. II, c. 3 Harit vel Haredum; c. 5, ubi Bruno recte dicitur confrater Ottonis, c. 29 nimisque infelix; c. 48 epulis; c. 52 Guduin . . ducis; c. 55 firmius coalesceret; l. III, c. 37 pro denario; c. 42 otium terebat; l. III, c. 42 Belo; c. 51 in Gallia; c. 63 gemitibus; l. III, c. 55 nomen Dedonis. Neque tamen lacunis et mendis caret, quae nonnisi vitio scriptoris debentur, veluti l. I, c. 8 ter; c. 6 cum aut rebus; c. 28 commendari; c. 29 invidiam - regnum et nuncios; c. 31 crudelem - reddidit; c. 49 visum - forte; c. 52 annus et dies Adalgarii erroneus; c. 53 dux; lib. II, c. 21 regibus Francorum et obediens; c. 43 Bennonis; c. 47 seq. Chunt; c. 52 Guduin - ducis; c. 55 nec cessavit - imperio; l. III, c. 15 Et primo - Anund; l. III, c. 70 quo describitur pro de duo scribitur etc. Tota sententia, quae l. III, c. 37 in codice 1 desideratur, in autographo deesse non potuit, ut ex sequentibus: Ita pugnans contra naturam patriae, facile intelligitur. Confer quoque l. I, c. 4-8 et 15, ubi plura ex Translatione sancti Alexandri in ceteris codicibus accuratius descripta leguntur quam in codice Vindobonensi.

1b) Codex Vaticanus Nro. 2010, scriptus 86 foliis pergamenis anno 1451, codicis Vindobonensis apographum videtur.

2) Codex Gudianus Nr. 83, nunc in bibliotheca Guelferbytana, anno 1706. ex bibliotheca Marquardi Gudii in bibliothecam Helmstadiensem delatus, 49 foliis chartaceis in fol. a Dano quodam, ut videtur, scriptus, tum Gesta pontificum Hammenburgensium, tum maiorem partem libri de Situ Daniae amplectitur. Desunt sex folia, ut manus recentior quaedam annotavit. Capitula habuit 252 divisione in libros carentia, ut ex indice libro praefixo apparet, quorum 207 tantum adsunt. Codex saeculo XV. oriundus, paginas habet in duas columnas dispartitas 37-43 linearum, inscriptiones, literas initiales numerosque capitulorum rubro tinctos. Ad Vindobonensem codicem hic quam proxime accedit; attamen non pauca in textu habet, quae illi desunt, praeter scholia plurima. Illa reperiuntur l. I, c. 2. 3. 15. 17. 20. 33; l. II, c. 10. 22. 23. 26. 27. 30. 34. 38. 52. 59. 74 (bis). 75 (bis). 76. 78; l. III, c. 33. 36. 41. 44. 45. 68. 70; necnon tota capitula nonnulla in fine adduntur. Item nonnulla in l. IV, c. 16. 20. 24 et ut videtur c. 26. 35. 38, totumque caput 40.

2a) Codex chartaceus bibliothecae regiae Havniensis, in collectione regia vetustiore Nr. 1175: Adami Bremensis historiae ecclesiasticae apographum saeculo XVI. sive XVII. scriptum, variis locis a manu fere coaeva emendatum.

3) Ex egregio quodam Adami nostri codice membranaceo a Dano quodam scripto, reperto a Mag. Iwaro Bartolino in libris monasterii Soroe in Selandia Andreas Vedel (Velleius) Gesta pontificum Hammaburgensium in quatuor libros dispartita anno 1579. typis expressit. Qui codex librum etiam de Situ Daniae amplectebatur, de quo vide infra sub Nr. 8 et 8b. Delatus est postea in bibliothecam universitatis Havniensis, ubi in incendio anni 1728. cum aliis eiusdem cimeliis interiit. Asservabatur ibidem in capsa Ambrosii, parte prima, ordine primo, inscriptus: Gesta pontificum Bremensium est nomen istius libri. Scholia plurima in hoc codice reperiebantur, quae in codice Guelferbytano exstant, attamen abbreviata. V. schol. 48. 53. 55. 56. 91. Alia plane desunt, veluti 43. 45. 61. 62. 68. 77 etc.

4) Codex bibliothecae regiae Havniensis membranaceus, in collectione vetustiore Nr. 2296, elegantissime scriptus saeculo XIII. Quaternionis noni folia quaedam desunt, quare in medio c. 21. libri IV. desinit. Saeculo XVI. Hamburgi invenimus eum apud Ioachimum Mollerum, consulem (? 1558), eiusque filium Everhardum, proconsulem (? 1588), quorum nomina folio primo inscripta sunt. Idem videtur esse manuscriptum quod Sperlingius MS. Hamburgense Scheeliorum vocat. Anno 1746. Michael Richey, professor gymnasii Hamburgensis (? 1761), illud tenuit, nomenque suum et inscripsit, cuius ex libris in manus F. C. Sevelii, regi Danorum a consiliis, pervenit, apud quem Langebekius eo usus est. Post Sevelii mortem anno 1781. bibliotheca regia Havniensis librum acquisivit.

In hoc codice et proxime sequenti textum ab eo quem codices modo dicti praebent plane discrepantem invenimus. Verborum constructio non tantum saepissime immutata est, sed ea quae Adamus ex scriptoribus antiquioribus depromta affert, cum ipsius verbis confunduntur, totusque textus secundis nec tamen doctis curis editus videtur. Recensio haec Alberto Stadensi iam prae oculis fuit, ut ex eius excerptis elucet, qui et ipsa scholia 21. 22. et 33. transscripsit, quae ex chronico Sigeberti Gemblacensis hausta manus secunda codici nostro adiecit. Hanc autem recensionem Adamo non deberi, vel maxime inde patet, quod nec in ea nec in dedicatione nec in epilogo omnimodo ad eventus recentiores seu recensionem novam alludatur.

5) Simillimus huic codici fuit ille, quem Erpoldus Lindenbruch in bibliotheca Henrici Ranzovii, Holsatiae producis, Breitenbergi invenit et anno 1595. edidit. Qui, nisi idem fuit atque antecedens, deperditus est.

6) Optimae notae fuit codex saeculi XI. s. XII. ineuntis, cuius fragmenta, quondam in bibliotheca Isaaci Vossii Nr. 206, nunc in bibliotheca universitatis Lugdunensis, inscripta M. L. Lat. Voss. Q. 123 asservantur. Leguntur in his foliis, quorum octo tantum exstant 1) L. II, c. 8. usque ad capitis 13. verba: ingreditur Britanniam; 2) Descriptio insularum aquilonis. Plura ibidem reperiuntur scholia, quae codici Vindobonensi desunt. Plurima in hoc codice sunt aut abscissa aut illegibilia; quae tamen saepius coniectura suppleri possunt, ideoque literis cursivis distincta a nobis addita sunt.

7) Exemplar Descriptionis insularum aquilonarium, saeculo XVI. descriptum, exstat in bibliotheca Hamburgensi Fol. Nr. 22, p. 1-18. Textus nonnunquam Vindobonensi codici tantum similis; ceterum naevis quam plurimis scatet. Collationem huius manuscripti cum editione patris sui instituit Fridericus Lindenbruch, quam Staphorst in historia sua ecclesiastica Hamburg. T. I, p. 363-370 prelo subiecit. Quum tamen collatio ista valde negligenter facta sit, manuscriptum nonnunquam numero 7a, illam vero numero 7b, distinximus.

7c) Manuscripti praedicti exemplar videtur esse illud, quod octo foliis chartaceis scriptum saec. XV. exstat in veteri collectione regali Havniensi Nr. 718, quondam in bibliotheca Gottorpiana.

8) Numero hoc separato insignivimus codicis Sorensis sub Nr. 3 descripti partem ultimam sive Descriptionem Aquilonis, quam Velleus typis non expressit. Collationem huius libri cum editione Lindenbrogii instituerat Arnas Magnaeus, bibliothecarius Havniensis, quam Lackmannus in dissertatione supralaudata pag. 33-36. typis excudi fecit. Proxime accedit hic codex ad Guelferbytanum.

8b) Collectio nova regia Havniensis Nro. 139. 12 folia chartacea ex eodem codice descripta habet: scholia antiqua ad libellum vel descriptionem insularum aquilonarium. Ibique additur: 'Sequentia scholia mutuata sunt ex Adamo Bremensi MS. in membrana in folio in bibliotheca publica academiae Hafniensis caps. Ambros, par. I, ord. 1, num. 3'.

9) Nova collectio regia 4to Nr. 522. Descriptio regionum septentrionalium Daniae, Sueciae et Norwegiae atque insularum adiacentium, hausta ex codicillo vetustissimo Msto. Anno 1685. in Esgr. Angl. Schleswic. 20 fol. Suhmius, cuius hic codex quondam fuit et qui eo versionis Danicae suae huius libri in opere suo: Historie af Danmark T. IV fundamento usus est, ipsi adscripsit verba: 'Apographum hoc est cod. membran. Academ. Hafn'. Non sine vitiis est hic codex, cuius margini scholia addita sunt nonnulla. Lackmannus in libello supro laudato pag. 36-39. varias lectiones huius codicis transscripsit.

9b) Codex chartaceus regiae bibliothecae Hannoveranae XXXI, 1688, 20 fol. 4to eiusdem codicis, cuius antedictus, apographum vitiis scatens.

10) Antiquae collectionis regiae Havniensis codex chartaceus Nr. 719, 16 pag. in fol. manu saeculi XVI. exaratus. Ad codicem Guelferbytanum hic proxime accedit.

Supra iam indicovimus plura in ceteris codicibus reperiri, quae in codice Vindobonensi desunt, tam in textu, quam scholia. Neque in utrisque ceteri codices consentiunt, pleraque tamen antiquissima esse ex eo demonstrari potest, quod apud Annalistam Saxonem, Helmoldum et Albertum Stadensem excerpta legantur, id quod singulis locis adnotare non omisimus. Omnia haec loca in codice Vindobonensi desiderata, quorum nonnulla, velut l. IV, c. 15 scriptoris tantum negligentia omissa sunt, ea sunt, quae ab Adamo ipso secundis curis, vel certe ab homine fere coaevo, rerum ecclesiae Hammaburgensis expertissimo, inserta videantur. Quare haec loca omnia in textum, uncis tamen inclusa, recipere haud dubitavimus.

Scholia multa ab ipso Adamo codici operis sui in margine addita esse, vix dubium est. Nemo nisi ipse Adamus in schol. 65. loqui potuit: sicut prius (sc. l. II, c. 52) diximus; schol. 119: haec et supra (sc. l. III, c. 15) diximus et ipse Adalwardus episcopus recitavit coram nobis. Idem etiam ostendere nobis videntur verba scholii 73: ut arbitror; schol. 77: audivimus Adalbertum; schol. 78. et 81: noster pontifex; schol. 131: nostro archiepiscopo (sc. Adalberto) , schol. 137: apud nos defuncto; schol. 122: nostrae sedis confessores; schol. 136. et 141: archiepiscopus sc. Adalbertus. Adde quod in scholiis 5. 6. 7. 34. 38. 48. 49. et 61. privilegiorum et documentorum ecclesiae Hamburgensis expressa fit mentio. Antiquissima esse etiam scholia 135. et 138. ex ipsis patet verbis. Scholia nonnulla scilicet 23. 27. 89. 120. 137. 140. ipsis verbis aut paululum mutatis in ipso codicis Vindobonensis textu leguntur; duo priora etiam in textu codicum Guelferbytani et Sorensis, tria ultima etiam in textu codicis Lugdunensis. - Schol. 69. in codicis Sorensis textu l. IV, c. 17, scholion 61. in codicis Guelferbytani textu l. III, c. 7. leguntur.

Quamvis certissimum videatur, non omnia scholia Adamo, neque uni omnino auctori deberi, cum in nullo codicum omnia eademque reperiantur, paucissima tamen sunt, de quibus pro certo constet, ab Adamo ea scripta non esse. Haec sunt scholia 21. 22. et 33, quae a Sigeberti Gemblacensis chronico depromta esse apparet, 124. ex Taciti Germania sumtum, nec non scholion 145. de ipsius Adami nostri dialecto.

Pauca dicenda sunt de divisione librorum Adami, cum nullus codicum praestantiorum cum altero hac parte plane conveniat. Codices 1, 2 et 4 in quatuor divisi reperiuntur libros, nempe Gesta archiepiscoporum Hammaburgensium tres amplectuntur libros, quibus Descriptio insularum aquilonis sub titulo libri quarti adiungitur. In omnibus his codicibus liber primus inscriptione caret; initium vero libri III. et IV. versiculo distinguitur in omnibus quos vidimus codicibus; in codice 1 libro II. aeque versiculus talis praefigitur. Qui codex hos libros singulos in singula capita dispertitur, l. I. in cap. 65, l. II. in cap. 78, l. III. in cap. 70; quae summam efficiunt 213 capitum; et librum IV. sive de Descriptione insularum in capita 42. Illorum igitur numerus est 213 capitum, omnino autem capita numerantur 255. Numerus capitis 15 in libro II. bis repetitur; l. III, cap. 6. et 9. desunt. Superflua et inepta videtur distinctio cap. 10. l. I. Desunt omnino huic codici octo capita, quae in aliis codicibus leguntur, sc. quae infra dicta sunt l. III, c. 68 sq. et l. IV, c. 40.

In codice 2 totum opus in capita 252 numeris continuis distinctum est, quorum initium et plerumque etiam contenta in indice operi praemisso recensentur. Liber I. habet capita 49; liber II. horum numerum continuat usque ad 117, liber III. vero usque ad 207. Minime ergo partitio singulorum capitum cum codice primo convenit. Libro II. inscriptio prorsus deest, libri IV. hic ut in codice 4 inscriptio reperitur eo loco, ubi codex Adami antiquissimus libro III. finem imposuerat, inter scholia ad calcem capitis 200 (III, 70).

In codice 4 numeri capitulorum omnino desunt. Singulorum capitum ab antea dictis multo tamen diversorum initia literis rubris indicantur.

At Lindenbrogius codici Ranzoviano (5) innisus, totum opus in 251 capita distinxit, ita ut libro I. capita 50, libro II. capita 67, libro III. capita 41, libro IV. vero capita 49 tribuantur, numeris tamen continuis scilicet 207 capitum, quos Descriptio insularum usque ad cap. 251 continuat. Quamvis capitum summa cum codice 2 ita fere conveniat, eorum initia nonnunquam differunt. Codicis Guelferbytani caput 43. hic in duo capita est distinctum, caput 51. vero in Lindenbrogii editione bis est adscriptum, caput 228. amplectitur codicis 2 capita 228. et 229.

Codex tertius Gesta archiepiscoporum Hammaburgensium omnium codicum solus in quatuor distribuit libros. Librorum I. et II. partitio cum codicibus 1, 2 et 4 convenit; ea vero capita, quibus in his liber tertius continetur, in illo in libros III. et IV. sunt dispertita. De distinctione autem capitulorum tantopere inter se differunt codices, ut ea quae codex 1 habet distincta in 213 capitibus, praeter octo quae huic omnino desunt, et quae in codicibus 2 et 5 in 207 capitibus continentur, apud Velleum in capitula 205, scil. l. I, c. 52, l. II, c. 63, l. III, c. 44 et l. IV, c. 46, distributa reperiantur, multo maiore etiam discrepantia in singulorum capitum initiis.

Constat, opinor, ex iis quae diximus, distinctionem utriusque operis in libros quatuor ipsi Adamo Bremensi deberi, quamquam dubium est, quaenam capitum distinctio ab eo profecta sit. Eam igitur, quam exhibet codex Vindobonensis, cum ipsius textu in editione nostra recepimus.

Primam operis maioris Adami nostri editionem paravit M. Andreas Severinus Velleus (Vedel), Friderici II, Danorum regis historicus atque sacerdos Ripensis. Titulus, quem libro e codice Sorensi transscripto dedit, hic est: 'Historia ecclesiastica, continens religionis propagatae gesta, quae a temporibus Caroli Magni usque ad imp. Henricum IIII. acciderunt in ecclesia, non tam Bremensi, quam vicina septentrionali ferme universa! scripta ante annos quingentos, a M. Adamo quodam, loci istius canonico. Nunc recens mendis vindicata, et e tenebris in lucem vocata, studio et opera Andreae Severini Vellei. Hafniae. MDLXXIX'. Et in fine: 'Imprimebat Andreas Gutteruitz, . . . impensis Balthazari Kavs, bibliopolae Hafniensis'. Sunt schedae sine paginarum numero Rr et d in 4to. Descriptio aquilonis huic editioni deest, quam Velleus ob praematuram uxoris mortem dolore, ut ferunt, correptus omisit. Codex quem secutus est, ille fuit quem supra tertio loco enumeravimus.

Paucissima huius editionis exempla in Germaniam pervenere, quare iam anno 1595. Erpoldus Lindenbruch, canonicus Hamburgensis, novam historiae Adami Bremensis editionem paravit, in qua codicem Henrici Ranzovii, producis Cimbrici, secutus est, collato altero Ottonis a During, decani Bremensis, exemplari. Codex ille non solum lectionum varietate et diversa capitum distinctione ab exemplari Velleano discrepabat, sed et libellum de insulis aquilonis praebebat, quem Lindenbruch tunc primum edidit. Prodiit hic liber Lugduni Batavorum ex officina Plantiniana apud Franciscum Raphelengium in 4to.

Hanc editionem repetivit ipse E. Lindenbruch in libro, quem anno 1609. edidit sub titulo: Scriptores rerum Germanicarum septentrionalium, forma maxima. Miror eum hic scholia antiqua omisisse. Et alia insunt huic libro vitia, ex editoris negligentia orta. - Quartam Adami editionem curavit Ioachim Iohannes Maderus, rector scholae Schoeningensis, Helmestadii 1670. 4to. Editionem Lindenbrogianam anni 1609. secutus est, additis tamen scholiis editionis prioris. Plurimae vero sententiae et versus in libro suo desunt, qui praeterea plurimis aliis scatet vitiis typographicis.

Cl. I. A. Fabricius repetiit editionem Scriptorum rerum Germanicarum septentrionalium ab E. Lindenbruch collectorum, Hamburgi 1706. fol. Sed in textu Adami Bremensis non ipsam editionem Lindenbrogianam, sed pessimam Maderi est secutus.

Libellum de insulis aquilonis separatim edidit Iohan. Messenius Holmiae 1615. 4to, qui iterum prelo est subditus in Stephani Iohannis Stephanii Sylloge scriptorum de regno Daniae. Lugduni Batav. Elzevir. 1629. 12mo.

Adami historiam ecclesiasticam in linguam Germanicam transferre conabatur Erpoldus Lindenbruch. Quae tamen versio typis excusa non est, sicut Gallica versio, quam ante hos quadraginta seu quinquaginta annos quidam de Chastelus, ex urbe Salmurio oriundus, perfecit. Maiorem partem librorum III. et IV. Gestorum, quae pontificis Adalberti historiam respicit, in sermonem Germanicum vertit F. B. de Buchholz ad calcem versionis Historiae Lamberti Hersfeldensis. Versionem utriusque operis Adami, quam melius omisisset, suscepit quidam C. Misegaes et vel ipse Bremae anno 1825. typis dedit. [Novam versionem I. C. M. Laurent in Geschichtschreiber der Deutschen Vorzeit, Berol. 1870, cum praefatione Lappenbergii dedit.] Libellum de Descriptione insularum aquilonis in linguam Suecicam versum edidit Ioc. Erid. Peringskiold, Stockholm 1718; eundemque in linguam Danicam vertit notisque instruxit P. F. Suhm in opere suo: Historie af Danmark T. IV, p. 490 sq.

Plurima ad interpretationem Adami Bremensis praesertim saeculo antecedente, saepissime quoque in eius vituperationem, scripta leguntur, quae scriptorum ipsorum tantum ignorantiam circa fontes Adami Bremensis et historiam sui temporis probant. Optime vero de Adamo nostro meriti sunt: v. Seelen in Diatribe de Adamo Bremensi; I. Ph. Murray in dissertationibus duabus de Descriptione terrarum septentrionalium, impressis in Novis Commentariis societatis reg. scientiar. Gottingen. T. I; A. Ch. Wedekind in libro: Noten zu einigen Geschichtsschreibern des Mittelalters; Iac. Asmussen in dissertatione de fontibus Adami Bremensis Kiliae 1834; Lud. Giesebrecht tum in dissertationibus suis: 'Ueber die Nordlandskunde Adams von Bremen' (in 'Histor. u. literar. Abhandlungen der K. Deutschen Gesellschaft zu Königsberg'. 1834. T. III.) et 'Zur Beurtheilung Adams von Bremen' (in 'Baltische Studien' T. VI, p. 183 seq.), tum in opere

suo: 'Wendische Geschichten aus den Jahren 780-1182'; Geijer in historia Sueciae, et Dahlmannus noster in historia Daniae, quae Norvegiam et Islandiam simul amplectitur.

Nova operum Adami editio vel maximis propter hoc obstructa est difficultatibus, quod plures eorum recensiones exstant, quarum quamlibet quantumvis a ceteris discrepantem ab ipso Adamo profectam esse vix est quod negemus, quamquam codicum, quos possidemus, nullum ab eo conscriptum esse apparet. Codicem Vindobonensem, qui saeculo XIII. exaratus est, Adamo ipsi non deberi patet. Codicem Lugdunensem Adami ipsius fuisse haud verisimile est, cum, si res, quae in illis quae vulgo dicuntur scholiis, quibus hic codex prae omnibus aliis codicibus abundasse videtur, traduntur, ei cognitae fuissent, plurima eorum textui ipsi inserere auctor ipse haud omisisset. Minime tamen marginalia codicis Lugdunensis ab Adamo profecta esse, pro certo denegari potest. Neque quicquam in omnibus ceteris scholiis reperitur, quod serioris aevi auctorem indigitet. In omnibus omnino apparet auctor, qui in capitulo Bremensi vixit, optime cognita habuit legationis evangelicae in septentrionali Europa fata, haud dubie per Adalbertum iuniorem episcopum, et qui eadem fere litterarum suppellectili, praesertim linguae Latinae et auctorum Romanorum notitia gaudebat, qua Adamus noster. Sunt nonnulla scholia in codice Lugdunensi, veluti Nr. 16, 19, 20; quae in ceteris codicibus frustra quaeruntur. Quae codex Guelferbytanus exhibet scholia, ea omnia in codice 4 iisdem fere verbis aut aeque ac scholia margini adscripta aut textui inserta sunt. Codex Sorensis autem nonnulla eorum brevius contraxit, et pauca habet, videlicet Nr. 24. et 34, quae codex 4 tantum repetit. Causa vero nulla est, cur omnia scholia, annotatis illis quibus depromta sunt codicibus, textui codicis Vindobonensis non subiungamus.

Hoc vero fundamento editionem nostram quasi superstruere minime dubitavimus. Cum illo codex Lugdunensis, quantum ex fragmentis eius coniicere licet, accuratissime convenit. Hic vel ipsos locos, qui in codice Vindobonensi in ipso textu, apud ceteros vero inter scholia leguntur, et ipse in textu habet. Omnium vero codicum Lugdunensem optime descriptum esse, vel probat ipsa lectio l. II, c. 14. Evraccus pro Curacco. Plura scriptoris vitia tamen ex codicibus 2 et 3, inter se plurimum consentientibus, necnon ex Annalista Saxone emendanda sunt. Quantum hic cum codice Vindobonensi convenit, liquet apud illum ad a. 983. ex verbis: 'Heueldi' et 'Wilini'. Eadem verba: 'vel Heruli' et 'vel Walani' manu secunda superaddita sunt, ut similiter manu secunda in codicibus Vindobonensi et Lugdunensi Adami l. II, c. 18. At codex 4 similiter saepissime attendendus nobis erat, cum, nisi ubi textum pro arbitrio suo scriptor immutavit, ille cum codicibus Vindobonensi et Lugdunensi haud raro magis convenit, quam cum Guelferbytano et Sorensi.

Cavendum tamen est, ne nimium pretium codicibus his (2 et 3) attribuatur, cum iis plurima vitia scripturae et parvae omissiones cum codice 4 communia sint, v. c. l. I, c. 6. 37. 55. 62; l. II, c. 5. 9. 40. 46. 48. 67; l. III, c. 9. 32. l. IV, c. 3. Vel ipsi errores graviores notandi sunt, veluti l. II, 5. de archiepiscopo Brunone, c. 9, ubi Leo promtus dicitur, c. 40, ubi Mystiwoi appellatur Mistrowoi.

Similiter mutationes quaedam parvae textus, tum grammaticae tum styli, codicibus 2, 3 et 4 communes sunt, v. c. l. II, c. 78. 'si fata concessissent pro 'si fata concesserint'. L. III, c. 64. 'cognovit' pro 'cognoscens'; c. 68. 'sustentari' pro 'sustineri'; c. 70. 'esset' pro 'est'. Lectiones codicum 2, 3, 4 quamvis consonantium in textum nostrum recipere, si a cod. 1 differant, non placuit, cum in hoc casu lectiones pessimae quoque, veluti l. III, c. 36. 'et regionem' et c. 38. 'otium impendebat' in textum recipiendae fuissent.

Si has tum emendationes, tum omissiones erroneas et errores codicibus 2, 3 et 4 communes respicimus, dubitare non licet, illos ab uno codice derivandos esse, qui codicis autographi copiam a scriptore, qui eius vitia leviora tamen correxit, parum accurate literis exaratam continebat.

Codex 2 vero additiones plurimas maiores in textu habet, quas supra in eius descriptione enumeravimus. Notandum videtur, eas nihil fere de archiepiscopis antiquioribus tradere, sed plurima de Adalberto, in quibus auctorem fere coaevum facile cognoscas, nonnulla quoque de rebus septentrionalibus, veluti l. II, c. 22. 34. 38; l. IV, c. 28, quae ab illis, qui hic laudantur Adalwardi stipatoribus fortasse communicata erant. Iidem quoque his in locis, praesertim l. IV, c. 38. et 40, auctores citantur, quos Adamo cognitos fuisse iam vidimus. Attendendum quoque, Adamum l. III, c. 24. ea polliceri quae tradit in fine capitis 70, quamvis in codice Vindobonensi desunt. Omnes hae additiones etiam in codicibus 3 et 4 reperiuntur. Nonnullae inter eas in ipsius auctoris exemplari iam suo loco comparuisse constat, ut supra de l. III, c. 36. adnotavi. Pleraeque vero prius margini adscriptae fuerant et ab alio scriptore textui insertae sunt, veluti in cod. 2 cum scholio 2 factum est, quod in aliorum codicum semper margine apparet.

Inserendis his marginalibus textus ipse numquam immutatus est, ideoque lector diligens facile, quam violenter et incongrue hoc factum sit, animadvertet, veluti l. II, c. 74; l. III, c. 33. Ita etiam videbit l. III, c. 68, codicis 3 l. IV, c. 39. statim finem capitis 37. secutum esse, a quo per caput 38. hic intrusum separatum est. Sunt vel harum notarum marginalium nonnullae, quae in diversis codicibus diversis locis textus insertae sunt, velut ea quae de Ascomannis proferuntur l. II, c. 74.

Omnium additamentorum nulla fere sunt, quae tam evidenter Adami ipsius manum prodant, quam ea quae in fine libri III (in cod. 3 l. IV, c. 38. 41-46) reperiuntur. Adamus in prima librorum de gestis archiepiscoporum Hammenburgensium recensione hos scriptoris excusatione et lectoris admonitione, quae in codice 3 l. IV, c. 40. reperiuntur, finierat.

Capita l. IV. 41-46. solummodo agunt de legatione ecclesiae Hammenburgensis sive de ecclesiis praeter Saxonicas ei subiectis in terris, quarum situm et incolas libellus de descriptione insularum aquilonis illustrat. Quare haec capita, ut nobis videtur, rectius huic libello praeposuisset, quae libro antecedenti addidit et vel per ipsam particulam 'autem' cum capite 40. coniunxit. Hoc ita per Adamum institutum esse, vix credimus. Ab alio quam ab ipso auctore tum haec, tum repetitio magnae partis l. IV, c. 23. in capite 70 (cod. 3 l. IV, c. 42) facilius fieri potuerunt. Si vero ad dicendi genus et Sallustii imitationem attenderis, capita ultima libri tertii vix alii quam ipsi Adamo adscribere poteris.

Recte igitur egisse nobis videmur, ea, quae desunt codici Vindobonensi, sed quae ceteri codices textui omnes intercalaverunt, et ipsi eidem iungentes, uncis tamen additis, ut facilius ista a textu antiquissimo distinguantur, et quam inepte nonnunquam facta sit insertio facile animadvertutur. Ubi intercalationes in codicibus diversis diversis locis factae sunt, codicem Guelferbytanum secuti sumus.

Pluribus vero hic agendum videtur de codice Havniensi (4), tum quia in illo reperimus textum, qui ex Lindenbrogii editione fere solus notus est, tum quia quaestio est proposita, utrum textus codicis 4 Adami ipsius secundis curis debeatur et ipse iuxta textum codicis 1 prelo subiiciendus sit.

Nemini dubium est, textum codicis 2 et 3, qui cum codicibus 1 et 6 magis convenit, antiquiorem esse textu codicis 4. Illi codices omnia iam habent, quae in codice 4 lectori traduntur, si excipias l. III, c. 41. diem emortualem Oddari praepositi, l. III, c. 42. fundationem monasterii Bosanveld, l. III, c. 76. de Gisla regina Bremam accedente, et scholia 58. 59. et 66, quae accuratiorem monasterii Bremensis cognitionem certe probant. Coniicio, haec ex codice Adami praestantissimo, qualis fuit Lugdunensis, desumta, a ceteris, utpote scitu parum digna, esse omissa, qualiter alia scholia in codice Lugdunensi tantum recepta sunt.

In codice 4 vero non tantum desunt, quae desiderantur codicibus 2 et 3, sed totae etiam sententiae, veluti l. II, c. 51; l. III, c. 11; l. IIII, c. 21. 45 et 63. praesertim vero haec recensio a ceteris discrepat eo, quod narrationem abbreviat, et pro certo affirmat, ubi in codicibus antiquioribus ad traditionem se referebat, veluti l. III, c. 1. 5. 11. 34 (bis), vel ipsos fontes ab Adamo citatos tacet, veluti l. II, c. 51. acta concilii, l. III, c. 21. nobilem hominem de Nordalbingia, l. III, c. 36. Adamum ipsum.

Nonnulla in codice 4 ita abbreviata sunt, ut omittantur quae auctor disertis verbis exprimere voluit, veluti l. II, c. 26, ubi mortem regis Herici diu optatam fuisse dixerat, codex 4 autem solummodo refert: 'Mortuo post haec Herico'. Adde, quod sententiae et locutiones auctoribus classicis desumtae in codice 4 a scriptore ut videtur ignaro immutatae sunt. Ita l. III, c. 5. et 38, ubi auctor Sallustium imitatus erat. Quid, quod vel ipsa verba, quae ex fontibus suis Adamus depromserat, in isto codice non amplius vel aliter legantur; v. c. l. I, c. 41. verba Bovonis, c. 46. verbum, quod ipse praedicat, nobile Rimberti. L. I, c. 41. quae laudantur ex Gestis S. Rimberti ita immutata sunt et adulterata, ut non ipsi auctori nostro, sed scriptoris cuiusdam ineptissimo corrigendi pruritui tribuere tantum possis.

Si quid deesset ad probandum, quod codex 4 ab Adamo ipso profectus non sit, facillime intelligi id potest, si attendatur, quam inepte scholia marginalia textui sint inserta. Veluti l. I, c. 51, ubi reperiuntur quae de Arnulfi regis morte in scholio 10. itidem dicta sunt. Schol. 44. textui l. II, c. 60. male insertum, et schol. 52, quod ad temporis rationem multum servit, omissum est. Scholion 54. in l. II, c. 67, non post 'comprehensa' addendum, sed paulo post inter verba: 'diceretur verbum' et 'Nam et claustrum' inserendum erat. Scholion 82. de destructione civitatis Sleswic in l. III, c. 50. minime ante ea, quae de destructione urbis Hammenburg ibidem dicta sunt, interponendum erat. Insignis quoque videtur ineptia, qua l. II, c. 42. codici 4 inserta sunt, quae codices meliores margini annotaverunt, ubi de oppressione Sclavorum per Bernhardum ducem fit sermo. Res gestae annorum 976-982. hic ad annum 1000. vel ad ipsum annum 1010. referuntur, et maxima inde apud historicos recentiores confusio orta est.

Error alius, Adamo minime imputandus, reperitur in codice 4 in scholio 61, quod ex ipsius narrationis textu depromsit. Craccaben, quod constat esse cognomen regis Nordmannorum Olavi, Thrucconis filii, pro nomine adversarii eius habetur et confunditur cum Danorum rege Suend Tveskiaeg, qui illum in pugna vicerat. Si et ipse codicis Guelferbytani textus similem errorem habet, hoc eo fit, quod haec quoque recensio Adamo adscribenda non est.

Notandum etiam est, nullum afferri posse argumentum, quo probetur textum illum codicis 4 curis secundis politum vel saeculo duodecimo cognitum fuisse. Neque Annalista Saxo, neque Helmoldus eo usi sunt.

In nova hac editione paranda hoc praesertim egimus, ut in annotationibus ea corrigerentur quae rectius in libris post Lappenbergii curas evulgatis proposita viderentur; quod maxime L. Weilandi opera factum est.

Berolini, d. 15. Martii 1876.

G. Waitz.
 
 

LIBER I.

Beatissimo patri et electo celitus archiepiscopo Hammaburgensi Liemaro A., minimus sanctae Bremensis ecclesiae canonicus, integrae devotionis parvum munus. Cum in numerum gregis vestri, pastor euangelice, nuper a decessore vestro colligerer, sedulo operam dedi, ne proselitus et advena tanti muneris beneficio ingratus existerem. Mox igitur ut oculis atque auribus accepi, ecclesiam vestram antiqui honoris privilegio nimis extenuatam , multis egere constructorum manibus, cogitabam diu, quo laboris nostri monimento exhaustam viribus matrem potuerim iuvare. Et ecce occurrunt michi plurima, interdum legenti vel audienti facta ab antecessoribus vestris, quae tum sui magnitudine, tum ecclesiae huius necessitate videantur digna relatu. Sed quoniam rerum memoria latet, et pontificum loci hystoria non est tradita litteris, fortasse dixerit aliquis, aut nichil eos dignum memoria fecisse in diebus suis, aut si fecerant quippiam, scriptorum qui hoc posteris traderent diligentia caruisse. Hac ego necessitate persuasus, appuli me ad scribendum de Bremensium sive Hammaburgensium serie praesulum, non alienum credens meae devotionis officio seu negotio vestrae legationis, si, cum sim filius ecclesiae, sanctissimorum patrum, per quos ecclesia exaltata et christianitas in gentibus dilatata est, gesta revolvo. Ad quod nimirum valde arduum et viribus meis impar onus, eo maiorem flagito veniam, quoniam fere nullius qui me praecesserit vestigia sequens, ignotum iter, quasi palpans in tenebris, carpere non timui, eligens in vinea Domini pondus diei ferre et aestus, quam extra vineam ociosus stare. Tuo igitur, sanctissime praesul, examini audacter incepta committo: te iudicem simulque defensorem imploro, sciens tibi pro sapientia tua nichil dignum posse deferri: qui decurso mundanae prudentiae stadio, ad studium divinae philosophiae maiore gloria nunc ascendisti, terrena despiciens et sola meditans celestia . Cumque doctrina et veritate, hoc est verbo et exemplo pastorali, facile multos excellas, praecipua est in virtutibus tuis humilitas, quae omnibus te communem faciens, michi quoque fiduciam dedit, qua balbuciens audeam cum philosopho loqui, et Saul inter prophetas videri. Scio tamen aliquos, ut in novissimis rebus fieri consuetum est, adversarios michi non defuturos, qui dicant haec ficta et falsa veluti somnia Scipionis a Tullio meditata; dicant etiam si volunt per eburneam portam Maronis egressa. Nobis propositum est non omnibus placere, sed tibi, pater, et ecclesiae tuae; difficillimum est enim invidis placere, Et quoniam sic emulorum coqit improbitas, fateor tibi, quibus ex pratis defloravi hoc sertum, ne dicar specie veri captasse mendacium: itaque de hiis quae scribo, aliqua per scedulas dispersa collegi, multa vero mutuavi de hystoriis et privilegiis Romanorum, pleraque omnia seniorum, quibus res nota est, traditione didici, testem habens veritatem, nichil de meo corde prophetari, nichil temere definiri; sed omnia quae positurus sum certis roborabo testimoniis, ut si michi non creditur, saltem auctoritati fides tribuatur. In quo opere talibusque ausis sciant omnes, quod nec laudari cupio ut historicus, nec improbari metuo ut falsidicus; sed quod bene ego non potui, melius scribendi ceteris materiam reliqui. Ab introitu igitur sancti Willehadi, cum Saxonia tota et armis subacta Francorum et divino cultui mancipata est, ordiens, in tuo salutari ingressu pono metam libelluli, simul omnipotentis Dei misericordiae supplicans, ut, qui te populo suo diu erranti et afflicto pastorem constituit, annuat etiam tua opera tuisque diebus ea quae inter nos prava sunt corrigi et correcta perpetuo conservari. Ad hec quae in gentium conversione a decessoribus tuis strennue dudum incepta sunt, a te, qui hereditariam predicandi legationem possides in totam septentrionis latitudinem, mature perfici concedat Iesus Christus dominus noster, cuius regni non est finis per omnia secula seculorum, Amen.

Capitulum 1.

Historiam Hammaburgensis ecclesiae scripturi, quoniam Hammaburg nobilissima quondam Saxonum civitas erat, non indecens aut vacuum fore putamus, si prius de gente Saxonum et natura eiusdem provintiae ponemus ea, quae doctissimus vir Schol.1 Einhardus aliique non obscuri auctores reliquerunt in scriptis suis. 'Saxonia', inquiunt, 'pars non modica est Germaniae, et eius quae a Francis incolitur duplum in lato putatur habere, cum ei longitudine possit esse consimilis'. Positio eius recte metientibus trigona videtur; ita ut primus angulus in austrum porrigatur usque ad Renum flumen, secundus vero inchoans a maritimis Hadelohe regionis, longo secus Albiam limite protenditur in orientem usque ad Salam fluvium. Ibi est angulus tercius. Itaque ab angulo in angulum habes iter octo dierum, praeter eam partem Saxoniae, quae trans Albiam supra incolitur a Sorabis, infra autem a Nordalbingis. Saxonia viris, armis et frugibus inclita. Excepto quod raris intumescit collibus, tota fere declivis in planitiem consideratur. Sola caret vini dulcedine; alia omnia fert usui necessaria. Ager ubique fertilis, compascuus et silvestris; qua Thuringeam accedit aut Salam vel Renum fluvios, ibi prorsus opimus. Ceterum iuxta Fresiam palustris, et aridus propter Albiam, degenerat aliquantum. Iocunda ubique nec minus oportuna provinciam rigat amnium copia.

Capitulum 2.

Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum. Verum maximus Albis, qui nunc Albia nomen habet, etiam Romanorum testimonio predicatur, cuius ortum ferunt trans Bohemiam mox Sclavos dirimit a Saxonibus. Iuxta Magdeburg in se recipit Salam fluvium, nec longe ab Hammaburg ipse Albia mergitur in occeanum. [Quartus ex magnis Saxoniae fluminibus est Emisa, qui Westphalos a reliquis illius provinciae dirimit populis. Isque oritur in saltu Patherburnensi ; currit autem per medios Fresonum terminos in occeanum Britannicum].

Capitulum 3.

Quaerentibus autem qui mortales ab initio Saxoniam coluerint, vel a quibus haec gens primo finibus egressa sit, compertum est nobis ex multa lectione veterum, istam gentem, sicut omnes fere populos, qui in orbe sunt, occulto Dei iudicio non semel de regno ad populum alterum fuisse translatos, et ex nomine victorum provincias quoque vocabula sortitas. Quippe, si Romanis credendum est scriptoribus, primi circa Albiam et in reliqua Germania Swevi habitarunt, quorum confines erant illi, qui dicuntur Driade, Bardi, Sicambri, Huni, Wandali, Sarmatae, Longobardi, Heruli, Dacae, Marcomanni, Gothi, Nordmanni et Sclavi. Qui propter inopiam soli natalis contentionesque domesticas, aut sicut dicitur, minuendae multitudinis causa a loco suo egressi, totam simul Europam inundaverunt et Affricam. De antiquitate vero Saxonum meminit Orosius et Gregorius Turonensis ita: 'Saxones', inquit, 'gens ferocissima, virtute et agilitate terribilis, in oceani litore habitat, inviis inaccessa paludibus, quae periculosam tunc Romanis finibus eruptionem meditans, a Valentiniano imperatore oppressa est. Deinde cum occuparent Gallias Saxones, a Syagrio, duce Romanorum, victi sunt, insulae eorum captae'. Igitur Saxones primo circa Renum sedes habebant, [et vocati sunt Angli], quorum pars inde veniens in Brittanniam, Romanos ab illa insula depulit. Altera pars Thuringiam oppugnans, tenuit illam regionem. Quod breviter conscribens Einhardus, tali modo suam ingreditur historiam:

Capitulum 4.

'Saxonum gens', inquit, 'sicut tradit antiquitas, ab Anglis Britanniae incolis egressa, per occeanum navigans, Germaniae littoribus studio et necessitate quaerendarum sedium appulsa est in loco qui vocatur Hadoloha eo tempore quo Theodericus, rex Francorum, contra Hirminfridum, ducem Thuringorum, generum suum, dimicans, terram eorum crudeliter ferro vastavit et igne. Et cum iam duobus praeliis ancipiti pugna incertaque victoria miserabili caede suorum decertassent, Theodericus spe vincendi frustratus, misit legatos ad Saxones, quorum dux erat Hadugato. Ut audivit causam adventus eorum, pollicitisque pro victoria cohabitandi sedibus, conduxit eos in adiutorium. Quibus secum quasi iam pro libertate et patria fortiter dimicantibus, superavit adversarios, vastatisque indigenis et ad internicionem pene deletis, terram eorum iuxta pollicitationem suam victoribus delegavit. Qui eam sorte dividentes, cum multi ex eis in bello cecidissent, et pro raritate eorum tota ab eis occupari non potuit, partem illius, eam maxime quae respicit orientem, colonis tradebant singulis, pro sua sorte sub tributo exercendam; caetera vero loca ipsi possederunt.'

Capitulum 5.

'A meridie quidem Francos habentes et partem Thuringorum, quos praecedens hostilis turbo non tetigit, alveoque fluminis Unstrote dirimuntur; a septentrione vero Nordmannos, gentes ferocissimas; ab ortu solis Obodritos; et ab occasu Frisos, a quibus sine intermissione vel federe vel concertacione necessaria finium suorum spacia tuebantur. Erant enim inquieti nimis et finitimorum sedibus infesti, domi vero pacati et civium utilitatibus placida benignitate consulentes'.

Capitulum 6.

'Generis quoque ac nobilitatis suae providissimam curam habentes, nec facile ullis aliarum gentium vel sibi inferiorum conubiis infecti, propriam et sinceram, tantumque sui similem gentem facere conati sunt. Unde habitus quoque ac magnitudo corporum comarumque color, sicut in tanto numero hominum, idem pene omnibus. Quatuor igitur differentiis gens illa consistit, nobilium scilicet et liberorum, libertorum atque servorum. Et id legibus firmatum, ut nulla pars in copulandis coniugiis propriae sortis terminos transferat; sed nobilis nobilem ducat uxorem et liber liberam, libertus coniungatur libertae et servus ancillae. Si vero quispiam horum sibi non congruentem et genere praestantiorem duxerit uxorem, cum vitae suae dampno componat. Legibus etiam ad vindictam malefactorum optimis abutebantur. Et multa utilia atque secundum legem naturae honesta, in morum probitate studuerunt habere; quae eis ad veram beatitudinem promerendam proficere potuissent, si ignorantiam creatoris sui non haberent et a veritate culturae illius non essent alieni.'

Capitulum 7.

'Coluerunt enim eos qui natura non erant dii, inter quos praecipue Mercurium venerabantur, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare consueverant. Deos suos neque templis includere, neque ulla humani oris specie assimilare, ex magnitudine et dignitate coelestium arbitrati sunt. Lucos ac nemora consecrantes, deorumque nominibus appellantes, secretum illud sola reverentia contemplabantur . Auspicia et sortes quam maxime observabant. Sortium consuetudo simplex erat. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputabant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargebant; mox si publica consultatio fuit, sacerdos populi, si privata, ipse pater familias precatus Deos, celumque suspiciens ter singulos tulit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatus est. Si prohibuerunt, nulla de eadem re ipsa die consultatio; si permissum est, eventuum adhuc fides exigebatur.'

Capitulum 8.

'Avium voces et volatus interrogare proprium erat illius gentis. Equorum quoque presagia ac motus experiri, hinnitusque ac fremitus observare. Nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed etiam apud proceres habebatur. Erat et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorare solebant. Eius quippe gentis cum qua bellandum fuit, captivum quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis committere et victoriam huius vel illius pro iudicio habere. Quomodo autem certis diebus, cum aut inchoatur luna aut impletur, agendis rebus auspicatissimum initium crediderint, aliaque innumerabilia vanarum supersticionum genera, quibus implicati sunt, observaverint, praetereo. Haec vero ideo commemoravi, quo prudens lector agnoscat, a quantis errorum tenebris per Dei gratiam et misericordiam sint liberati, quando eos ad cognitionem sui nominis lumine verae fidei perducere dignatus est. Erant enim, sicut omnes fere Germaniam incolentes, et natura feroces et cultui demonum dediti, veraeque religioni contrarii, neque divina neque humana iura vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur. Nam et frondosis arboribus fontibusque venerationem exhibebant. Truncum quoque ligni non parvae magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columpna, quasi sustinens omnia'. Haec tulimus excerpta ex scriptis Einhardi de adventu, moribus et superstitione Saxonum, quam adhuc Sclavi et Sueones ritu paganico servare videntur.

Capitulum 9.

Qualiter autem gens dura Saxonum pervenerit ad cognitionem divini nominis, aut quibus praedicatoribus ad christianae religionis normam pertigerit, explicare locus quaerit, si prius de bello Karoli, quod cum Saxonibus longo tempore profligatum est, mentionem facimus et belli causas simul connectimus. Thuringi vel Saxones, itemque caeterae quae circa Renum sunt nationes, ex antiquo Francis tributariae leguntur. Quibus deinde a regno eorum deficientibus Pippinus, genitor Karoli, bellum intulit, quod tamen filius peregit maiore felicitate; de quo idem scriptor Heinhardus brevi epilogo meminit dicens: 'Susceptum est igitur bellum adversum Saxones, quod magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum dampno, per continuos triginta tres annos gerebatur; poterat siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur.'

Capitulum 10.

'Omnibus igitur qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, ea conditio a rege proposita et ab illis suscepta est, ut abiecto demonum cultu, relictisque patriis cerimoniis, christianae fidei sacramenta susciperent et Francis adunati, unus cum eis populus efficerentur'. Tractumque per tot annos bellum, ita constat esse finitum. Nunc autem spiritales animarum triumphos ad scribendum succincti, praedicatoribus, de his qui ferocissimos Germaniae populos ad divinam religionem perduxerint , tale sumamus exordium.

Capitulum 11.

Primus omnium qui australes Germaniae partes, ydolorum cultui deditas, ad cognitionem divinae ac christianae religionis adduxit, Winifridus erat natione Anglus, verus Christi philosophus, cui postea cognomentum ex virtute erat Bonefacius. Et quamvis alii scriptorum vel Gallum in Alemannia vel Hemmerannum in Baioaria sive Kylianum in Francia seu certe Willebrordum in Fresia priores verbum Dei asserant praedicasse, hic tamen omnes alios, uti Paulus apostolus, studio ac praedicationis labore antevenit. Ipse enim, ut in Gestis suis legitur, apostolicae sedis auctoritate fultus, legationem ad gentes suscepit, Teutonumque populos, apud quos nunc et summa imperii Romani et divini cultus reverentia viget ac floret, ecclesiis, doctrina virtutibusque illustravit. Quorum etiam provincias in episcopatus distribuens, seorsum Francos cis Rhenum, Hessones ac Thuringos, qui Saxonum confines sunt, primitivo quodam laboris sui fructu Christo et ecclesiae copulavit. Tandemque a Fresonibus, quos iam ante ad fidem converterat, illustri martyrio coronatus est. Gesta eius plenaria manu a discipulis edita sunt, qui eum ferunt agonizasse cum aliis quinquaginta et amplius commilitonibus suis, anno ordinationis suae 37. Schol.2 Ipse est annus dominicae incarnationis 755, Pippini iunioris 14.

Capitulum 12.

Post passionem sancti Bonifacii Willehadus, et ipse Angligena, fervens amore martyrii, properavit in Fresiam, ubi consistens ad sepulcrum beati martyris, paganos facti penitentes suscepit et credentium multa milia baptizavit. Deinde cunctam in circuitu provinciam cum discipulis perlustrans, ydola confregisse populosque ad culturam veri Dei euangelizasse, tunc et gentilium zelo fustibus percussus et gladio legitur ad iugulandum proscriptus. Licet gratia Dei maioribus eum predestinaret titulis, suae tamen voluntati et studio nichilominus erat ad martyrium. Post haec missus in Saxoniam a Karolo rege, primus omnium doctorum maritimas et boreales Saxoniae partes ac Transalbianos populos ad christianam fidem provocavit. Septem annos praedicasse dicitur eandem regionem, usque ad annum rebellionis Saxonum duodecimum, cum Widichind persecutionem movens in christianos, Francorum terminos usque ad Renum vastabat. In qua persecutione discipuli sancti Willehadi quidam Bremae, multi per Fresiam, ceteri trans Albiam passi leguntur. Unde confessor Dei, maius adhuc lucrum expectans de conversione plurimorum, dicitur secundum euangelicum praeceptum de civitate in civitatem fugisse, dispersisque sociis ad praedicandum, ipse Romam venisse cum Liudgero. Ubi sanctissimi papae Adriani consolatione relievati, Liudgerus in Montem Cassinum recessit ad confessionem sancti Benedicti, Willehadus in Galliam repedavit ad sepulchrum sancti Willebrordi. Itaque biennium uterque reclusi, contemplativae vitae operam dabant, adprime orantes pro persecutoribus et gente Saxonum, ne iactum in eis semen verbi Dei inimicus homo zizaniis oppleret, impletumque in eis est quod scriptura dicit: 'Multum valet deprecatio iusti assidua'. Haec de Vita eius ad sensum excerpta protulimus. Transacto igitur biennio, quod est anno Karoli octavodecimo, Widichind, incentor rebellionis ad fidem Karoli venit, baptizatusque est ipse cum aliis Saxonum magnatibus, et tunc demum Saxonia subacta in provintiam redacta est. Quae simul in octo episcopatus divisa, Mogontino et Coloniensi archiepiscopis est subiecta. Cuius exemplar divisionis, quod ex praecepto regis in Bremensi ecclesia servatur, cognosci potest his verbis:

Capitulum 13.

'In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, Karolus, divina ordinante providentia rex. Si domino Deo exercituum succurrente in bellis victoria potiti, in illo et non in nobis gloriamur, et in hoc seculo pacem et prosperitatem, et in futuro perpetuae mercedis retributionem nos promereri confidimus. Quapropter noverint omnes Christi fideles, quod Saxones, quos progenitoribus nostris ob suae pertinatiam perfidiae semper indomabiles, ipsique Deo et nobis tamdiu rebelles, quousque illius, non nostra, virtute ipsos et bellis vicimus et ad baptismi gratiam Deo annuente perduximus, pristinae libertati donatos et omni nobis debito censu solutos, pro amore illius, qui nobis victoriam contulit, ipsi tributarios et sublegales devote addiximus; videlicet, ut qui nostrae potestatis iugum hactenus ferre detrectaverunt, victi iam, Deo gratias, et armis et fide, domino ac salvatori nostro Iesu Christo et sacerdotibus eius omnium suorum iumentorum et fructuum tociusque culturae decimas ac nutriturae, divites ac pauperes legaliter constricti persolvant. Proinde omnem terram eorum antiquo Romanorum more in provintiam redigentes, et inter episcopos certo limite disterminantes, septentrionalem illius partem, quae et piscium ubertate ditissima et pecoribus alendis habetur aptissima, pio Christo et apostolorum suorum principi Petro pro gratiarum actione devote optulimus, sibique in Wigmodia in loco Bremon vocato, super flumen Wirraham ecclesiam et episcopalem statuimus cathedram. Huic parrochiae decem pagos subiecimus, quos etiam abiectis eorum antiquis vocabulis et divisionibus, in duas redegimus provintias, his nominibus appellantes, Wigmodiam et Lorgoe. Insuper ad praefatae constructionem ecclesiae in supradictis pagis septuaginta mansos cum suis colonis offerentes, tocius huius parrochiae incolas decimas suas ecclesiae suoque provisori fideliter persolvere hoc nostrae maiestatis praecepto iubemus, donamus et confirmamus. Adhuc etiam summi pontificis et universalis papae Adriani praecepto, necnon et Mogonciacensis episcopi Lullonis, omniumque qui affuere pontificum consilio, eandem Bremensem ecclesiam cum omnibus suis appendiciis Willehado, probabilis vitae viro, coram Deo et sanctis eius commisimus. Quem etiam primum eiusdem ecclesiae tertio Idus Iulii consecrari fecimus episcopum, ut populis divini semina verbi secundum datam sibi sapientiam fideliter dispensando, et novellam hanc ecclesiam canonico ordine et monasteriali competentia utiliter instruendo , interim plantet et riget, quousque precibus sanctorum suorum exoratus, incrementum det omnipotens Deus. Innotuit etiam isdem venerabilis vir serenitati nostrae, eam quam diximus parrochiam propter barbarorum infestantium pericula seu varios eventus, qui in ea solent contingere, ad sustentacula sive stipendia Dei servorum inibi Deo militantium minime sufficere posse. Quamobrem quia Deus omnipotens in gente Fresonum, sicut et Saxonum, ostium fidei aperuerat, partem praenominatae regionis, videlicet Fresiae, Schol.3 quae huic contigua parrochiae esse dinoscitur, eidem Bremensi ecclesiae suoque provisori Willehado episcopo eiusque successoribus perpetualiter delegavimus retinendam. Schol.4 Et quia casus praeteritorum cautos nos faciunt in futurum, ne quis, quod non optamus, aliquam sibi in eadem diocesi usurpet potestatem, certo eam limite fecimus terminari, eique hos terminos, mare occeanum, Albiam fluvium, Liam, Steinbach, Hasalam, Wimarcham, Sneidbach, Ostam, Mulimbach, Motam, paludem quae dicitur Sigefridismor, Quistinam, Chissenmor, Ascbroch ,Wissebroch , Bivernam, Uternam, iterumque Ostam, ab Osta vero usque quo perveniatur ad paludem quae dicitur Chaltenbach , deinde paludem ipsam usque in Wemmam fluvium, a Wemma vero Bicinam, Faristinam usque in Wirraham fluvium, de hinc ab orientali parte eiusdem fluminis viam publicam, quae dicitur Hessewech, Sturmegoe et Lorgoe disterminantem, Scebbasam, Alapam, Chaldhowa, iterumque Wirraham, ex occidentali autem parte viam publicam, quae dicitur Folcwech, Derue et Lorgoe dividentem, usque in Huntam flumen, dein ipsum flumen, et Amrinum lucum silvestrem, quem incolae loci Windloch nominant Finolam, Waldesmor, Bercbol, Endiriad paludem, Emisgoe et Ostergoe disterminantem, Brustlacho, Biberlacho, iterumque mare, firmos et intransibiles circumscribi iussimus. Et ut huius donationis ac circumscriptionis auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus et anuli nostri inpressione signare iussimus. Signum domni Karoli imperatoris ac regis invictissimi. Hildibaldus archiepiscopus Coloniensis et sacri palatii capellanus recognovi. Data pridie Idus Iulii, anno dominicae incarnationis septingentesimo octogesimo octavo, indictione duodecima, anno autem regni domni Karoli vicesimo primo. Actum in palatio Nemetensi feliciter, Amen.'

Capitulum 14.

Sedit igitur domnus et pater noster Willehadus post ordinationem suam annos duos, menses 3, dies 26, praedicavitque tam Fresos quam Saxones post martyrium sancti Bonifacii omnes annos triginta quinque. Obiit autem senex et plenus dierum in Fresia, in villa Pleccazze , quae sita est in Rustris. Corpus eius Bremam deportatum, in basilica sancti Petri, quam ipse aedificavit, sepultum est. Transitus eius celebratur festivis gaudiis sexto Idus Novembris, ordinatio tertio Idus Iulii. Extat vitae actuumque eius insignis liber, quem successor eius quartus fideli stilo exaravit Anscarius. Ad cuius lectionem, quia nos ad alia properamus, cupientem scire transmittimus.

Capitulum 15.

Proximum sancto Willehado ex discipulis eius Willericum in Bremensi ecclesia praefuisse legimus, [quem alii Willeharium nuncupant]. Seditque annos quinquaginta usque ad annum Ludvici senioris penultimum Cum vero scriptum sit in Libro donationum sive traditionum Bremensis ecclesiae a. 37. Karoli usque ad 25. annum Ludvici praesedisse Willericum, 12 anni minus reperiuntur ab eo quem praediximus numero. Et credi potest tanto tempore Bremensem episcopatum cessasse, quemadmodum et alios propter novellam gentis Saxonum conversionem, qui nondum se episcopali ditione regi patiebantur: maxime cum, nullis fere annis a bello vacantibus, tandem Saxones ita profligati legantur, ut ex hiis qui incolunt utrasque ripas Albis fluminis 10 milia hominum cum mulieribus et parvulis in Franciam translati sint. Et hic est annus diuturni Saxonum belli tricesimus tertius, quem Francorum historici ponunt memorabilem; scilicet Karoli imperatoris tricesimum septimum. Quo tempore cum Sclavorum quoque gentes Francorum imperio subicerentur, fertur Karolus Hammaburg civitatem Nordalbingorum, extructa ibidem ecclesia, Schol.5 Heridago cuidam sancto viro, quem loci episcopum designavit, ad regendum commendasse. Cui etiam propter infestacionem barbaricam, ubi interdum posset consistere, cellam Rodnach in Gallia donavit, disponens eandem Hammaburgensem ecclesiam, cunctis Sclavorum Danorumque gentibus metropolem statuere. In qua re ad perfectum ducenda et mors Heridagi presbyteri et occupatio regni Karolum imperatorem, ne desiderata compleret, impedivit. Legimus in Libro donationum Bremensis ecclesiae Willericum Bremensem episcopum Transalbianos etiam ante Ansgarium praedicasse et ecclesiam in Milindorp frequenter visitasse, usque ad tempus quo Hammaburg metropolis facta est.

Capitulum 16.

Et quoniam mentionem Danorum semel fecimus, dignum memoria videtur, quod victoriosissimus imperator Karolus, qui omnia regna Europae subiecerat, novissimum cum Danis bellum suscepisse narratur. Nam Dani et ceteri qui trans Daniam sunt populi ab istoricis Francorum omnes Nordmanni vocantur. Quorum rex Gotafridus iam antea Fresis, itemque Nordalbingis, Obodritis et aliis Sclavorum populis tributo subactis, ipsi Karolo bellum minatus est. Haec dissensio voluntatem imperatoris vel maxime de Hammaburg retardavit. Tandem extincto celitus Gotafrido, Hemming successit patruelis eius, qui mox pacem cum imperatore faciens, Egdoram fluvium accepit regni terminum. Nec multo post clarissimus imperator Karolus obiens Ludvicum filium heredem imperii reliquit. Cuius transitus ad superos contigit anno Willerici vicesimo quinto, die quinta ante Kalendas Februarii.

Capitulum 17.

Ludewicus voluntatem patris oblitus provinciam transalbianam Bremensi et Ferdensi episcopis commendavit . A quo tempore incipiunt Gesta sancti Anscarii. Et quoniam borealium gentium hystoria nostram, id est Bremensem ecclesiam in parte respicit, disposui, nec inutiliter, ut arbitror, passim occurrentia tangere Danorum acta. Per idem tempus Hemmingo Danorum rege mortuo, Sigafrid et Anulo, nepotes Godafridi, cum inter se de primatu regni convenire non possent, praelio sceptrum diviserunt, in qua congressione 11 milibus hominum interemptis, reges ambo ceciderunt. Pars Anulonis cruenta victoria potiti, Reginfridum et Haraldum in regnum posuerunt. Moxque Reginfridus ab Haraldo pulsus classe piraticam exercuit; Haraldus cum imperatore foedus iniit. Hystoria Francorum haec plenius exequitur. In diebus illis scribitur, quod Ebo Remensis, cum de salute gentium religionis studio ferveret, legationem ad gentes cum Halitgario suscepit a Pascali papa, quam postea noster Anscarius divina opitulante gratia feliciter peregit. Anno Willerici 33. Ludewicus imperator Novam in Saxonia Corbeiam exorsus, religiosissimos Franciae monachos ad illud congregavit coenobium. Inter quos praecipuus legitur sanctissimus pater noster ac philosophus Christi Anscarius, vitae ac scientiae merito clarus, et omni populo Saxonum acceptus. Eodemque tempore rex Danorum Haraldus a filiis Gotafridi regno spoliatus, ad Ludewicum supplex venit. Qui et mox christianae fidei cathecismo imbutus, apud Mogontiam cum uxore et fratre ac magna Danorum multitudine baptizatus est. Hunc imperator a sacro fonte suscipiens, cum decrevisset in regnum suum restituere, dedit ei trans Albiam beneficium. Fratri eius Horuch, ut piratis obsisteret, partem Fresiae concessit. [Quae adhuc Dani reposcunt quasi legitima iuris sui]. Cum autem nemo doctorum facile posset inveniri, qui cum illis ad Danos vellet pergere, propter crudelitatem barbaricam , qua gens illa ab omnibus fugitur, sanctus Anscarius divino, ut credimus, spiritu accensus, et qui ad martyrium aliqua occasione mallet pertingere, cum socio se optulit ultroneum Autberto, non solum inter barbaros, verum etiam in carcerem et in mortem pro Christo ire paratus. Itaque biennium in regno Danorum commorati, multos ex gentibus ad fidem converterunt christianam. Inde reversi, cum denuo ab imperatore postulati essent, ultimos Sueonum populos euangelii gratia temptare, intrepidus atleta Christi Ansgarius, assumptis secum fratribus Gislemaro et Witmaro doctoribus, gaudens pervenit in Daniam. Ubi relinquens Gislemarum cum Haraldo, ipse in Sueoniam transfretavit cum Witmaro. Ibi vero benigne a rege Beorn suscepti, verbum Dei publice praedicare permissi sunt. Multos itaque per annum integrum lucrati sunt domino Iesu Christo. In quibus Herigarium, Bircae opidi praefectum, quem tradunt etiam miraculis et virtutibus insignem. Hac legationis suae prosperitate gavisi, Corbeiam novi apostoli cum triumpho duarum gentium regressi sunt. Et o mira omnipotentis Dei providentia de vocatione gentium quam disponit artifex, ut vult, et quando vult, et per quem vult. Ecce quod longo prius tempore Willebrordum item alios et Ebonem voluisse legimus nec potuisse, nunc Ansgarium nostrum et voluisse et perfecisse miramur, dicentes cum apostolo: 'Non est volentis neque currentis, sed est Dei miserentis. Ergo cui vult,' inquit, 'miseretur, et quem vult indurat'.

Capitulum 18.

Tunc imperator cum magnatibus sancto Ansgario de salute gentium congratulatus, ingentes Christo gratias persolverunt. Habito igitur generali sacerdotum consilio, pius cesar votum parentis implere cupiens, Hammaburg civitatem Transalbianorum metropolem statuit omnibus barbaris nationibus Danorum, Sueonum, itemque Sclavorum et aliis in circuitu coniacentibus populis, eiusque cathedrae primum archiepiscopum ordinari fecit Ansgarium. Hoc factum est anno Domini 832, qui est Ludvici imperatoris 18, Willerici Bremensis episcopi 43. Consecratus est autem a Drogone Metensi episcopo, caesaris fratre germano, astantibus atque faventibus Odgario Mogontiensi, Ebone Remensi, Heddi Treverensi et aliis; consentientibus etiam Willerico Bremensi et Helingaudo Ferdensi episcopis, quibus antea diocesis illa commendata est; roborante id papa Gregorio quarto apostolica auctoritate et pallei datione.

Habentur in ecclesia Bremensi praecepta imperatoris et privilegia papae sancto Ansgario data, in quibus hoc quoque una continetur, quandam illi cellam in Gallia Turholz vocatam ad supplementum legationis a caesare concessam anno Domini 834, acta indictione 12, qui est Ludvici 21.

Capitulum 19.

Ansgarius autem nunc Danos, nunc Transalbianos visitans, innumerabilem utriusque gentis multitudinem traxit ad fidem. Si quando etiam persecutione barbarorum impeditus est ab studio praedicandi, apud Turholz se cum discipulis retinuit. In adiutorium praedicationis datus est ei Ebo Remensis de quo antea diximus. Hic seu fatigatione itineris, sive corporis debilitate impeditus, sive potius occupatione seculi delectatus, vicarium pro se dedit Ansgario nepotem Gaudbertum. Quem ipsi ambo consecrantes episcopum, vocaverunt Symonem, eumque divinae gratiae commendatum' in Sueoniam miserunt. Haec in vita sancti Ansgarii copiose descripta nobis abbreviandi locum praebuerunt. Verum quod distinctio temporum ibi obscura est, pleraque ab aliis scriptis congruentia tempori mutuavimus. Nunc ad cetera unde incepimus regrediamur.

Capitulum 20.

Interea Willericus, Bremensis episcopus, diocesim suam sollicite circumeundo, gentiles baptizando et fideles in Christo confortando, strennui praedicatoris officium peregit. Ecclesias ubique in locis congruis per episcopium erexit, tres vero Bremae, quarum primam, scilicet domum sancti Petri, de lignea lapideam fecit et corpus sancti Willehadi exinde translatum in australi, quod fecit, oratorio recondidit. Quod etiam scriptor Vitae eius noluit praeterire. Narrant quoque posteri hoc factum pro timore piratarum, qui propter virtutem miraculorum confessoris nostri corpus auferre maluerunt. Eodem tempore fertur beatus Ansgarius corpora sanctorum, quae dono Ebonis archiepiscopi susceperat, trans Albiam deportasse, et corpus quidem sancti Materniani apud Heligonstât reposuit, Sixti vero et Sinnicii, cum aliis martyrum patrociniis, collocavit in urbe Hammaburg, [beati vero Remigii cimilia cum decenti honore servavit Bremae]. Willericus igitur clerum maximum collegit, de populo vero magnam ecclesiae Bremensi hereditatem acquisivit. In diebus illis Karolus elemosinam optulit Salvatori ad Bremensem ecclesiam centum mansos. Scriptum est in Libro Donationum tercio, capitulo 1, ubi etiam crebro versu hoc repetitur: 'Sacrosanctae basilicae, quae constructa est in honore sancti Petri apostoli, in loco seu villa publica nuncupato Brema, ubi Willericus episcopus, servus servorum Dei, praeesse videtur.' Qui obiit senex et plenus dierum anno Domini 837, qui est annus Ludvici 26. et penultimus. Sepultus est in domo sancti Petri, in parte altaris aquilonali 4. Nonas Maii.

Capitulum 21.

Leudericus, ordine tercius, sedit annos octo. Eius annos cum pro certo scire nequimus, ex eodem Libro Traditionum didiscimus, et Willerici diaconem fuisse et sedisse usque ad annum Ludvici iunioris sextum, capitulo 58. scriptum. Hunc etiam tradunt superbum fuisse: quod exinde conici potest, quia se aliquando custodem, aliquando pastorem Bremensis ecclesie gloriabatur.

Capitulum 22.

In diebus illis sanctus pater noster Ansgarius legationem sibi creditam viriliter executus; apud Hammaburg novellae plantationi insudavit, doctrina oris et opere manuum exercens ecclesiam. Saepe etiam monasterium Galliae, quod dono caesaris possedit, Turholz Schol.6 visitans, fratribus ibidem Deo militantibus salutaris regulae tramitem verbo exemploque monstravit. In quorum nobili contubernio iam tunc a puero sanctus effulsit Rimbertus, quem sanctus pater Ansgarius adoptans in filium, prophetico spiritu, quo plenus erat, longe ante praedixit, illum suae virtutis aemulum et in cathedra pontificali succedere, gratiaque meritorum in caelesti regno consortem fore. In qua re providentia omnipotentis Dei, quae olim Heliae substituit Helyseum, in Rimberto non fefellit Ansgarium.

Capitulum 23.

Interea Nortmanni piraticis excursionibus usquequaque degrassati, Frisones tributo subiciunt. Eodemque tempore per Rhenum vecti Coloniam obsederunt, per Albiam vero Hammaburg incenderunt. Inclyta civitas tota aut praeda aut incendio disperiit. Ibi ecclesia, ibi claustrum, ibi biblioteca, summo collecta studio, consumpta est. Sanctus Ansgarius, ut scribitur, cum reliquiis sanctorum martyrum vix nudus evasit. Excidium Hammaburg Hystoria Francorum non tacet, et privilegia Romanorum . Hoc, ut aiunt, factum est anno Ludvici senioris novissimo.

Tunc quoque Gaudbertus episcopus zelo gentilium a Sueonia depulsus, et Nithardus, capellanus eius, martyrio coronatus est cum aliis. Et exinde Sueonia septennio caruit sacerdotali praesentia. Quo tempore Anundus regno pulsus, in christianos persecutionem habuit. Herigarius , Bircae praefectus, christianitatem ibi solus sustentavit. Qui etiam tantam gratiam fidei meruit, ut potentia miraculorum et exhortatione doctrinae multa paganorum milia salvaret. Scriptum est in Actibus beati Ansgarii.

Capitulum 24.

Anno Leuderici Bremensis episcopi 3. Ludvicus imperator obiit. Regnum in contentione remansit, multa inter fratres discordia, bellum maximum, in quo, ut historici testantur, omnes vires Francorum consumptae sunt. Discordiae incentor Ebo; qui et supra filios in patrem armaverat, et nunc fratres intestina seditione concitaverat, proinde conspirationis accusatus, a papa Gregorio depositus est. Sed aliis hoc criminantibus, aliis recte factum astruentibus, veritatem nos in medio relinquemus, praesertim cum a sancto patre nostro Ansgario ea dilectione, qua ab initio secum habuit, usque in finem habitus fuerit. Lege in Vita eius et in capitulo Rhabani de fama Ebonis ambigua. Tandem mediante papa Sergio, pax inter fratres convenit, regnumque divisum est in tres partes, ita ut Lotharius maior natu cum Italia Romam, Lotharingiam cum Burgundia poesideret, Ludvicus Rhenum cum Germania regeret, Karolus Galliam, Pippinus Aquitaniam. Hac inter fratres sortita divisione, Turholz monasterium in partem concessit Karoli, et sic alienatum est a iure sancti Ansgarii.

Capitulum 25.

At ille in paupertate sua Deum glorificans, verbum Dei, cuius legatione functus est, tam suis, quam alienis infatigabiliter seminavit. Unde contigit, ut praedium, quod Ramsolan dicitur, a quadam venerabili matrona susceperit, nomine Ikia. Hic locus in episcopatu Ferdensi positus, ab Hammaburg disparatur tribus rastis. Ibi sanctus Dei cenobium constituens, reliquias sanctorum confessorum Sixti et Sinnicii locavit, et alia patrocinia, quae ab Hammaburg portavit fugiens. Ibi gregem profugum collegit et depulsos a gentilibus socios retinuit in eo portu. Ab eo loco Hammaburgensem ecclesiam visitans, Nordalbingos in fide reformavit, quos ante persecutio turbavit. Tum quoque ne legatio gentium sua quapiam tarditate frigesceret, praedicatores misit in Daniam; Hartgarium vero heremitam direxit in Sueoniam. Fertur etiam Bremam venisse, verum ab episcopo loci, qui doctrinae ac virtutibus eius invidit, depulsum esse. Post haec Leudericus, Bremensis episcopus, obiit, et sepultus est in ecclesia *sancti Petri ab australi parte altaris. Decessit autem nono Kal. Septembris et ecclesiae diu viduata permansit.

Capitulum 26.

Tunc Ludvicus Pius, caesar inclytus, Hammaburgensis ecclesiae desolationem miseratus, venerabili Ansgario contulit Bremensem episcopatum. At ille quamvis canonum decreta non ignoraret, quibus cautum est, ut episcopus, qui a sua civitate persecutionem passus expellitur, in alia vacante recipiatur, tamen ne pro invidia ceteri scandalizarentur, caesari super hac re diu restitit; postremo sicut absque fratrum querela fieri posset, tum solummodo consensit. In Vita nostri antistitis haec plenissime describuntur; obscure vero notatur tempus, quod Liber Donationum significat apertius: anno scilicet Ludvici secundi nono domnum Ansgarium ab Aldrico clerico et comite Reginbaldo, legatis caesaris, ductum in episcopatum. Scripta sunt in libro III, capitulo 20. Sed et in Vita eius haec: 'Multum', inquit, 'temporis fluxit, ex quo beatus Ansgarius Bremensem episcopatum suscepit, antequam hoc a papa Nikolao firmaretur'.

Capitulum 27.

Sanctus itaque Ansgarius receptis Bremis, annos 18 sedit. Nam antea in Hammaburgensi cathedra praefuit annis 16, qui fiunt simul 34. Hoc regalis munificentiae dono confessor Dei valde gavisus, in Daniam festinavit. Ubi regem Danorum Horicum inveniens, christianum reddidit. Is statim ecclesiam in portu maritimo erexit apud Sliaswig, data pariter licentia, ut quisquis vellet in regno suo, Christianus fieret. Infinita gentilium credidit multitudo. De quibus hic in libris hoc memoriale relictum est, plures, ut aqua baptismi loti sunt, ab omni corporis infirmitate liberatos.

Capitulum 28.

Quibus rebus ex voto completis, dum adhuc sanctus Dei pro gente Sueonum aestuare coepisset, cum Gaudberto episcopo consilium habuit, quis eorum laudabile pro Christo periculum subiret. At ille periculum sponte declinans, Ansgarium potius, ut iret, rogavit. Extimplo atleta intrepidus Horici regis missum rogavit atque sigillum , et a litore Danorum transfretans in Sueoniam pervenit, ubi tunc rex Oleph apud Bircam generale populi sui habuit placitum. Quem, praeveniente misericordia Dei, ita placatum invenit, ut ex eius imperio et populi consensu et iactu sortis et ydoli responso ecclesia ibidem fabricata et baptismi licentia omnibus concessa sit. His etiam ex sententia finitis, ewangelista noster ecclesiam Sueonum Erimberto commendavit presbytero et rediit. Quae in vita sancti Ansgarii latissima gestorum narratione descripta, nos brevitate nitentes amputavimus. Et nisi fallit opinio, prophetia Ezechielis de Gog et Magog convenientissime hic impleta videtur. 'Et mittam', inquit Dominus, 'ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter.' Aliqui haec et talia de Gothis, qui Romam ceperant, dicta arbitrantur. Nos vero considerantes Gothorum populos in Sueonia regnantes, omnemque hanc regionem passim in insulas dispertitam esse, prophetiam opinamur eis posse commodari, cum praesertim multa praedicta sint a prophetis, quae nondum videntur impleta.

Capitulum 29.

Interea quaestio magna surrexit in regno Francorum de Bremensi episcopatu, ad invidiam Ansgarii conflata. Ea contentio diu per regnum gravi et ancipiti dissensione profligata, multis partium studiis collidebatur. Schol.7 Tandem orthodoxus caesar Ludvicus, compositis hinc inde contradicentium voluntatibus, praecipue Guntharii, Coloniensis archiepiscopi, cuius suffraganea prius erat Brema, super his Romam nuncios direxit ad sanctissimum papam Nikolaum. Ille quod necessitas ecclesiastica persuasit, et quod patrum conciliis rationabiliter fieri posse comprobatum est, facile consensit. Ergo Bremensem ac Hammaburgensem episcopatum auctoritate apostolica copulari, et deinceps sanxit pro uno haberi. Cuius rei privilegia diligenter adhuc conservantur in Bremensi ecclesia. In quibus etiam additum est, quod idem papa Nykolaus tam ipsum Ansgarium, quam successores eius legatos et vicarios apostolicae sedis constituit in omnibus gentibus Sueonum, Danorum atque Sclavorum; quod et antea Gregorius papa concessit. Igitur Bremensis atque Hammaburgensis parrochiae coadunatio facta est ultimo tempore sancti Ansgarii. Vita eius annum non ponit, praeceptum autem regis ponit annum regni vicesimum primum; privilegium papae notat annum Domini 858, qui est ab ordinatione archiepiscopi vicesimus nonus.

Capitulum 30.

Post haec scribitur in Vita beati antistitis, qualiter in Daniam veniens iuniorem Horicum in regno repperit. Cui tempori congruit Hystoria Francorum, quae sic de Danis meminit: Nortmannos per Ligerim Thurones succendisse, per Sequanam Parisios obsedisse, Karolum timore compulsum terram eis dedisse ad habitandum. Deinde Lotharingia inquit, vastata, et subacta Fresia,

in sua victrici conversos viscera dextra.

Contendentibus namque ad invicem Gudurm, principe Nortmannorum, cum patruo, scilicet rege Danorum Horico, tanta caede utrique mactati sunt, ut wulgus omne caderet, de styrpe autem regia nemo omnium remaneret, praeter puerum unum, nomine Horicum. Iste mox ut regnum Danorum suscepit, ingenito furore super christicolas efferatus, sacerdotes Dei expulit et ecclesias claudi praecepit.

Capitulum 31.

Ad quem sanctus Dei confessor Ansgarius venire non trepidans, comitante gratia divina, crudelem tyrannum sic placatum reddidit, ut Christianitatem ipse susciperet, suisque omnibus, ut Christiani fierent, per edictum mandaret, insuper et in alio portu regni sui apud Ripam extrueret ecclesiam in Dania secundam. Et his ecclesiastico ordine compositis, beatus pastor noster ecclesiam illam Rimberto commendavit presbytero, et reversus est ad Hammaburg, ubi de venditione christianorum Nordalbingos correxit. Inde Fresos adiens, castigavit eos pro labore dominici diei; pertinatius vero agentes igne coelesti multavit; et alia, quae antiquis miraculis non imparia leguntur in Vita eius.

Capitulum 32.

Et quoniam totum eius studium erat pro salute animarum, si quando a praedicatione gentilium foris liber erat, domi congregationum suarum curam egit. Quarum primam, quae ab Hammaburg olim barbarica incursione depulsa est, ipse, ut praediximus, ad Ramsolas transtulit. Secundam in Bremis habuit sanctorum virorurn, qui habitu quidem usi canonico, regula vivebant monastica usque ad nostri fere temporis aetatem. Terciam sanctarum virginum congregationem in Birxinon adunavit. Ubi devota Christi matrona Liutgart totum patrimonium suum offerens coelesti sponso, magnum chorum castitatis suo ducatu nutrivit. Ad curam autem pauperum et susceptionem peregrinorum multis locis hospitalia praeparavit. Unum autem vel praecipuum habuit Bremae, ubi per se ipsum cotidie veniens, infirmis non erubuit ministrare. Quorum plurimos dicitur verbo vel tactu sanasse.

Capitulum 33.

Ipse retranstulit corpus sancti Willehadi in matricem ecclesiam beati Petri apostoli, [ab illo australi oratorio, quo deportatum est a Willerico]. Et tunc facta sunt illa miracula, quae per merita sancti Willehadi populo ostensa sunt ab anno Domini 861, qui est ab ordinatione archiepiscopi 30. Ipse enim qui transtulit, et vitam et miracula eius singulis libris comprehendit.

Capitulum 34.

Sique temporum seriem diligenter computemus, ipsum est tempus quo in Saxoniam translatio sancti Alexandri contigit. In qua illud memorabile videtur, confessorem nostrum cum advena martyre certasse, quis eorum videretur esse maior et in gratia sanitatum populis acceptior. Einhardus in Gestis Saxonum haec dulci calamo prosequitur.

Capitulum 35.

Interea beatus Ansgarius captivos redimendo, tribulatos refovendo, erudiendo domesticos, barbaris euangelizando, foris apostolus, intus monachus, nunquam legitur ociosus. Nec solum erga suos, verum et alios quomodo viverent, sollicitus. Episcopos etiam tam voce quam litteris, ut vigilarent supra dominicum gregem, hos arguit, illos obsecravit. At vero regibus Romanorum pro sua legatione, regibus Danorum pro christiana fide crebro mandavit. Extant epistolae eius plures huiusmodi. Unam vero, quam scribit omnibus episcopis de sua legatione, quam ab Ebone orsam asserit, ita claudit: 'Deprecor', inquiens, 'ut apud Deum intercedatis, quatinus haec legatio crescere et fructificare mereatur in Domino. Iam enim Deo propitio et apud Danos et apud Sueones fundata est ecclesia Christi, et sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Omnipotens Deus faciat vos omnes huius operis pia benivolentia participes, et in coelesti gloria Christi coheredes'.

Capitulum 36.

Supervixit autem post illam plenariam Hammaburg et Bremae copulationem annos septem. Sedit omnes annos 34. Cuius depositio summa veneratione colitur Februarii. Obiit anno Domini 865, indictione 13, qui est Ludvici secundi 26, sepultusque est in basilica sancti Petri ante altare sanctae Dei genitricis Mariae. Eadem die, qua ipse commendatus est, Rimbertus, diaconus eius, a clero simul et populo electus est. Qui etiam Vitam sanctissimi patris veridico sermone describens, more beati Iohannis quasi de alio scribens, innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei. Hunc librum ille ad fratres coenobii direxit Novae Corbeiae, beatificans illos, quod talem miserint, et nobis congratulans, quod talem suscipere meruimus pastorem.

Capitulum 37.

Sanctus Rimbertus sedit annos 23. Annos eius et obitum decessoris sui repperimus in quodam compoto a Corbeia delato. Ceterum Vita eius a fratribus eiusdem coenobii ad nostros data, quis fuerit et qualiter vixerit, breviter et dilucide comprehendit. 'Mox', inquit, 'ut electus est, a Theoderico, Mindensi episcopo, et Adalgario, abbate Corbeiensi, iussu caesaris Mogontiam ductus est. Ubi a clarissimo pontifice Liutberto consecratus, Corbeiam venit, vestemque suscepit cum professione monastica. Cui Adalgarius abba germanum et aequivocum suum concessit Adalgarium'. Qui postea et socius praedicationis, et meruit heres esse dignitatis. Pontificale palleum suscepit a papa Nicolao, ferulam pastoralem a caesare Ludvico, sicut in privilegiis dinosci potest. Quae autem secuntur, ex libro Vitae eius decerpsimus capitulo 16.

Capitulum 38.

'Praeterea legationis suae officium, quod ad praedicandum gentibus verbum Dei primitus a decessore suo susceptum est, et postmodum sibi iure successionis quasi hereditarium provenit, impigre executus est. Ipse quidem per se, quotiens occupationes aliae sinerent, eidem legationi insistens, semper autem constitutos habens presbyteros, per quos et verbum Dei gentiles audirent et solatium captivi christiani haberent, ad ecclesias inter ipsos paganos longe constitutas, quodque gravissimum erat, marinis discriminibus adeundas. Quae discrimina ipse frequentius sustinens, cum apostolo saepe naufragium pertulit, saepe etiam alia pericula sustinuit, spe futurae beatitudinis omnia praesentis vitae aspera leniens, illudque apostolicum continua meditatione revolvens: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.'

Capitulum 39.

Qui reges Danorum suo tempore fuerint, non invenitur in Gestis eius. In Hystoria Francorum Sigafrid cum fratre Halpdani regnasse leguntur. Qui etiam munera Ludvico caesari miserunt, gladium videlicet capulo tenus aureum et alia, pacem rogantes, et missis utrinque ad Egdoram fluvium mediatoribus, pacem firmam ritu gentis per arma iuraverunti. Erant et alii reges Danorum vel Nortmannorun, qui piraticis excursionibus eo tempore Galliam vexabant. Quorum praecipui erant Horich, Orwig, Gotafrid, Rudolf et Inguar tyranni. Crudelissimus omnium fuit Inguar, filius Lodparchi, qui christianos ubique per supplicia necavit. Scriptum est in Gestis Francorum.

Capitulum 40.

Anno domni Rimberti 12. Ludvicus pius, caesar magnus, obiit. Ipse Boemanos, Sorabos, Susos et ceteros Sclavorum populos ita perdomuit, ut tributarios efficeret . Nortmannos autem foederibus ac bellis compressos eo modo retinuit, ut, cum Franciam totam vastaverint, regnum eius vel minime nocuerint. Post mortem vero imperatoris Effera barbaries laxis regnabat habenis.

Et quoniam Dani cum Nortmannis Hammaburgensi ecclesiae pastorali cura subiecti sunt, praeterire nequeo, quanta mala per eos Dominus illo tempore fieri permiserit, et quam late pagani super christianos extenderint potentiam suam. Quae omnia lamentabiliter scripta sunt in hystoria Francorum et in aliis libris. Tunc Saxonia vastata est a Danis vel Nortmannis. Brun dux occisus cum aliis 12 comitibus, Thiadricus et Marcwardus episcopi obtruncati. Tunc Fresia depopulata, Trajectum civitas excisa. Sanctus Rabbodus, urbis episcopus, cedens persecutioni, Davantriae sedem constituit, ibique consistens anathematis gladio paganos ultus est. Tunc piratae Coloniam et Treveros succendunt. Aquisgrani Schol.8 palatium stabulum equis suis fecerunt. Mogontia vero propter metum barbarorum instaurari coepit. Quid multa? urbes cum civibus, episcopi cum toto grege simul obruti sunt; ecclesiae illustres cum fidelibus incensae sunt. Ludvicus noster cum paganis dimicans victor extitit, et mox obiit. Luthewicus Franciae victor et victus occubuit. Haec tragoedico planctu scripta in annalibus cesarum nos propter mentionem Danorum perstrinximus.

Capitulum 41.

Quid autem dicimus interim fecisse nostrum archiepiscopum? Require in Gestis eius capitulo 20. 'Ad redemptionem', inquit, 'captivorum cunctis pene quae habebat expensis, cum multorum adhuc apud paganos detentorum miserias cernere cogeretur, etiam altaris vasa impendere non dubitavit'. Dicens cum beato Ambrosio: 'Melius est animas Domino, quam aurum servare.' Preciosa ergo sunt illa vasa, quae animas de morte redimunt.

Nec incongruum videtur, quoniam de persecutione diximus, quae tunc late in ecclesias efferbuit, grande miraculum per merita sancti Rimberti Fresonibus ostensum tangere; quod scriptor Gestorum eius nescio cur praeterierit. Sed Bovo, Corbeiae abba, de sui temporis actis scribens, non reticuit dicens: 'Cum modernis temporibus gravis barbarorum irruptio in omni pene regno Francorum immaniter debaccharetur, contigit etiam eos divino iudicio ad quendam Frisiae pagum devolvi, qui in remotis ac mari magno vicinis locis situs, Nordwidi appellatur. Hunc igitur subvertere aggressi sunt. Erat illic eo tempore venerabilis episcopus Rimbertus, cuius adhortacionibus et doctrinis confortati et instructi christiani, congressi sunt cum hostibus, et prostraverunt ex eis 10377, pluribus insuper, dum fuga praesidium quaerunt, in transitu fluviorum necatis'. Haec ille scripta reliquit. Cuius rei miraculo usque hodie merita sancti Rimberti penes Fresones egregia, et nomen eius singulari quodam gentis colitur desiderio, adeo ut collis in quo sanctus oravit, dum pugna fieret, perpetua cespitis viriditate notetur. Nordmanni plagam, quam in Frisia receperunt, in totum imperium ulturi, cum regibus Sigafrido et Gotafrido per Rhenum et Mosam et Scaldam fluvios Galliam invadentes, miserabili caede christianos obtruncarunt, ipsumque regem Karolum bello petentes, ludibrio nostros habuerunt. In Angliam quoque miserunt unum ex sociis Halpdani, qui dum ab Anglis occideretur, Dani constituerunt in locum eius Gudredum. Is autem Nordimbriam expugnavit. Atque ex illo tempore Frisia et Anglia in ditione Danorum esse feruntur. Scriptum est in Gestis Anglorum.

Capitulum 42.

Frustra in sanctis signa et miracula quaeruntur, quae habere possunt et mali, quia secundum auctoritatem sanctorum patrum maius miraculum est, animam, quae in aeternum victura est, a peccato convertere, quam corpus, quod denuo moriturum est, suscitare a morte. Ut autem sciamus, nec sancto Rimberto hanc gratiam defuisse, fertur antiquorum more sanctorum quaedam fecisse miracula, frequenter scilicet, dum iret in Sueoniam, tempestatem maris oratione sedasse, et cecum illuminasse per confirmationem, quam episcopali more faciebat in eo. Sed et filium regis dicitur a daemonio liberasse. Ubi multis astantibus episcopis spiritus immundus saepe clamabat ex ore vexati, Rimbertum solum inter eos digne commissum egisse officium, ipsum ergo sibi esse cruciatui. Require in Vitae eius libro, capitulo 20. Hunc filium regis Ludvici Karolum esse arbitramur, qui novissimis archiepiscopi temporibus a regno depositus, Arnolfum, germani sui filium, accepit successorem. Hystoria Francorum haec veraciter acta commemorat in Franconford, anno caesaris Ludvici 34.

Capitulum 43.

Erat igitur sanctus Rimbertus cum Moyse vir mitissimus, cum apostolo qui omnium infirmitatibus compateretur. Praecipuam vero curam habuit in elemosinis pauperum et in redemptione captivorum. Unde quadam vice, cum venisset ad partes Danorum, ubi ecclesiam novellae christianitati constructam habebat in loco qui dicitur Sliaswig, vidit multitudinem christianorum catena trahi captivam. Quid multa? Duplex ibi miraculum operatus est. Nam et catenam oratione dirupit, et captivos equo suo redemit. Capitulo Gestorum eius nota 18.

Capitulum 44.

Et quia vastacio Nortmannorum vel Danorum excedit omnem credulitatem, eo plus mirum videri possit, quod sancti confessores Dei Ansgarius et Rimbertus per tanta pericula maris et terrae illas gentes intrepidi adibant vel praedicabant, ante quarum impetum nec armati reges aut potentes Francorum populi subsistere poterant. Nunc autem 'quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum', vix possibile credimus.

Nos genus ignavum, quod tecto gaudet et umbra, ut in tam aspero persecutionis tempore, in tam feroci, quae vix hominem vivit, natione, in tam remotissima, inquam, ab nostro mundo regione, quisquam vel apostolus auderet accedere, nescientes illud cotidie et nobis dici, quod Salvator ait apostolis: 'Ite in orbem universum, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi'.

Capitulum 45.

Sunt alia multa quae de nostro sancto copiose in libro suo exarata sunt. In quibus illud memoriale est, quod presbyteri animam defuncti, quia sic in visu apparens supplicavit, 40 dies in pane et aqua ieiunans, a tormento absolvit. Decessor eius 4 coenobia fundavit, his ille quintum addidit in solitudine Buggin. Ceterum omnium districtam sollicitudinem habens, Hammaburgensis cathedrae praecipuam curam egit, tam fratribus quam pauperibus oportuna ministrans solatia.

Capitulum 46.

Xenodochium Bremae, quod a sancto Ansgario ad sustentationem pauperum institutum est, ipse nobiliter auxit, et non solum in episcopatu, sed ubicunque esset, pauperibus alimoniam cum omni diligentia ministravit, nobile verbum exhortacionis relinquens posteris, 'Non est', inquiens, 'tardandum, ut pauperibus cunctis succurramus, quia quis sit Christus, vel quando ad nos veniat, ignoramus' . Elemosinam verbi incessanter omnibus ministravit; ad quod opus dicta sancti Gregorii curavit excerpere, quae et manu sua descripsit. Epistolae eius diversae ad plures, praecipua quaedam ad virgines, in qua virginitatem corporis extollens, ostendit multas in mente fieri meretrices . Tandem morbo confectus et senio, quos per se non potuit, per Adalgarium adiutorem in Domino confortavit, quem etiam manibus regis commendavit. Obiit anno Domini 888, indictione 6. Cuius depositio est 3. Idus Iunii. Sepultus est extra basilicam sancti Petri ab oriente, ut ipse rogavit.

Capitulum 47.

Adalgarius archiepiscopus sedit annos 20. Annos eius ex compoto quo supra tulimus, vitam ex libro sancti Rimberti didiscimus. Capitulo 12, cum sanctus Rimbertus vestem et professionem susciperet monasticam, mox additur: 'Ad quod ei solatium deputari placuit insignem conversatione virum gradu diaconem, nomine Adalgarium. Hic vir', inquiunt, 'venerabilis in conversationis eius imitatione simul et successionis dignitate, adhuc hodie superest, cum multis aliis attestans, quod sanctus pontifex Rimbertus nichil ex occasione curae pastoralis de monachica perfectione perdiderit', et reliqua. Item capitulo 21: 'Cum iam', inquit, 'senio gravaretur sanctus Rimbertus, etiam continuus pedum dolor ei accessit. Unde apud gloriosissimos reges Ludvicum et filios eius hoc optinuit, ut insignis vir Adalgarius, monachus videlicet Corbeiae, in adiutorium illi confirmaretur, quatinus ipse infirmitate detentus, in Adalgario haberet solatium circandi episcopatum, placita adeundi; et quando exigeretur, vel in expeditionem vel ad palatium cum comitatu suo proficisci. Impetravit etiam, ut ipse illi in electione successor confirmaretur et inter consiliarios regis locaretur, assentientibus fratribus et abbate monasterii eius, ac sancta synodo haec omnia roborante'.

Capitulum 48.

Ferulam pastoralem suscepit ab Arnulfo rege, palleum a papa Stephano. Consecratus est autem a Sundroldo, Mogontino archiepiscopo, seditque difficili tempore barbaricae vastationis. Nec tamen legationis suae ad gentes, ut in privilegiis videtur, studium omiserat, verum, sicut decessores sui, presbyteros ad hoc opus et ipse constitutos habere curavit.

Capitulum 49.

De hystoria Danorum nichil amplius aut scriptum vidi aut ab alio visum comperi; ea forte causa reor, quod Nortmanni vel Dani tunc ab Arnulfo rege gravibus praeliis usque ad internicionem deleti sunt Schol.9. Bellum celitus administratum. Siquidem centum milibus paganorum prostratis, vix unus de christianis cecidisse repertus est. Et ita restincta est persecutio Nortmannorum, Domino vindicante sanguinem servorum suorum, qui iam per annos 60 vel 70 effusus est. Narrat haec Hystoria Francorum.

Capitulum 50.

Audivi autem ex ore veracissimi regis Danorum Suein, cum nobis stipulantibus numeraret atavos suos: 'Post cladem', inquit, 'Nortmannicam Heiligonem regnasse comperi, virum populis amabilem propter iusticiam et sanctitatem suam. Successit illi Olaph, qui veniens a Sueonia, regnum optinuit Danicum vi et armis, habuitque filios multos, ex quibus Chnob et Gurd regnum optinuerunt post obitum patris'.

Capitulum 51.

Anno Adalgarii 7. Hermannus, archiepiscopus Coloniensis, magnis Adalgerum nostrum fatigabat iniuriis, Coloniae Bremam subiugare conatus. Collecta igitur synodo apud Triburiam, Haddone Mogontino praesidente, cassata sunt apostolicae sedis privilegia et gloriosorum principum annullata sunt praecepta, consentientibus, ut aiunt, iniquis decretis Formoso papa et rege Arnulfo. Deinde facta subscriptione Adalgarius archiepiscopus in cauda concilii positus est. Fabula grandis de Adelino et Widgero, qui disceptantes ad spectacula synodum traxerunt tragoedie lugubris. Widgerum nostrae partis victum et postero die mortuum, et amplius sub Adalgero et Hogero omni tempore dicunt Bremam Coloniae suffraganeam mansisse. Haec quoniam in eodem concilio scripta repperimus, verane sint an ficta, in medio relinquemus.

Capitulum 52.

Anno deinde secundo Formosus papa obiit, quarto vero Arnulfus rex decessit. Schol.10 Sequitur irruptio Ungrorum , persecutio ecclesiarum. Archiepiscopus noster, valde senex, minus poterat vel inimicis resistere vel agenda disponere. Quare fertur illum a monasterio Corbiensi Hogerum suscepisse adiutorem, cuius ope fultus ac ministerio, ipse emeritae senectutis ocio potiretur. Ita omnipotens Deus, qui aliquando iustos, ut meliores fiant, temptari permittit, fecit etiam nostro archiepiscopo cum temptatione proventum, ut posset sustinere. Schol.11 Nam Sergius papa, qui fere per totidem annos septimus erat a Formoso, calumpnias Adalgarii miseratus, privilegia Bremensis ecclesiae renovavit, et omnia, quae a Gregorio et Nicolao, decessoribus suis, Ansgario et Rimberto concessa sunt, roboravit. Ad hoc quia senectutis pondere gravatus pontifex Adalgarius pastorale officium obire non poterat, circueundo, praedicando et consecrando episcopos, dati sunt ei adiutores a papa circumvicini quinque episcopi, Simundus [Halverstadensis], Wigbertus [Ferdensis], Biso [Podarbrunnensis], Bernarii duo, [Mindensis et Osnabrugensis] , quorum ope senex fulciretur. Ad manum sunt privilegia Sergii papae utrisque data, quibus haec ita continentur. Mirum tamen neque satis cognitum est nobis, an aliqui episcopi in gentes ordinati sint ab Adalgario, ut privilegium insinuat, an haec ordinatio episcoporum inacta remanserit usque ad dies Adaldagi, ut melius confidimus, praesertim quod vastacio barbarica vixdum presbyteros inter se morari consenserit. Nondum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum, nec adhuc venit tempus miserendi eorum. Post haec migravit archiepiscopus anno Domini 909, 7. Idus Maii, et sepultus est in basilica sancti Mykaelis, quam ipse pro dilectione magistri super tumbam eius erexit.

Capitulum 53.

Hogerus archiepiscopus sedit annos 7. Et huius annos repperimus in libro superiori, et quod per contentionem ordinatus est a Coloniensi archiepiscopo. Pallium suscepit a papa Sergio, ferulam a Ludvico rege. Unde fuerit, aut qualiter vixerit, Deo cognitum est. Invenimus tamen scriptum in antiquioribus ecclesiae libris uno versu [quis fuerit], ita:

'Sanctus et electus fuit Hoger septimus heros'.

Sanctitati eius testimonium asserit veterum tradicio, quae narrat eum severissimum in ecclesiastica disciplina, pro consuetudine monasteria suae diocesis crebro circuisse. Unde etiam cum apud Hammaburg consisteret, exploraturus quid fratres agerent, nocte intempesta Ramsolan ad vigilias properavit matutinas. Fidelis, inquam, dispensator et prudens, qui et ipse vigilans pernoctavit, suamque familiam dormire prohibens, venienti sponso laetus occurrit, dicens: 'Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus'.

Capitulum 54.

Anno domni Hogeri secundo Ludvicus Puer depositus , et Conradus, Francorum dux, in regem levatus est. In isto Ludvico vetus Karoli finitur prosapia. Hactenus etiam Francorum tendit Hystoria. Quae deinceps dicturi sumus, in aliis et aliis repperimus non mendacibus libris. Aliqua vero recitavit nobis clarissimus rex Danorum ita rogantibus: 'Post Olaph', inquit, 'Sueonum principem, qui regnavit in Dania cum filiis suis, ponitur in locum eius Sigerich. Cumque parvo tempore regnasset, eum Hardegon, filius Suein, veniens a Nortmannia, privavit regno.' Tanti autem reges, immo tyranni Danorum, utrum simul aliqui regnaverint, an alter post alterum brevi tempore vixerit, incertum est. Nobis hoc scire sufficiat, omnes adhuc paganos fuisse, ac in tanta regnorum mutatione vel excursione barbarorum Christianitatem in Dania, quae a sancto Ansgario plantata est, aliquantulam remansisse, non totam defecisse. In diebus illis inmanissima persecucio Saxoniam oppressit, cum hinc Dani et Sclavi, inde Behemi et Ungri laniarent ecclesias. Tunc parrochia Hammaburgensis a Sclavis, et Bremensis Ungrorum impetu demolita est. Interea confessor Dei Hogerus obiit, et sepultus est in ecclesia sancti Mykaelis cum decessore suo, anno Domini 915. Depositio 13. Kalend. Ianuarii habetur. Huius corpus episcopi, cum post annos centum et viginti, diruta senio capellula, quaereretur, praeter cruces pallii et cervical episcopi, nichil potuit inveniri. Et credimus resurrectionem eius inpletam esse, quod ab aliis traditur in David et in Iohanne euangelista contigisse veraciter.

Capitulum 55.

Reginwardus vix annum unum sedit. De cuius vita praeter nomen aliud nichil ad manum venit. Cum autem successorem eius concilio apud Altheim interfuisse didicerim, quod habitum est anno Conradi regis quinto, quo Hogerus etiam noster decessit, medium his Reginwardum, non vixisse plenum annum deprehendi, nec privilegium eius uspiam reperire valui. In diebus illis grande miraculum fertur a posteris Bremae contigisse. Ungros scilicet incensis ecclesiis sacerdotes ante altaria trucidasse, clerum vulgo mixtum aut impune occisos aut ductos in captivitatem. Tunc etiam cruces a paganis truncatae, ludibrio habitae; cuius signa furoris usque ad nostram aetatem duraverunt. Sed Deus zelotes, cuius passio ibi derisa est, incredulos abire non passus est multos. Nam subita et mirabilis orta tempestas, a semicremis ecclesiarum tectis scindulas elevavit, quas in faciem atque ora paganorum rotans, dum fugae praesidium quaerunt, aut in fluvium praecipitari compulit, aut in manus civium concludi. Nec mora, prostratum gregem boni pastoris occubitus cito secutus est. Qui depositus in Kal. Octrobis una cum praedecessoribus suis in basilica sancti Mykaelis commendatus est.

Capitulum 56.

Unni archiepiscopus sedit annos 18. Annos eius obitumque ut supra cognovi. Memoriae traditum est a fratribus: cum Reginwardus transisset, Leidradum, Bremensis chori praepositum, a clero et populo electum. Qui hoc Unni pro capellano utens, ad curiam venit. Rex autem Conradus, divino, ut creditur, spiritu afflatus, contempta Leidradi specie, parvulo Unni, quem retro stare conspexerat, virgam pastoralem optulit. Cui etiam papa Iohannes decimus, ut privilegium indicat, palleum dedit. Erat autem vir, sicut in electione ac transitu eius videri potest, sanctissimus, pro qua sanctitate Conrado et Heinrico regibus familiaris et reverendus permansit. Unde et ita versu depingitur:

'Principibus notus Unni fuit, ordine nonus'.

Capitulum 57.

In diebus suis Ungri non solum nostram Saxoniam aliasque cis Rhenum provincias, verum etiam trans Rhenum Lotharingiam et Franciam demoliti sunt. Dani quoque Sclavos auxilio habentes, primo Transalbianos Saxones, deinde cis Albim vastantes, magno Saxoniam terrore quassabant. Apud Danos eo tempore Hardecnudth Wrm regnavit, crudelissimus, inquam, vermis et christianorum populis non mediocriter infestus. Ille christianitatem, quae in Dania fuit, prorsus delere molitus, sacerdotes Dei a finibus suis depulit, plurimos quoque ille per tormenta necavit.

Capitulum 58.

At vero Heinricus rex, iam tunc a puero timens Deum et in eius misericordia totam suam habens fiduciam, Ungros quidem multis gravibusque praeliis triumphavit; itemque Behemos et Sorabos ab aliis regibus domitos, et ceteros Sclavorum populos uno grandi praelio ita percussit, ut residui, qui fere pauci remanserant, et regi tributum et Deo christianitatem ultro promitterent.

Capitulum 59.

Deinde cum exercitu ingressus Daniam, Worm regem primo impetu adeo perterruit, ut imperata se facere mandaret et pacem supplex deposceret. Sic Heinricus victor apud Sliaswich, quae nunc Heidiba dicitur, regni terminos ponens, ibi et marchionem statuit et Saxonum coloniam habitare praecepit. Haec omnia referente quodam episcopo Danorum, prudenti viro, nos veraciter ut accepimus, sic fideliter ecclesiae nostrae tradimus.

Capitulum 60.

Tunc beatissimus archiepiscopus noster Unni videns ostium fidei gentibus apertum esse, gratias Deo egit de salute paganorum, praecipue vero quoniam legatio Hammaburgensis ecclesiae, pro temporis importunitate diu neglecta, praeveniente misericordia Dei et virtute regis Heinrici, locum et tempus operandi accepit. Igitur nichil asperum et grave arbitrans subiri posse pro Christo, latitudinem suae diocesis per se ipsum elegit circuire. Secutus est eum grex universus, ut aiunt, Bremensis ecclesiae, pastoris boni absentia mesti, secumque et in carcerem et in mortem ire parati.

Capitulum 61.

Postquam vero confessor Dei pervenit ad Danos, ubi tunc crudelissimum Worm diximus regnasse, illum quidem pro ingenita flectere nequivit saevitia; filium autem regis Haroldum, sua dicitur praedicatione lucratus. Quem ita fidelem Christo perfecit, ut christianitatem, quam pater eius semper odio habuit, ipse haberi publice permitteret, quamvis nondum baptismi sacramentum percepit .

Ordinatis itaque in regno Danorum per singulas ecclesias sacerdotibus, sanctus Dei multitudinem credentium commendasse fertur Haroldo. Cuius etiam fultus adiutorio et legato, omnes Danorum insulas penetravit, euangelizans verbum Dei gentilibus et fideles, quos invenit illic captivatos, in Christo confortans.

Capitulum 62.

Deinde vestigia secutus magni praedicatoris Ansgarii, mare Balticum remigans, non sine labore pervenit ad Bircam. Quo iam post obitum sancti Ansgarii annis 70 nemo doctorum ausus est pertingere, praeter solum, ut legimus, Rimbertum. Ita persecutio nostros retinuit. Birca est oppidum Gothorum, in medio Suevoniae positum , non longe ab eo templo, quod celeberrimum Sueones habent in cultu deorum, Ubsola dicto; in quo loco sinus quidam eius freti, quod Balticum vel barbarum dicitur, ad boream vergens, portum facit barbaris gentibus, quae hoc mare diffusi habitant, optabilem, sed valde periculosum incautis et ignaris eiusmodi locorum. Bircani enim pyratarum excursionibus, quorum ibi est magna copia, saepius impugnati, cum vi et armis nequeunt resistere, callida hostes aggrediuntur arte decipere. Qui sinum maris impacati per centum et amplius stadia latentium molibus saxorum obstruentes, periculosum aeque suis ac praedonibus iter meandi fecerunt. Ad quam stationem, quia tutissima est in maritimis Suevoniae regionibus, solent omnes Danorum vel Nortmannorum itemque Sclavorum ac Semborum naves aliique Scithiae populi pro diversis commerciorum necessitatibus sollempniter convenire.

Capitulum 63.

In eo portu confessor Domini egressus, insolita populos appellare coepit legatione. Quippe Sueones et Gothi, vel si ita melius dicuntur Nortmanni, propter barbaricae excursionis tempora, qua paucis annis multi reges cruento imperio dominati sunt, christianae religionis penitus obliti, haut facile poterant ad fidem persuaderi. Accepimus a saepe dicto rege Danorum Suein, tunc apud Sueones imperitasse quendam Ring cum filiis Herich et Edmund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund, Bern, Olaph, de quibus in Gestis sancti Anscharii legitur, et alios, quorum non occurrit vocabulum. Et credibile est athletam Dei Unnim eosdem reges, quamvis non crediderint, adisse eorumque licentia verbum Dei per Sueoniam praedicasse. Meo autem arbitratu, sicut inutile videtur, eorum acta scrutari, qui non crediderunt, ita impium est, praeterire salutem eorum, qui primum crediderunt, et per quos crediderunt. Sueones igitur et Gothi a sancto Ansgario primum in fide plantati, iterumque ad paganismum relapsi, a sancto patre Unni sunt revocati. Sufficit hoc scire, ne, si plura dicimus, mentiri velle dicamur. 'Melius enim est', ut ait beatus Ieronimus, 'vera dicere rustice, quam falsa diserte proferre'.

Capitulum 64.

Perfecto autem legationis suae ministerio, cum tandem redire disponeret, euangelista Dei apud Bircam aegritudine correptus, ibidem fessi corporis tabernaculum deposuit. Anima vero, cum multo animarum triumpho stipata, coelestis patriae capitolium semper laetatura conscendit. Tunc discipuli pontificis exequias eius cum fletu et gaudio procurantes, cetera quidem membra sepelierunt in eodem oppido Birca, solum caput Bremam reportantes, quod decenti honore condiderunt in ecclesia sancti Petri coram altari. Obiit autem peracto boni certaminis cursu in Scitia, ut scribitur, anno dominicae incarnationis 936, indictione 9, circa medium Septembris. Hic est annus Ottonis Magni primus, a transitu sancti Willehadi primi Bremensis episcopi 148.

Capitulum 65.

Eia vos episcopi, qui domi sedentes, gloriae, lucri, ventris et somni breves delicias in primo episcopalis officii loco ponitis; respicite, inquam, istum pauperem seculi et modicum, immo laudabilem magnumque sacerdotem Christi, qui nuper tam nobili fine coronatus, exemplum dedit posteris, nulla temporum vel locorum asperitate vestram pigriciam excusari posse: cum per tanta pericula maris et terrae feroces aquilonis populos ipse pertransiens, ministerium legationis suae tanto impleret studio, ut in ultimis terrae finibus exspirans animam suam poneret pro Christo.
 
 

LIBER SECUNDUS.

Hic habeas libri, lector bone, gesta secundi.

Capitulum 1.

Adaldagus archiepiscopus sedit annos 53. Iste est qui nobis, ut dicitur, rem publicam restituit. Genere illustris, aetate iuvenis, decorus specie morumque probitate speciosior, a choro sumptus est Hiltineshemensi, consanguineus et discipulus beati Adalwardi, Ferdensis episcopi, cuius tunc vita probata, fama illaesa et fides in palatio erat cognitissima. Quem ferunt etiam doctrina et miraculis celebrem, Sclavorum populos eo tempore praedicasse, quo noster Unni ad Scythas legatus extitit. Eius nimirum opera et testimonio commendatus in curia Adaldagus ferulam pastoralem suscepit a magno Ottone; palleum episcopale sumpsit a papa VII. Leone, manus impositionem, sicut praedecessores eius, a Magontino praesule. Necdum autem Hammaburgensis cathedra habuit suffraganeos, quos huius Adaldagi studio recepit.

Capitulum 2.

Adaldagus itaque primo ut ingressus est episcopatum, Bremam longo prius tempore potestatibus ac iudiciaria manu compressam, praecepto regis absolvi, et instar reliquarum urbium immunitate simulque libertate fecit donari. Praecepta regis haec continentia praesto sunt, et alia. Mox de legatione sua, quae pro gentium salute primo a decessoribus suis recepta, hoc sibi ordine provenit, ut quod alii in lacrimis seminarunt, ipse in gaudio meteret, toto, inquam, animi desiderio succensus, aestuabat, quomodo perficeret, quod religioso pietatis formabat affectu. Et quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, dedit ei Dominus ad voti successum, et prosperitatem temporis et gratiam regis. Cuius ita usus est familiaritate, quod a latere eius raro unquam develleretur . Nunquam tamen aut parrochiae necessitati defuit, aut legationis suae curam posthabuit; quin immo victoriosi et iustissimi animum regis in omnibus quae Dei sunt paratum cernens, tum praecipue studium eius ad conversionem paganorum incitare non cessavit; quod etiam pro sententia eius ita evenit, Deo cooperante et piissimi regis dexteram in omnibus corroborante.

Capitulum 3.

Otto igitur rex divino fultus auxilio, cum primum ab insidiis fratrum suorum ereptus est, iusticiam et iudicium populis fecit. Deinde postquam omnia ferme regna, quae post mortem Karoli defecerant, suo imperio subiugaret, in Danos arma corripuit, quos antea pater eius bello compressit. Illi vero bellare moliti, apud Heidibam legatos Ottonis cum marchione trucidarunt, omnem Saxonum coloniam funditus extinguentes. Ad quam rem ulciscendam rex cum exercitu statim invasit Daniam; transgressusque terminos Danorum, apud Sliaswig olim positos, ferro et igne vastavit totam regionem usque ad mare novissimum, quod Nortmannos a Danis dirimit et usque praesentem diem a victoria regis Ottinsund dicitur. Cui egredienti Haroldus apud Sliaswig occurrens bellum intulit. In quo utrisque viriliter concertantibus Saxones victoria potiti sunt, Dani victi ad naves cesserunt. Tandemque condicionibus ad pacem inclinatis, Haroldus Ottoni subicitur, et ab eo regnum suscipiens, christianitatem in Dania recipere spopondit. Nec mora, baptizatus est ipse Haroldus cum uxore Gunhild et filio parvulo, quem rex noster a sacro fonte susceptum Sueinotto vocavit . Eo tempore Dania cismarina, quam Iudland incolae appellant, in tres divisa episcopatus, Hammaburgensi episcopatui subiecta est. Servantur in Bremensi ecclesia praecepta regis, quae signant, Ottonem regem in sua ditione regnum Danicum tenuisse, adeo ut etiam episcopatus ille donaverit. In privilegiis autem Romanae sedis videri potest, quod Agapitus papa Hammaburgensi ecclesiae de salute gentium congratulatus, omnia quae a decessoribus suis Gregorio, Nicolao, Sergio et ceteris Bremensi archiepiscopatui concessa sunt, et ipse concessit Adaldago. Cui etiam sua vice ius ordinandi episcopos tam in Daniam, quam in ceteros septentrionis populos, apostolica auctoritate concessit.

Capitulum 4.

Igitur beatissimus pater noster primus ordinavit episcopos in Daniam, Horit vel Haredum ad Sliaswig, Liafdagum ad Ripam, Reginbrondum ad Harusam. Quibus etiam commendavit illas ecclesias, quae trans mare sunt, in Fune, Seland et Scone, ac in Sueonia. Anno archiepiscopi factum est hoc 12. Et haec quidem initia coelestis misericordiae seculum est tale incrementum, Deo cooperante, ut ab illo tempore usque in hodiernum diem ecclesiae Danorum multiplici borealium gentium fructu redundare videantur.

Capitulum 5.

Fertur etiam ipso tempore fortissimum Ottonem regem universos populos Sclavorum imperio subiecisse. Quos pater eius uno grandi bello domuerat, ipse tanta virtute deinceps constrinxit, ut tributum et christianitatem pro vita simul et patria libenter offerrent victori, baptizatusque est totus gentilium populus. Ecclesiae in Sclavania tunc primum constructae, de quibus rebus circa finem, ut gestae sunt, oportunius aliquid sumus dicturi.

Invenimus adhuc in scriniis ecclesiae nostrae Coloniensem archiepiscopum, qui tunc claruit, Brunonem, postquam Hammaburg nostram vidit habere suffraganeos, veterem de Brema instaurasse querelam, sperans se quae voluit eo facilius adepturum, quod regis erat confrater Otonis. Sed dum frustra laborasset omnibus modis, nec papae consilium, nec dicitur fratris meruisse auxilium. Ita vir nobilis idemque sapiens auctoritate pontificis Adaldagi facile superatus, in gratiam nostrae ecclesiae, ut scribitur, cum satisfactione redivit, praedicans Hammaburgensem ecclesiam, quae in tanto gentilium periculo constituta sit, non debere laedi ab aliquo, verum dignam esse, quae omni consolationis amore foveatur et celebretur ab omnibus ubique ecclesiis. Adhuc posteris in memoria est, quendam Erp, diaconem pontificis Adaldagi, quia fideliter ei astiterit in praefata contentione, Ferdensi ab rege episcopatu donatum, simul et alios fratrum, qui in praedicatione Danorum et Sclavorum cum archiepiscopo studiosi fuerunt, pro labore suo maioribus asserunt cathedris intronizatos.

Capitulum 6.

Nempe studium patris Adaldagi totum fuit in conversione gentium, in exaltacione ecclesiarum, in salute animarum, pro cuius rei magisterio meruit vir dilectus Deo et hominibus, ut omnibus in veneratione haberetur, etiam inimicis.

Capitulum 7.

Post haec cum rex victoriossissimus Otto ad liberandum sedem apostolicam vocaretur in Italiam, consilium fertur habuisse, quem post se vicarium potestatis ad faciendam iusticiam relinqueret in his partibus, quae barbaris confines sunt terminis. Nondum enim post tempora Karoli, propter veteres illius gentis seditiones, Saxonia ducem accepit, nisi caesarem. Qua necessitate rex persuasus, Hermanno primum tutelae vicem in Saxonia commisit. De quo viro et progenie viri, quoniam tam Bremensi ecclesiae, quam aliis magno excidio surrexisse videntur, altius ordiri necessarium duxi.

Capitulum 8.

Vir iste pauperibus ortus natalibus, primo, ut aiunt, 7 mansis totidemque manentibus ex hereditate parentum fuit contentus. Deinde quod erat acris ingenii decorisque formae, cum pro merito fidei et humilitatis, quam dominis et paribus exhibuit, facile notus in palatio, ad familiaritatem pervenit ipsius regis. Qui comperta iuvenis industria, suscepit eum in numero ministrorum, deinde nutricium praecepit esse filiorum; mox etiam succedentibus prosperis, commisit ei vices praefectorum. In quibus officiis strennue administratis, dicitur manentes suos pro furto [in iudicium] delatos, data sententia simul omnes dampnasse ad mortem. Cuius novitate facinoris et tunc carus in populo et clarissimus deinceps factus est in palatio. Postquam vero ducatum Saxoniae meruit, iudicio et iusticia gubernavit provinciam, et in defensione ecclesiarum sanctarum studiosus permansit usque in finem. Nam et Bremensi ecclesiae ac matri Hammaburg fidelis extitit ac devotus, multa bona faciens in fratres et in omnes Saxoniae congregationes.

Capitulum 9.

Igitur tali viro piissimus rex et archiepiscopus noster vices suas in hac regione commendantes, in Italiam discesserunt. Ubi rex habito concilio episcoporum, Iohannem papam, cui Octaviano cognomen tum erat, multis accusatum criminibus deponi fecit, quamvis absentem, nam fuga iudicium subterfugerat, et in locum eius protum Leonem ordinari. A quo ipse mox coronatus, imperator et augustus a populo Romano consalutatus est, anno regni 28, post coronatum Romae Karulum 153. Eo tempore imperator cum filio quinquennium in Italia commoratus, filios Beringarii debellavit Romamque pristinae reddidit libertati. His diebus annisque totidem noster archiepiscopus, apud quem summa consiliorum pendebat, in regno Italiae conversatus est, non sponte, inquam, sed quod a regum latere divelli non potuit. Ingens lucrum de peregrinatione sua Bremensi ecclesiae paravit. Tunc enim collegisse traditur patrocinia sanctorum, quibus nunc et in aevum hoc triumphat nostrum episcopium. Fertur eius populus itaque non ferens diuturnam boni pastoris absentiam, nuntiis et litteris metum ingerentibus tandem effecisse, ut suum gregem visere dignaretur. Cui etiam venienti perhibent suos et extraneos itinere tridui occurrisse, prae gaudio flentes, et quasi alteri Iohanni clamabant, dicentes: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'.

Capitulum 10.

Reversus ergo in patriam archiepiscopus, sicut audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis, duxit in comitatu suo Benedictum, papam ordinatum, sed tunc ab Ottone depositum, quem ille in Hammaburg custodiae mandari praecepit, archiepiscopus vero magno cum honore detinuit usque ad obitum eius. Nam vir sanctus litteratusque fuisse dicitur, et qui dignus apostolicae sedi videretur, a populo Romano nisi quod per tumultum electus est, expulso eo, quem ordinari iussit imperator. Igitur apud nos in sancta conversatione vivens, aliosque sancte vivere docens, cum iam Romanis poscentibus ab caesare restitui deberet, apud Hammaburg in pace quievit. Transitus eius quarto Nonas Iulii contigisse describitur. [Praepositus illius temporis Bremae claruit Eilhardus, vir spontanea paupertate clarus, et custos regulae canonicae. Tuncque scolas ecclesiae florentissimo studio rexit Tiadhelmus, qui erat ex discipulis magni Octrici Magdeburgensis].

Capitulum 11.

Archiepiscopus autem reliquias sanctorum martyrum, quas ab urbe Roma deportavit, magna per parrochias

suas diligentia distribuit. Antecessores sui Deo servientium animarum quinque coenobia fundasse dicti sunt. His ille sextum addidit apud Hesilingun, ubi nobilissima virgo Christi Wendilgart et pater eius Haldo nomine, totum Deo et sancto Vito martyri patrimonium suum offerens, magnam virginum turmam congregavit. Septimam congregationem in Frisia Ripesholt fecit sanctorum virorum de praedio et oblatione quarundam fidelium matronarum, Reingerd et Wendilae, ubi reliquias sancti locavit Mauritii, et alia alibi. [Hae sunt reliquiae sanctorum, quas dominus Adaldagus ab Italia portavit: corpora Quiriaci et Caesarii, item Victoris et Coronae, Felicis et Feliciani, Cosmae et Damiani.]

Capitulum 12.

Cumque sanctus pontifex omnium ecclesiarum suarum paternam, ut apparet, sollicitudinem gereret, xenodochii Bremensis dicitur magnam habuisse curam. Quod ipse multo maioribus auxit reditibus, quam antecessores eius: adeo ut praeter hospites, qui frequenter suscipiebantur, cotidie pascerentur in hospitali pauperes 24. In quo ministerio fidelissimus extitit Libentius, quem secum duxit ab Italia pontifex.

Capitulum 13.

Ipso tempore magnus Otto, subiugatis christianaeque fidei copulatis Sclavorum gentibus, inclytam urbem Magedburg super ripas Albiae fluminis condidit, quam Sclavis metropolem statuens, Adalbertum, summae sanctitatis virum, ibidem consecrari fecit archiepiscopum. Is primus in Magedburg ordinatus, 12 annis strennue pontificatum administravit multosque Sclavorum populos ille praedicando convertit. Cuius ordinatio facta est anno imperatoris et nostri archiepiscopi 35, et sunt anni post ordinationem sancti Ansgarii 137.

Capitulum 14.

Magedburgensi archiepiscopatui subiecta est tota Sclavonia usque Penem fluvium. Episcopatus suffraganei quinque, quorum Mersiburg et Giscia super Salam flumen condita, Misna vero super Albiam, Brandanburg et Hevelberg interius vadunt. Sextus episcopatus Sclavoniae est Aldinburg. Eum, quod vicinior nobis est, imperator Hammaburgensi archiepiscopatui subiecit, ibique archiepiscopus noster primum ordinavit episcopum Euraccum vel Egwardum, quem latine dicimus Euagrium.

Capitulum 15.

Et quoniam occasio se locorum praebuit, utile videtur exponere, quae gentes trans Albiam Hammaburgensi pertinentes sint dyocesi. Haec clauditur ab occidente occeano Brittannico, a meridie Albia flumine, Schol.12 ab oriente Pene fluvio, qui currit in mare Barbarum, ab aquilone vero Egdore fluvio, qui Danos dirimit a Saxonibus. Transalbianorum Saxonum populi sunt tres: primi ad occeanum sunt Tedmarsgoi, et eorum ecclesia mater in Melindorp, secundi Holcetae dicti a silvis quas accolunt; eos Sturia flumen interluit, ecclesia Scanafeld; tercii et nobiliores Sturmarii dicuntur, eo quod seditionibus ea gens frequens agitur. Inter quos metropolis Hammaburg caput extollit, olim viris et armis potens, agro et frugibus felix; nunc vero peccatorum vindictae patens, in solitudinem redacta est. Et quamvis decorem urbis amiserit, vires adhuc retinet metropolis, viduitatis suae dampna consolans in provectu filiorum, quos per totam septentrionis latitudinem suae legationi cotidie videt accrescere. De quibus etiam tam laeta clamare videtur: 'Annuntiavi et locuta sum, multiplicati sunt super numerum.'

Capitulum 15b.

Invenimus quoque limitem Saxoniae, quae trans Albiam est, praescriptum a Karolo et imperatoribus ceteris, ita se continentem. Schol.13 Hoc est ab Albiae ripa orientali usque ad rivulum quem Sclavi Mescenreiza vocant, a quo sursum limes currit per silvam Delvunder usque in fluvium Delvundam ; sicque pervenit in Horchenbici et Bilenispring ; inde ad Liudwinestein et Wispircon et Birznig progreditur. Tunc in Horbinstenon vadit usque in Travena silvam, sursumque per ipsam in Bulilunkin ; mox in Agrimeshov, et recto ad vadum, quod dicitur Agrimeswidil, ascendit. Ubi et Burwido fecit duellum contra campionem Sclavorum, interfecitque eum: et lapis in eodem loco positus est in memoriam . Ab eadem igitur aqua sursum procurrens terminus in stagnum Colse vadit; sicque ad orientalem campum venit Zuentifeld, usque in ipsum flumen Zuentinam, Schol.14  per quem limes Saxoniae usque in pelagus Scythicum et mare quod vocant orientale delabitur.

Capitulum 16.

De cuius freti natura breviter in Gestis Karoli meminit Einhardus, cum de bello diceret Sclavanico. 'Sinus', ait, 'quidam ab occidentali occeano versus orientem porrigitur, longitudinis quidem incompertae, latitudinis vero, quae nusquam centum milia passuum excedat, cum in multis locis contractior inveniatur. Hunc multae circumsident nationes, Dani siquidem ac Sueones, quos Nortmannos vocamus, et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. At litus australe Sclavi et aliae diversae incolunt nationes, inter quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Wilzi, quos ille una tantum et quam per se gesserat, expeditione ita contudit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime rennuendum iudicarent'.

Capitulum 17.

Haec ille. Nos autem, quoniam mentio Sclavorum totiens incidit, non ab re arbitramur, si de natura et gentibus Sclavaniae historico aliquid dicemus compendio, eo quod Sclavi eo tempore studio nostri pontificis Adaldagi narrantur ad christianam religionem fere omnes conversi.

Capitulum 18.

Sclavania igitur, amplissima Germaniae provintia, a Winulis incolitur, qui olim dicti sunt Wandali. Decies maior esse fertur, quam nostra Saxonia, praesertim si Boemiam et eos qui trans Oddaram Schol.15 sunt Polanos, quia nec habitu nec lingua discrepant, in partem adieceris Sclavaniae. Haec autem regio cum sit armis, viris et frugibus opulentissima, firmis undique saltuum vel terminis fluminum clauditur. Eius latitudo est a meridie usque in boream, hoc est ab Albia fluvio usque ad mare Scythicum. Longitudo autem illa videtur, quae initium habet ab nostra Hammaburgensi parrochia et porrigitur in orientem, infinitis aucta spatiis, usque in Beguariam, Ungriam et Graeciam. Populi Sclavorum multi, quorum primi sunt ab occidente confines Transalbianis Waigri, eorum civitas Aldinburg Schol.16 maritima. Deinde secuntur Obodriti, qui nunc Reregi vocantur, et civitas eorum Magnopolis. Item versus nos Polabingi, quorum civitas Razispurg. Ultra illos sunt Lingones et Warnabi. Mox habitant Chizzini Schol.17 et Circipani, quos a Tholosantibus et Retheris separat flumen Panis, et civitas Dimine. Ibi est terminus Hammaburgensis parrochiae. Sunt et alii Sclavaniae populi, qui inter Albiam et Oddaram degunt, sicut Heveldi, qui iuxta Habolam fluvium sunt et Doxani, Leubuzzi, Wilini et Stoderani cum multis aliis. Inter quos medii et potentissimi omnium sunt Retharii, civitas eorum vulgatissima Rethre, sedes ydolatriae. Templum ibi magnum constructum est demonibus, quorum princeps est Redigast. Simulacrum eius auro, lectus ostro paratus. Civitas ipsa novem portas habet, undique lacu profundo inclusa, pons ligneus transitum praebet, per quem tantum sacrificantibus aut responsa petentibus via conceditur. Credo, ea significante causa, quod perditas animas eorum, qui ydolis serviunt, congrue 'novies Styx interfusa cohercet'.

Ad quod templum ferunt a civitate Hammaburg iter esse quatuor dierum.

Capitulum 19.

Ultra Leuticios, qui alio nomine Wilzi dicuntur, Oddara flumen occurrit, ditissimus amnis Sclavaniae regionis . In cuius ostio, qua Scyticas alluit paludes, nobilissima civitas Iumne celeberrimam praestat stacionem barbaris et Graecis, qui sunt in circuitu. De cuius praeconio urbis, quia magna quaedam et vix credibilia recitantur, volupe arbitror pauca inserere digna relatu. Est sane maxima omnium quas Europa claudit civitatum, quam incolunt Sclavi cum aliis gentibus, Graecis et barbaris. Nam et advenae Saxones parem cohabitandi legem acceperunt, si tamen christianitatis titulum ibi morantes non publicaverint. Omnes enim adhuc paganicis ritibus oberrant, ceterum moribus et hospitalitate nulla gens honestior aut benignior poterit inveniri. Urbs illa mercibus omnium septentrionalium nationum locuples, nichil non habet iocundi aut rari. Ibi est Olla Vulcani, quod incolae Graecum ignem vocant, de quo etiam meminit Solinus. Ibi cernitur Neptunus triplicis naturae: tribus enim fretis alluitur illa insula, quorum aiunt unum esse viridissimae speciei, alterum subalbidae, tertium motu furibundo perpetuis saevit tempestatibus. Ab illa civitate brevi remigio traiicitur, hinc ad Dyminem urbem quae sita est in hostio Peanis fluvii, ubi et Runi habitant; inde ad Semland provinciam, quam possident Pruzi. Iter eiusmodi est, ut ab Hammaburc vel ab Albia flumine septimo die pervenias ad Iumne civitatem per terram; nam per mare navim ingrederis ab Sliaswig vel Aldinburc, ut pervenias ad Iumne. Ab ipsa urbe vela tendens quartodecimo die ascendes ad Ostrogard Ruzziae. Cuius metropolis civitas est Chive, aemula sceptri Constantinopolitani, clarissimum decus Graeciae. Sicut ergo praedictum est, Oddara flumen oritur in profundissimo saltu Schol.18 Marahorum, ubi et Albia noster principium sortitur, nec longis ab invicem spatiis, sed diverso currunt meatu. Alter enim, id est Oddara, vergens in boream, transit per medios Winulorum populos, donec pertranseat usque ad Iumnem, ubi Pomeranos dividit a Wilzis. Alter vero, id est Albia, in occasum ruens, primo impetu Bechemos alluit cum Schol.19 Sorabis , medio cursu paganos dirimit a Saxonia, novissimo alveo Hammaburgensem parrochiam scindens a Bremensi, victor occeanum ingreditur Brittanicum. Schol.20

Capitulum 20.

Haec de Sclavis et patria eorum, quoniam virtute magni Ottonis ad christianitatem omnes tempore eo conversi sunt, dicta sufficiant. Nunc ad ea, quae post mortem imperatoris et reliqua tempestate nostri pontificis acta sunt, calamum dirigamus.

Capitulum 21.

Anno pontificis Adaldagi 38. Otto magnus imperator, domitor omnium septentrionis nationum, feliciter migravit ad Dominum, et sepultus est in civitate sua Magadburc. Cui filius Otto medianus succedens, per decem annos strennue gubernavit imperium. Is statim Lothario et Karolo, Francorum regibus, subactis, cum in Calabriam bellum transferret, a Sarracenis et Graecis victor et victus, apud Romam decessit. Illi tercius Otto, cum adhuc puer esset, in regnum substitutus, annos 18 forti et iusto sceptrum ornavit imperio. His tribus aeque fortissimis ac iustissimis imperatoribus tam carus ac familiaris erat sanctus Adaldagus pro virtutis merito et doctrinae magisterio, ut a latere eorum vix aut raro divelleretur, sicut ostendunt praecepta imperatorum ad nutum archiepiscopi disposita. In quibus etiam hoc est notandum, quod tercius Otto consistens in Wildashusin praecepta fecit. Eodem tempore Hermannus, Saxonum dux, obiens, heredem suscepit filium

Bennonem, qui etiam vir bonus et fortis memoratur, excepto quod degenerans a patre populum rapina gravavit. Apud Magedburg quoque defuncto pontifice Adelberto, Gisilharius successit in cathedram, et ipse vir sanctus, qui novellos Winulorum populos doctrina et virtutibus illustravit.

Capitulum 22.

Haroldus, rex Danorum, Schol.21 religione ac fortitudine insignis, christianitatem in regno suo iam dudum benigne suscepit et constanter retinuit usque in finem. Unde et regnum suum sanctitate et iusticia confirmans, ultra mare in Nortmannos et Anglos suam dilatavit potentiam. Emund, filius Herici, tunc in Suedia regnavit. Is Haroldo confederatus, christianis eo venientibus placabilis fuit. In Norveia Haccon princeps erat, quem, dum Nortmanni superbius agentem regno depellerent, Haroldus sua virtute restituit et christicolis placatum effecit. [Haccon iste crudelissimus, ex genere Inguar et giganteo sanguine descendens, primus inter Nordmannos regnum arripuit, cum antea ducibus regerentur. Igitur Haccon triginta quinque annis in regno exactis, obiit, Hartildum relinquens sceptri heredem, qui simul Daniam possedit atque Nordmaniam.] Anglia, ut supra diximus et in Gestis Anglorum scribitur, post mortem Gudredi a filiis eius Analaph, Sigtrih et Reginold, per annos fere centum permansit in ditione Danorum. Tunc vero Haroldus Hiring filium cum exercitu misit in Angliam. Qui, subacta insula, tandem proditus et occisus est a Nordumbris.

Capitulum 23.

Adaldagus igitur archiepiscopus ordinavit in Daniam plures episcopos, quorum nomina quidem repperimus; ad quam vero sedem specialiter intronizati sint, haud facile potuimus invenire. Aestimo, ea faciente causa, quod in rudi christianitate nulli episcoporum adhuc certa sedes designata est, verum studio plantandae christianitatis quisque in ulteriora progressus, verbum Dei tam suis quam alienis communiter praedicare certabant. Hoc hodieque trans Daniam per Nordmanniam et Suediam facere videntur. Igitur episcopi in Daniam ordinati sunt hii: Hored, Liafdag, Raginbrond, et post eos Harig, Stercolf, Folgbract, [Adelbrect,] Merka et alii. Odinkarum seniorem ferunt ab Adaldago in Sueoniam ordinatum strennue in gentibus legationem suam perfecisse. Erat enim, sicut nos fama tetigit, vir sanctissimus et doctus in his, quae ad Deum sunt, praeterea quantum ad seculum, nobilis et oriundus ex Danis. Unde et facile barbaris quaelibet potuit de nostra religione persuadere. Ceterorum vero episcoporum vix aliquem sic clarum antiquitas prodit praeter Liafdagum Ripensem, quem dicunt et miraculis celebrem transmarina praedicasse [hoc est in Sueonia vel Norvegia].

Capitulum 24.

In Aldinburg ordinavit archiepiscopus primo, ut diximus, Egwardum vel Evargum, deinde Wegonem, postea Eziconem, quorum tempore Sclavi permanserunt christiani. Ita etiam Hammaburg in pace fuit. Ecclesiae in Sclavania ubique erectae sunt; monasteria etiam virorum ac mulierum Deo servientium constructa sunt plurima. Schol.22 Testis est rex Danorum, qui hodieque superest, Suein; cum recitaret Sclavaniam in duodeviginti pagos dispertitam esse, affirmavit nobis, absque tribus ad christianam fidem omnes fuisse conversos, adiciens etiam: 'Principes eius temporis, Missizla, Naccon et Sederich. Sub quibus', inquit, 'pax continua fuit, Sclavi sub tributo servierunt'.

Capitulum 25.

Novissimis archiepiscopi temporibus res nostrae inter barbaros fractae, christianitas in Dania turbata est, pulcrisque divinae religionis initiis invidens inimicus homo superseminare zizania conatus est. Nam tunc Suein Otto, filius magni Haroldi, regis Danorum, multas in patrem molitus insidias, quomodo eum iam longaevum et minus validum regno privaret, consilium habuit et cum his, quos pater eius ad christianitatem coegit invitos. Subito igitur facta conspiratione, Dani christianitatem abdicantes Suein regem constituunt, Haroldo bellum indicunt. At ille, qui ab initio regni sui totam spem in Deo posuerat, tunc vero et maxime commendans Christo eventum rei, cum bellum execraret , armis se tueri decrevit; et quasi alter David procedens ad bellum, filium lugebat Absalon, magis dolens illius scelus, quam sua pericula. In quo miserabili et plus quam civili bello victa est pars Haroldi. Ipse autem vulneratus ex acie fugiens, ascensa navi elapsus est ad civitatem Sclavorum, quae Iumne dicitur.

Capitulum 26.

A quibus contra spem, quia pagani erant, humane receptus, post aliquot dies ex eodem vulnere deficiens, in confessione Christi migravit. Corpus eius in patriam reportatum ab exercitu, apud Roscald civitatem sepultum est in ecclesia, quam ipse primus construxit in honore sanctae Trinitatis. De cuius fine, cum istum pronepotem suum, qui nunc in Dania regnat, Suen interrogare maluerim, velud alter Tideus, crimen avi reticuit, me vero parricidium exaggerante, 'hoc est', inquit, 'quod nos posteri luimus et quod ipse parricida suo piavit exilio'. At ille noster Haroldus, qui populo Danorum christianitatem primus indixit, qui totum septentrionem ecclesiis et praedicatoribus replevit, ille, inquam, innocens vulneratus et pro Christo expulsus, martyrii palma, ut spero, non carebit. Regnavit autem annos quinquaginta. Obitus eius in festivitate omnium sanctorum. Memoria eius et uxoris Gunhilde apud nos perpetua manebit. Haec in diebus Adaldagi pontificis comperimus facta, cum tamen eius virtutes explorare non omnes potuimus. Sunt autem qui affirmant, per eum gratias sanitatum factas, et tunc cum adhuc viveret, et post mortem ad sepulcrum eius, et alia. [Sermo fratrum est, coecos frequenter illuminatos fuisse et alias contigisse virtutes.] Certissimum vero est, eum tam nostro populo quam Transalbianis et Fresonum genti leges et iura constituisse, quae adhuc pro auctoritate viri servare contendunt . Interea senex fidelis Adaldagus de legatione sua voti compos effectus, et in omni opere suo domi forisque prosperatus, in senecta uberi migravit ad Dominum anno sacerdotii nobiliter ministrati 54. Cuius excessus anno Domini 988. contigit. Et sepultus est in ecclesia Bremensi, a capite Leuderici episcopi a meridiali plaga. Obiitque indictione prima 3. Kal. Maii.

Capitulum 27.

Libentius sedit annis 25. Palleum suscepit a papa XV. Johanne, virgam episcopalem meruit ab Ottone tercio. Primus omnium consecratus est a suffraganeis. Itaque vir litteratissimus et omni morum probitate decoratus ab Italia quondam pontificem secutus est Adaldagum. Cuius vitam emulatus et magisterium, solus ex dispositione tanti patris dignus inventus est, cui Hammaburgensis cura parrochiae crederetur. Dicunt aliqui, vicedomnum Schol.23 Ottonem, licet avunculo gloriatus sit pontifice Adaldago, cessisse tamen huius electioni Libentionis, in quo nichil reprehensibile vel inimicus possit obicere. [Dicunt enim tantae castitatis, ut raro se mulieribus videndum praebuerit, tantae abstinentiae, ut pallida ieiuniis ora portaverit, tantaeque humilitatis vel caritatis, ut in claustro sicut unus fratrum vixerit.] Multae virtutes eius; quippe contentus acquisitis raro curiam adiit pro acquirendis; domi sedens quietus, parrochiae suae curam egit diligentissimam, totumque studium vertens ad lucrum animarum, districtissima, ut aiunt, regula custodivit omnes congregationes suas. [Archiepiscopus etiam per se curam egit hospitalis, fratribus et infirmis cotidiano ministrans obsequio, ipse quoque vice sua xenodochium nepoti suo commendavit Libentio.] Dum adhuc pax esset in Sclavania, Transalbianos populos frequenter visitavit et matrem Hammaburg paterno fovit amore, legationem suam ad gentes magno, ut decessores sui, studio executus est, licet obstaret dierum malicia. Quo tempore cum magnam Suein rex persecutionem christianorum exercuisset in Dania, fertur archiepiscopus supplicibus legatis et crebris muneribus laborasse, ut ferocis animum regis christianis mansuetum redderet. Quibus ille reiectis, in sua crudelitate ac perfidia sevire cepit. Secuta est ultio divina in regem Deo rebellem. Nam cum bellum susciperet contra Sclavos, bis captus et in Sclavaniam ductus, tociens a Danis ingenti pondere auri redemptus est. Nec tamen adhuc reverti voluit ad Deum, quem primo in morte patris offendit et deinde in nece fidelium irritavit, et iratus est furore Dominus et tradidit eum in manus inimicorum suorum, ut disceret non blasphemare.

Capitulum 28.

Tunc potentissimus rex Sueonum Hericus, exercitu innumerabili sicut harena maris collecto, Daniam invadit, et occurrit ei Suein, derelictus a Deo, frustra sperans in ydolis suis. Multa utrimque bella navalia - sic enim ea gens confligere solet - copiae Danorum omnes obtritae, Hericus rex victor optinuit Daniam. Suein a regno depulsus dignam factis suis a Deo zelote recepit mercedem. Et haec nobis iunior Suein recitavit in avo suo contigisse, iusto Dei iudicio, quoniam illum dereliquit, quem pater eius bonum defensorem habuit.

Capitulum 29.

Ferunt, eo tempore classem pyratarum, quos nostri Ascomannos vocant, Saxoniae appulsam, vastasse omnia Fresiae atque Haduloae maritima. Cumque per Albiae fluminis ostium ascendentes irrumperent provintiam, tunc congregati Saxonum magnates, cum parvum habuissent exercitum, egredientes a navibus barbaros exceperunt apud Stadium, quod est oportunum Albiae portus et praesidium. Magnum et memoriabile nimisque infelix erat illud praelium, in quo viriliter utrisque certantibus, nostri tandem minores sunt reperti. Sueones et Dani victores totam virtutem Saxonum optrivere. Capti sunt ibi marchio Sigafridus, Schol.24 comes Thiadricus et alii illustres viri, quos, vinctis post terga manibus, barbari traxerunt ad naves, et pedes eorum catena strinxerunt, totam exinde provintiam impune praedantes. Sed cum de captivis solus marchio Sigafridus cuiusdam piscatoris auxilio furtim noctu sublatus evaderet, pyratae mox in furorem versi, omnes quos in vinculis tenuerunt meliores ad ludibrium habentes, manus eis pedesque truncarunt, ac nare praecisa deformantes, ad terram semianimes proiciebant. Ex quibus erant aliqui nobiles viri, qui postea supervixerunt longo tempore, obprobrium imperio et miserabile spectaculum omni populo.

Capitulum 30.

Quam plagam mox cum exercitu supervenientes dux Benno et Sigafridus marchio vindicabant; et illi quidem pyratae, quos apud Stadium egressos fuisse diximus, ab eisdem contriti sunt.

Altera pars Ascomannorum, qui per Wirraham flumen egressi Hadoloae fines usque ad Liestmonam depraedati sunt, cum maxima captivorum multitudine pervenerunt ad paludem quae dicitur Chlindesmor. Ubi a nostris, qui pone sequebantur, offensi, omnes usque ad unum obtruncati sunt; quorum numerus erat viginti milia. [Quidam eques Saxonum captus ab eis, dum facerent eum ducem itineris sui, perduxit eos in difficiliora loca paludis, in qua diu fatigati, leviter a nostris superati sunt. Heriward nomen habet, perenni Saxonum laude celebratur] .

Capitulum 31.

Ex illo nimirum tempore pyratarum crebra et hostilis eruptio facta est in hanc regionem. In metu erant omnes Saxoniae civitates; et ipsa Brema vallo muniri coepit firmissimo. Tunc quoque, sicut antiqui meminerunt, Libentius archiepiscopus tesaurum ecclesiae omniaque ecclesiastica deportari fecit ad Bugginensem praeposituram. Tantus erat timor in omnibus finibus huius parrochiae. Nam ipse Libentius, ut sermo est, pyratas, qui episcopatum vastabant, anathematis gladio dampnavit. Quorum unus fertur in Norvegia defunctus, per annos septuaginta corpore integro permansisse, usque ad tempora domni Adalberti archiepiscopi, quando Adalwardus episcopus illuc veniens defunctum [vinculo excommunicationis] absolvit, et mox cadaver in cinerem solutum est.

Capitulum 32.

Post vindictam ergo scelerum, quae in ecclesias Dei et christianos commiserat, [Suein rex victus] et a suis derelictus, quippe quem Deus deseruit, errabundus et inops auxilii venit ad Nortmannos, ubi tunc filius Hacconis Thrucco regnavit. Is quoniam paganus erat, nulla super exulem misericordia motus est. Ita ille infelix, et a toto orbe reiectus, in Angliam transfretavit, frustra solatium quaerens ab inimicis. Quo tempore Brittannis Adelrad filius Edgaris imperavit. Is non immemor iniuriarum, quas Dani ex antiquo Anglis inflixerant, exulem reppulit. Quem tandem, miseratus infortunii, rex Scothorum benigne recepit ibidemque Suein bis septem annos exulavit usque ad mortem Herici. Haec parricidae avi pericula Suein rex nobis attonitis exposuit; deinde ad Hericum victorem reflexit narrationem.

Capitulum 33.

'Hericus', Schol.25 inquit, 'duo regna optinuit, Danorum Sueonumque, et ipse paganus, christianis valde inimicus'. Ad eum fertur legatus fuisse caesaris ac Hammaburgensis episcopi quidam Poppo, vir sanctus et sapiens, et tunc ad Sliaswig ordinatus, de regno Danorum seu pace christianorum caesaris partes expostulans. Aiuntque, eum pro assertione christianitatis, cum barbari suo more signum quaererent, nil moratum, statim ignitum ferrum gestasse manu et illaesum apparuisse. Dumque hoc facile omnem gentilibus ambiguitatem erroris tollere videretur, iterum sanctus Dei, pro submovendo illius gentis paganismo, aliud dicitur ostendisse vel magnum miraculum: tunicam scilicet indutus ceratam, cum staret in medio populi circo, in nomine Domini praecepit eam incendi. Ipse vero, oculis ac manibus in coelum tensis, liquentes flammas tam patienter sustinuit, ut, veste prorsus combusta et in favillam redacta, hylari et iocundo vultu nec fumum incendii se sensisse testatus sit. Cuius novitati miraculi et tunc multa milia crediderunt per eum; et usque hodie per populos et ecclesias Danorum celebre nomen Popponis effertur.

Capitulum 34.

Haec aliqui apud Ripam gesta confirmant, alii apud Heidibam, quae Sliaswig dicitur. Claruit etiam tunc in Dania felicis memoriae Odinkar senior, de quo supra diximus, quod in Fune, Seland, Scone ac in Suedia praedicans, multos ad fidem christianam convertit. Eius discipulus et nepos fuit alter Odinkar Schol.26 iunior, et ipse nobilis de semine regio Danorum, dives agri, adeo ut ex eius patrimonio narrent episcopatum Ripensem fundatum. Quem dudum Bremae scolis traditum, pontifex Adaldagus suis fertur manibus baptizasse, suoque nomine Adaldagus vocatus est. Is vero a Libentione archiepiscopo nunc ordinatus in gentes, apud Ripam sedem accepit. Nam et illustri vita sanctae conversationis Deo et hominibus acceptus erat, et christianitatem in Dania fortissime defendit. Hos viros comperimus illo tempore claros in ea regione, aliis qui adhuc supervixerant a diebus Adaldagi non ociosis. Qui etiam in Norvegiam et Suediam progressi, populum multum Iesu Christo collegerunt. A quibus traditur Olaph, Trucconis filius, qui Nortmannis imperavit, baptizatus, ex ea gente primus fuisse christianus. [Olaph, Thrucconis filius, expulsus a Norwegia, venit in Angliam ibique suscepit christianitatem, quam ipse primus in patriam revexit duxitque uxorem a Dania, superbissimam Thore, cuius instinctu bellum Danis intulit.]

Capitulum 35.

Alii dicunt olim et tunc ab Anglia quosdam episcopos vel presbyteros euangelizandi gratia egressos a domo ab eisque Olaph baptizatum et ceteros, quorum praecipuus esset quidam Iohannes episcopus, et alii postea dicendi. Si hoc verum est, non invidet inquam mater Hammaburgensis ecclesia, si filiis suis benefecerint etiam extranei, dicens cum apostolo: 'Quidam praedicant per invidiam et contentionem, quidam autem propter bonam voluntatem et karitatem. Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur, et in hoc', inquit, 'gaudeo et gaudebo'.

Capitulum 36.

Hericus igitur Suedorum rex in Dania conversus ad christianitatem, ibidem baptizatus est. Qua occasione praedicatores in Suediam transeuntes a Dania, fiducialiter agebant in nomine Domini. Audivi ego a prudentissimo rege Danorum, Hericum post susceptam christianitatem denuo relapsum ad paganismum. Quod vero cum Ottone tercio pugnaverit et victus sit, ab aliis comperi; rex tacuit.

Capitulum 37.

Post mortem diu optatam Herici Suein ab exilio regressus optinuit regnum patrum suorum, anno depulsionis vel peregrinationis suae 14; et accepit uxorem Herici relictam, matrem Olaph, quae peperit ei Chnut. Sed nichil illi profuit affinitas conubii, cui Deus iratus est. [Olaph rex Sueonum christianissimus erat filiamque Sclavorum Estred nomine de Obodritis accepit uxorem, ex qua genitus est filius Iacobus et filia Ingrad, quam rex sanctus Gerzlef de Ruzzia duxit in coniugium.] Olaph sane, qui post obitum patris Herici regnum super Suevos accepit, cum exercitu superveniens infelicem Suein a regno expulit et ipse optinuit Daniam. Cognovit autem Suein, quod Dominus ipse est Deus, et reversus in semetipsum, peccata sua prae oculis habuit poenitensque oravit ad Dominum, qui exaudivit eum et dedit illi gratiam in conspectu inimicorum suorum, et restituit eum Olaph in regnum suum, eo quod matrem suam habuerit. Feceruntque pactum ad invicem firmissimum, ut christianitatem in regno suo plantatam retinerent et in exteras effunderent nationes.

Capitulum 38.

Audiens autem rex Nortmannorum Olaph, filius Trucci, de coniunctione regum, iratus est contra Suein nimis, ratus eum quasi derelictum a Deo tociensque depulsum, a sua etiam multitudine facile posse depelli. Collecta igitur classe innumera bellum intulit regi Danorum. Hoc factum est inter Sconiam et Seland, ubi solent reges navali bello confligere. Est autem brevis traiectus Baltici maris apud Halsinburg, in quo loco Seland a Sconia videri possit, familiare latibulum pyratis. Ibi ergo congressi, Nortmanni a Danis sunt victi et fusi sunt. Olaph rex, qui forte solus remansit, in mare se praecipitans, dignum vitae finem invenit. [Uxor eius post mortem viri fame inediaque miserabiliter vitam consumpsit, ut digna erat.] Narrant eum aliqui illum christianum fuisse, quidam christianitatis desertorem; omnes autem affirmant peritum auguriorum, servatorem sortium, et in avium prognosticis omnem spem suam posuisse. Quare etiam cognomen accepit, ut Olaph Schol.27 Cracabben diceretur. Nam et artis magicae, ut aiunt, studio deditus, omnes, quibus illa redundat patria, maleficos habuit domesticos, eorumque deceptus errore periit.

Capitulum 39.

Suein, interfecto Cracabben, duo regna possedit. Ipse igitur, mox destructo ritu ydololatriae, christianitatem in Nortmannia per edictum suscipere iussit. Tunc etiam Gotebaldum quendam ab Anglia venientem episcopum in Sconia posuit doctorem, qui aliquando in Suedia, saepe dicitur euangelizasse in Norvegia.

Capitulum 40.

Interea millesimus ab incarnatione Domini annus feliciter impletus est, et hic est annus archiepiscopi 12. Sequenti anno fortissimus Otto imperator, qui iam Danos, Sclavos itemque Francos et Italos domuerat, cum iam tercio Romam victor intrasset, inmatura morte preventus occubuit. Post mortem eius regnum in contentione remansit. Tunc vero et Sclavi a christianis iudicibus plus iusto compressi, excusso tandem iugo servitutis, libertatem suam armis defendere coacti sunt. Principes Winulorum erant Mystiwoi Schol.28 et Mizzidrog, quorum ductu sedicio inflammata est. His ducibus Sclavi rebellantes totam primo Nortalbingiam ferro et igne depopulati sunt. Deinde reliquam peragrantes Sclavoniam, omnes ecclesias incenderunt et ad solum diruerunt. Sacerdotes autem et reliquos ecclesiarum ministros variis suppliciis enecantes, nullum christianitatis vestigium trans Albiam reliquerunt.

Capitulum 41.

Apud Hammaburg eo tempore ac deinceps multi ex clero et civibus in captivitatem abducti sunt, plures etiam interfecti propter odium christianitatis. Narravit nobis diu memorandus rex Danorum, qui omnes barbarorum gestas res in memoria tenuit acsi scriptae essent, Aldinburg Schol.29 civitatem populosissimam de christianis inventam esse. 'Sexaginta', inquit, 'presbyteri, ceteris more pecudum obtruncatis, ibi ad ludibrium servati sunt, quorum maior loci praepositus Oddar nomen habuit, noster consanguineus. Ille igitur cum ceteris tali martyrio consummatus est, ut, cute capitis in modum crucis incisa, ferro cerebrum singulis aperiretur. Deinde ligatis post tergum manibus confessores Dei per singulas civitates Sclavorum tracti sunt [et aut verbere aut alio modo vexati], usque dum deficerent. Ista illi spectacula facti et angelis et hominibus in stadio medii cursus exhalaverunt victorem spiritum'. Multa in hunc modum per diversas Sclavorum provintias tunc facta memorantur, quae scriptorum penuria nunc habentur pro fabulis. De quibus cum regem amplius interrogarem: 'Cessa', inquit, 'fili, tantos habemus in Dania vel Sclavania martyres, ut vix possint libro comprehendi'.

Capitulum 42.

Omnes igitur Sclavi, qui inter Albiam et Oddaram habitant, per annos 70 et amplius christianitatem coluerunt, omni tempore Ottonum, talique modo se absciderunt a corpore Christi et ecclesiae, cui antea coniuncti fuerant. O vere occulta super homines Dei iudicia, qui miseretur cui vult, et quem vult indurat. Cuius omnipotentiam mirantes, videmus eos ad paganismum esse relapsos, qui primi crediderunt, illis autem conversis ad Christum, qui videbantur novissimi. Ille igitur iudex iustus, fortis et patiens, qui olim, deletis coram Israel septem gentibus Chanaan, solos reservavit Allophilos, a quibus transgressi punirentur, ille, inquam, modicam gentilium portionem nunc indurare voluit, per quos nostra confunderetur perfidia.

Capitulum 43.

Schol.30 Schol.31 Schol.32 Schol.33 Schol.34 Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii, sub duce Bernardo, filio Bennonis, qui populum Sclavorum graviter afflixit. Eodemque tempore contentio Ferdensis episcopi Bernarii de Ramsolan coram papa Sergio terminata est.

Capitulum 44.

Anno archiepiscopi 22. Benno, dux Saxonum, obiit et Liudgerus, frater eius, qui cum uxore sua venerabili Emma Bremensi ecclesiae plurima fecerunt bona. Apud Magadburg vero Gisillario archiepiscopo Daganus successit, deinde Walthardus meruit cathedram.

Interea noster archiepiscopus de legatione sua in gentes sollicitus, plures ordinavit episcopos, quorum nomina et sedes incertae sunt, quia tempus persecutionis incubuit. Sicut vero patrum relatione cognovimus, Esico apud Sliaswig Popponi successit. Odinkar, de quo supra diximus, apud Ripam insignis fuit. Et sermo est, post obitum Adeldagi archiepiscopi totam regionem Iudlant usque ad nostram aetatem in duos episcopatus bipartitam esse, tercio apud Arhusan deficiente. In Sclavania vero ordinavit archiepiscopus Folcwardum, deinde Reginbertum; quorum prior a Sclavania pulsus, in Suediam vel Nordveiam missus est ab archiepiscopo, et ipse multos in Domino lucratus, cum gaudio remeavit. Posthaec omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita Libentius unaque Ferdensis episcopus anno Domini 1013. et sepultus est in medio chori ante gradus sanctuarii, quod factum est pridie Nonas Ianuarii, indictione undecima.

Capitulum 45.

Unwanus archiepiscopus sedit annis 16. Ferulam suscepit ab Heinrico, palleum a maiore papa Benedicto. De choro Podarbrunnensi assumptus est, clarissimo genere Inmedingorum oriundus, Schol.35 praeterea dives et largus, omnibus hominibus acceptus, clero autem adprime benivolus, quibus etiam hortatu Libentii tunc praepositi curtem Botegun optulit, cuius servitium esset per natales apostolorum .

Capitulum 46.

Unwanus primus omnium congregationes ad canonicam regulam traxit, quae antea quidem mixta ex monachis vel canonicis conversatione degebant. Ille omnes ritus paganicos, quorum adhuc supersticio viguit in hac regione, praecepit funditus amoveri, ita ut ex lucis, quos nostri paludicolae stulta frequentabant reverentia, faceret ecclesias per diocesim renovari; ex quibus etiam basilicam sancti Viti extra oppidum construi et capellam sancti Willehadi combustam iussit reparari.

Ipso tempore ferunt aggerem Bremensis oppidi firmatum contra insidias et impetus inimicorum regis, praecipue quoniam dux Bernardus, Heinrico imperatori ausus rebellare, terruit ac turbavit omnes ecclesias Saxoniae. Ex illo enim tempore, quo dux constitutus est in hac regione, nunquam discordia cessavit inter geminas domos, scilicet archiepiscopi et ducis: illis impugnantibus regem et ecclesiam, istis pro salute ecclesiae ac fidelitate regum certantibus. Haec aemulatio partium, dum prius occulta esset, ex eo tempore vires accepit et crevit in immensum. Bernardus enim dux, tam avitae humilitatis quam paternae religionis oblitus, primo quidem per avaritiam gentem Winulorum crudeliter opprimens, ad necessitatem paganismi coegit; deinde per superbiam beneficiorum immemor, totam secum ad rebellandum caesari movit Saxoniam; novissime surgens in Christum, ecclesias huius patriae non dubitavit impugnare, praecipue vero nostram, quae et ditior eo tempore ceteris et longinquior videbatur a manu imperatoris. Eius impetum viri dicitur noster archiepiscopus Unwan Schol.36 sua magnanimitate taliter refregisse, ut prae pudore sapientiae ac liberalitatis episcopi cogeretur ipse dux ecclesiae, cui ante adversatus est, deinceps hylaris et benignus esse in omnibus. Igitur habito nostri pontificis consilio rebellis princeps tandem flexus apud Scalchispurg caesari Heinrico supplex dedit manus.

Capitulum 47.

Mox quoque favente Unwano Sclavos tributo subiciens , pacem reddidit Nordalbingis et matri Hammaburg. Ad cuius restaurationem venerabilis metropolitanus asseritur post cladem Sclavonicam civitatem et ecclesiam fecisse novam, simul ex singulis congregationibus suis, quae virorum essent, tres eligens fratres, ita ut duodecim fierent, qui in Hammaburg canonica degerent conversatione, vel qui populum converterent ab errore ydolatriae. Ordinavitque in Sclavoniam, mortuo Reginberto, Bennonem, virum prudentem, qui de fratribus Hammaburgensis ecclesiae electus in populo Sclavorum multum praedicando fructum attulit. In Dania vero supervixerunt adhuc theologus Poppo et ille nobilis Schol.37 Odinkar episcopus, quem pro fide ac sanctitate vitae eius familiarissimum habuit archiepiscopus. Hos duos episcopos solummodo in Iudlant fuisse comperimus, antequam Chnut regnum intraret. Solus ex nostris Odinkar transmarinas aliquando visitavit ecclesias, Esico domi sedit, persecutio ceteros tardavit. Archiepiscopus etiam alios viros doctissimos ordinavit in Norvegiam vel Suediam; alios vero in Anglia ordinatos, pro amicitia regum, cum satisfacerent, ad aedificandam dimisit ecclesiam. Multos eorum secum retinens, omnes autem, cum abierant donis cumulans, ad subiectionem Hammaburgensis ecclesiae reddidit voluntarios.

Capitulum 48.

Unwanus igitur, cum esset vir nobilissimus, aeque nobilem ac sufficientem liberalitati suae sortitus est episcopatum, in quo et suam magnitudinem animi posset ostendere et necessitati ecclesiae simul prodesse. Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum, et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet. In qua re non multum peccavit, ut arbitror, seminans carnalia, ut meteret spiritalia. Quin immo largitio eius in novella gentium conversione utillima videbatur; neque adeo nocuit ecclesiae, quae praecedentium diligentia patrum erat opulentissima. Credo etiam, secutus est exemplum sancti Ansgarii et cuiusdam in Ecclesiastica Hystoria Theotimi, Scytarum episcopi, quorum alter legitur incredulos reges donis placasse, alter vero barbaros natura feroces epulis muneribusque mansuefecisse laudatur. Haec in apologum praesulis dicta sufficiant, nunc per hystoriae ordinem redeamus ad ecclesiae legationem, quae tempore Unwanni prosperrime gesta cognoscitur.

Capitulum 49.

Suein, rex Danorum atque Nortmannorum, veteres iniurias tam occisi fratris quam suae repulsionis ulturus, classe magna transfretavit in Angliam, ducens secum filium suum Schol.38 Chnut et Olaph, filium Cracaben, de quo supra dictum est. Itaque multo tempore multis praeliis adversum Anglos exactis, Suein veteranum regem depulit Edilredum et insulam tenuit in sua ditione, verum brevi tempore. Nam tercio mense postquam victoriam adeptus est, ibidem morte praeventus occubuit.

Capitulum 50.

Chnud, filius regis, cum exercitu reversus in patriam, denuo bellum molitur in Anglos. Olaph a Nortmannis electus in principem, separatus est a regno Danorum. Tunc vero Chnud ancipiti casu turbatus, pactum iniit cum fratre Olaph, filio Herici, qui regnavit in Suedia, eiusque fultus auxilio deliberavit primo quidem Angliam subiugare, deinde Norvegiam. Itaque mille navibus magnis Chnut armatus occeanum transivit Britannicum, per quem, sicut nautae referunt, a Dania in Angliam, flantibus euris, triduo vela panduntur. Hoc mare magnum et valde periculosum a laeva Orcadas habet, dextrorsum attingit Frisiam.

Capitulum 51.

Triennium ergo Chnut Britanniam oppugnavit. Schol.39 Adelrad, rex Anglorum, apud Lundonam obsessus obiit, simul cum regno amittens vitam. Et iusto iudicio Dei, qui fratre per martyrium consummato 38 annis sceptrum sanguine polluit. Is parricidium taliter expiavit, relinquens filium parvulum nomine Edwardum, quem suscepit ab Imma uxore. Frater Adelradi Emund, vir bellicosus, in gratiam victoris veneno sublatus est, filii eius in Ruzziam exilio dampnati.

Capitulum 52.

Schol.40 Chnud regnum Adelradi accepit uxoremque eius Immam nomine, quae fuit soror comitis Nortmannorum Rikardi. Cui rex Danorum suam dedit germanam Margaretam pro foedere. Quam deinde Chnut repudiatam a comite Wolf duci Angliae dedit, eiusque Wolf sororem copulatam alteri duci Gudvino, callide ratus Anglos et Nortmannos per conubia Danis fideliores, quae res eum non fefellit. Et Schol.41 Rikardus quidem comes declinans iram Chnut, Iherosolimam profectus, ibidem obiit, relinquens filium in Nortmannia nomine Rodbertum, cuius filius est iste Willelmus, quem Franci Bastardum vocant. Wolf autem ex sorore regis Chnut filios suscepit Bern ducem et Suein regem, Guduin a sorore Wolf ducis Suein, Tostin et Haroldum [genuit parricidas]. Quam generationis seriem, quoniam secuturae lectioni utilem iudicavimus, hic inserere dignum videbatur.

Capitulum 53.

Victor Chnut ab Anglia rediens, in ditione sua per multos annos regnum Daniae possedit et Angliae. Quo tempore episcopos ab Anglia multos adduxit in Daniam. De quibus Bernardum posuit in Sconiam, Gerbrandum in Seland, Reginbertum in Fune. Zelatus est hoc noster archiepiscopus Unwan. Et dicitur Gerbrandum redeuntem ab Anglia cepisse, quem ab Elnodo, Anglorum archiepiscopo, cognovit esse ordinatum. Ille quod necessitas persuasit satisfaciens, fidelitatem Hammaburgensi cathedrae cum subiectione debita spondens, familiarissimus deinceps archiepiscopo effectus est. Per quem ille suos etiam legatos ad Chnut regem transmittens cum muneribus, congratulatus est ei de rebus bene gestis in Anglia, sed corripuit eum de praesumptione episcoporum, quos transtulit ex Anglia; quod rex gratanter accipiens, ita postmodum coniunctus est archiepiscopo, ut ex sententia eius omnia deinceps facere maluerit. Haec nobis de avunculo suo rex Danorum innotuit et de captione Gerbrandi non tacuit.

Capitulum 54.

Anno pontificis Unwani 12. Heinricus imperator, iustitia et sanctitate insignis, cum iam Saxones, Ytalos et Burgundiones imperio subiecerat, ad coeleste migravit imperium. Cui successit in sceptrum fortissimus caesar Conradus, qui mox Polanos et regem eorum Misingum magna virtute perdomuit et auxiliatores eorum Behemos ceterosque Sclavorum populos sub tributum misit. Cum rege Danorum sive Anglorum mediante archiepiscopo fecit pacem. Cuius etiam filiam imperator filio suo deposcens uxorem, dedit [ei civitatem] Sliaswig cum marcha, quae trans Egdoram est, in foedus amicitiae; et ex eo tempore fuit regum Daniae.

Capitulum 55.

Inter Chnut et Olaph, regem Nortmannorum, continuum fuit bellum nec cessavit omnibus diebus vitae eorum; Danis pro imperio certantibus, Nortmannis vero pugnantibus pro libertatem. In qua re iustior mihi visa est causa Olaph, cui bellum necessarium magis fuit quam voluntarium. Si quando autem tempus a bellorum motibus quietum erat, idem Olaph iudicio et iusticia regnum gubernavit . Dicunt eum inter cetera virtutum opera magnum

Dei zelum habuisse, ut maleficos de terra disperderet, quorum numero cum tota barbaries exundet, praecipue vero Norvegia monstris talibus plena est. Nam et divini et augures et magi et incantatores ceterique satellites antichristi habitant ibi, quorum praestigiis et miraculis infelices animae ludibrio daemonibus habentur. Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaph persequi decrevit, ut sublatis scandalis firmius coalesceret in regno suo christiana religio. Habuitque secum multos episcopos et presbyteros ab Anglia, quorum monitu et doctrina ipse cor suum Deo praeparavit subiectumque populum illis ad regendum commisit. Quorum clari doctrina et virtutibus erant Sigafrid, Grimkil, Rudolfo et Bernard. Hi etiam iussu regis ad Suediam et Gothiam et omnes insulas, quae trans Nortmanniam sunt, accesserunt euangelizantes barbaris verbum Dei et regnum Iesu Christi. Misit etiam nuntios ad archiepiscopum nostrum cum muneribus, petens, ut eos episcopos benigne reciperet suosque ad eum mitteret, qui rudem Nortmannorum populum in christianitate confortarent.

Capitulum 56.

Simili religionis amore alter Olaph in Suedia dicitur floruisse. Is subditos sibi populos ad christianitatem convertere volens magno laboravit studio, ut templum ydolorum, quod in medio Sueoniae situm est, Ubsola destrueretur. Cuius intentionem pagani metuentes, placitum cum rege suo tale constituisse dicuntur, ut, si ipse vellet esse christianus, optimam Suediae regionem, quam vellet, suo iuri teneret, in qua ecclesiam et christianitatem constituens, nemini de populo vim recedendi a cultura deorum inferret, nisi qui sponte cuperet ad Christum converti. Huiusmodi rex placito gavisus, mox in occidentali Gothia, quae Danis proxima est vel Nortmannis, ecclesiam Deo sedemque fundavit episcopalem. Haec est civitas Scarane maxima, in qua, petente christianissimo rege Olaph, primus ab Unwano archiepiscopo Thurgot ordinatus est. Ille vir strennue legationem suam perfecit in gentibus, duos nobiles populos Gothorum suo labore Christo lucratus est.

Capitulum 57.

Perque illum episcopum rex Olaph ingentia metropolitae Unwano direxit munera. Praeterea duos fertur idem rex habuisse filios, quos una cum uxore sua ac populo iussit baptizari. Eorum alter, qui natus est a concubina, Emund nomen accepit; alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et gratiae dictus est Iacobus, iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate praecessit omnes, qui fuerunt ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus.

Capitulum 58.

Eo tempore cum esset pax firma inter Sclavos et Transalbianos, Unwanus archiepiscopus metropolem Hammaburg renovavit, clerumque dispersum colligens, magnam ibidem tam civium quam fratrum adunavit multitudinem. Itaque cum duce Bernardo frequenter inhabitans locum saepe dimidium annum vixit in Hammaburg, gloriosissimum regem Chnut invitans ad colloquium Sclavorumque satrapas Utonem et Sedericum. Tali modo pontifex Unwanus domi forisque clarus legationem suam in gentibus narratur implesse. Nunc ea restant dicenda, quae de martyrio regis Olaph fama volante cognovimus.

Capitulum 59.

Olaph igitur, clarissimus rex Nortmannorum, contra Chnut, regem Danorum, qui regnum suum impugnaverat, perpetuo decertabat praelio. Tandemque ferunt beatissimum regem Olaph seditione principum, quorum mulieres ipse propter maleficia sustulit, a regno depulsum Norvegiae. Et regnavit Chnut in Nortmannia simul et Dania et, quod nulli regum prius contingere potuit, in Anglia. Olaph vero totam spem suam in Deo ponens, ad comprimendos ydololatras denuo bellum instaurat. Itaque de rege Sueonum, cuius filiam habuit, et populis Islanorum infinitam congregans armatorum multitudinem, patrium regnum vi et armis recepit. Rex igitur christianissimus fortitudine in hostes et iusticia in suos celebris, ad hoc se credidit in regnum a Deo restitutum, ut iam tunc nemini parcere debuisset, qui vel magus permanere vellet aut christianus fieri nollet. Et iam magna ex parte votum implevit, cum pauci, qui remanserant ex magis, in ultionem eorum, quos rex dampnavit, etiam ipsum obtruncare non dubitarunt. Schol.42 Alii dicunt eum in bello peremptum, quidam vero in medio populi circo ad ludibrium magis expositum. Sunt alii qui asserunt, illum in gratiam regis Chnut latenter occisum, quod et magis verum esse non diffidimus, eo quod regnum eius invasit. Igitur Olaph rex et martyr, ut credimus, tali fine consummatus est; corpus eius in civitate magna regni sui Trondemnis cum decenti est honore tumulatum. Ubi hodieque pluribus miraculis et sanitatibus, quae per eum fiunt, Dominus ostendere dignatur, quanti meriti sit in coelis, qui sic glorificatur in terris. [Regnavit autem annis 12.] Agitur festivitas eius 4. Kal. Augusti, omnibus septentrionalis occeani populis Nortmannorum, Sueonum, Gothorum, [Semborum], Danorum atque Sclavorum aeterno cultu memorabilis.

Capitulum 60.

Per idem tempus sermo est, quendam ab Anglia nomine Wolfredum, divini amoris instinctu Suediam ingressum, verbum Dei paganis cum magna fiducia praedicasse. Qui dum sua praedicatione multos ad christianam fidem convertisset, ydolum gentis nomine Thór, stans in concilio paganorum coepit anathematizare; simulque arrepta bipenni simulacrum in frusta concidit. Et ille quidem pro talibus ausis statim mille vulneribus confossus, animam laurea dignam martyrii transmisit in coelum. Corpus eius barbari laniatum post multa ludibria merserunt in paludem. Haec veraciter comperta memoriae tradidi, quamvis sint et alia, quae adhuc scribi digna sint. Verum de Unwano et quae suo tempore gesta sunt dictum est sufficienter et, sicut aestimo, fideliter. Apud Magedburg ipso tempore Walthardo successit Gero, deinde Hunfrid, ambo viri sancti et episcopali nomine digni. Deinde obiit gloriosus archiepiscopus, qui transisse dicitur 6. Kalend. Februarii, anno Domini 1029, indictione 12, et sepultus est iuxta decessorem suum a latere sinistro.

Capitulum 61.

Libentius sedit annos fere quatuor. Schol.43 Is cum esset nepos alterius Libentii, et tunc maior domus praepositus, favore Gislae imperatricis ferulam suscepit a Conrado caesare, palleum vero a papa Iohanne XIX; vir simplex ac rectus ac timens Deum. Cumque omnibus esset affabilis, singulari quodam amore clerum dilexit et inopum necessitatibus erat valde compatiens. Ipse igitur vicum trans flumen ab incolis terrae pretio redemit, quem fratribus offerens, 30 ex eo [per annum] statuit dari convivia. At vero xenodochii talem omnino sollicitudinem curavit habere, ut qui in hac parte sola negligentias omnium praecessorum sanare videretur. Adeo redundavit episcopatus ut praepositura et xenodochium, ut vix egens quisquam posset inveniri. Forte hoc videtur incredibile his, qui huius temporis egestatem vident, nec fortasse quisquam tunc crederet, ea futura, quae nunc facta videntur. Libentius itaque bonus in praepositura, multo melior in cathedra, legationem suam ad gentes ferventi animo ingressus est.

Capitulum 62.

Et primo omnium concilians sibi Chnut, regem Danorum, Gerbrando subrogavit in Seland Avoconem, in Aldinburg ordinavit Meinherum, Schol.44 Thorgato autem successorem posuit de Ramsola Gotescalcum episcopum. Schol.45 Illis namque diebus beatissimus Thorgat episcopus pro labore praedicationis Bremae cum archiepiscopo diutius consistens, fertur asperrimo leprae morbo percussus diem vocationis suae cum magna expectasse patientia. Tandemque bono fine consummatus in basilica sancti Petri sepultus est. Ubi etiam Folcwardus et Harich et magnus Schol.46 Othingar et Poppo in pace quiescunt. Aderant vero tunc cum archiepiscopo praedicatores inclyti, Othingar iunior ex Danis, Sigafrid a Suedia, Rodolf a Normannia episcopi, narrantes ei, quanta fecerit Dominus in salute gentium, quae cotidie convertebantur. Quos pontifex, ut par fuit, honorifice dimissos ad praedicationem denuo misit.

Capitulum 63.

Tempore illo Conradus imperator filiam Chnut regis Heinrico filio accepit in matrimonium. Cum quibus statim regio fastu Italiam ingressus est ad faciendam regno iustitiam, comitem habens itineris Chnut regem potentia trium regnorum barbaris gentibus valde terribilem. Ille quidem, cum tres filios haberet, singulos super singula regna posuit, ipse aliquando visitans Danos, aliquando vero Nortmannos, saepissime autem sedit in Anglia.

Capitulum 64.

Archiepiscopus igitur metropolem Hammaburg crebro visitavit. Nam eo tempore virtute Chnut regis et Bernardi ducis pax firma trans Albiam fuit, Schol.47 cum et caesar bello Winulos domuerit. Principes eorum Gneus et Anatrog pagani erant, tercius vero, Uto, filius Mistiwoi, male christianus. Unde etiam pro crudelitate sua a quodam Saxonum transfuga interfectus est, habens filium Gotescalcum, qui per idem tempus apud Luniburg, monasterium ducis, litteralibus erudiebatur studiis, Gotescalco, Gothorum episcopo, eiusdem coenobii curam agente. Verum is comperta morte parentis, ira et furore commotus, reiectis cum fide litteris, arma corripuit, amneque transmisso, inimicis Dei se coniunxit Winulis. Quorum auxilio christianos impugnans multa milia Saxonum prostrasse dicitur in patris vindictam. Hunc tandem, quasi principem latronum, Bernardus dux capiens, in custodia tenuit, virumque arbitrans fortissimum, iniuncto secum foedere, dimisit eum. Qui venit ad Chnut regem, et cum eo profectus in Angliam, permansit ibi multo tempore.

Capitulum 65.

Interea noster archiepiscopus piis operibus coelo semper intentus ecclesiam suam episcopaliter exornavit et filios ecclesiae pastoraliter educavit, omnibus acceptus, etiam, quod difficile est, principibus. Suo tempore Bernardus dux et frater eius Theodmarus ecclesiae nostrae multa bona fecerunt, exhortante piissima Schol.48 Emma, quae Bremensem ecclesiam valde dilexit suumque tesaurum Deo et genitrici eius ac sanctos confessori Willehado fere totum optulit. Haec quoque pro dilectione pontificis omnes ecclesiae filios, ut sui essent, fovit. Inviderunt nobis fata, ne diu frueremur tali pastore, qualis erat Libentius, dilectus, inquam, Deo et hominibus. Ipse, ut aiunt, in festivitate sancti Bartholomaei apostoli duas aegrescens missas celebravit, finitoque pro more psalterio, suis aeternum lugentibus, eadem die gaudens migravit ad Christum. Obitus eius contigit 9. Kal. Septembris. Quod est anno Domini 1032, indictione 13.

Capitulum 66.

Hermannus Schol.49 sedit annos vix tres. Cambutam pastoralem a caesare Conrado meruit, palleum a papa iuniore Benedicto, ab Halverstatensi choro electus, eiusdem ecclesiae fuit praepositus. Vir, ut aiunt, columbinae simplicitatis, sed parum habens prudentiae serpentis; ideoque facile deceptus est a clyentibus. Raro parrochiam visitavit; semel Hammaburg accessit, et tunc cum exercitu veniens episcopatum, quasi non suum, despoliavit abiensque velut terram salsuginis derisit. Rapacitatis incentor et auctor consiliorum quidam Macco fuit, archiepiscopi vicedominus. Ceterum nobiles viros habuit capellanos, Thiadricum et Schol.50 Suidgerum, quem deinde Romana sedes appellavit Clementem. Subdiaconus eius fuit Adalbertus, postea archiepiscopus Bremensis, iam tunc minax vultu et habitu verborumque altitudine suspectus audientibus. Pontifex igitur parvipendens omnia quae in episcopatu invenit, primo quidem musicum Guidonem adduxit Bremam, cuius instancia correxit melodiam et claustralem disciplinam. Quod solum ex operibus eius prospere cessit. Deinde antiquissimum sancti Mykaelis oratorium diruens, corpora trium decessorum eius, scilicet Adalgarii, Hogeri et Reginwardi ab eo loco sustulit ac recondidit eos in maiori basilica sub ipso tribunali. Schol.51 TuncSchol.52 magnum opus et utile ingressurus murum civitati circumdare voluit, vixque iactis fundamentis cum opere vitam finivit. Ita ille magnus pontifex Heli, dum suos a rapina non corripuit, etiam in bonis aliquibus Deo ultionum displicuit. Mortuus est autem in episcopatu Halverstedensi , dum esset in praedio suo Hildinrode. Corpus eius Bremam revectum subterratum est in medio chori. Obiit vero 14. Kal. Octobris.

Capitulum 67.

Bescelinus, cognomento Alebrandus, sedit annos decem, vir omni bonorum genere decoratus, episcopali officio dignus, dilectus Deo et hominibus. Hunc nobis ecclesia praestitit Coloniensis. Imperator Conradus optulit ei baculum, Benedictus papa transmisit illi palleum. Ordinatus est autem a suffraganeis et aliis Saxoniae septem episcopis, et hoc in urbe metropoli Hammaburg cum ingenti gloria. Ad laudem beati viri parum est omne quod dicimus, a cuius laude necdum aliquem audivi discordantem. Ut enim brevi quodam indiculo complectamur ymaginem virtutis eius, pater patriae fuit, decus cleri et salus populi, terror malepotentium exemplarque benivolentium, egregius pietate, vel qui omnia vellet ad perfectum ducere; dicta et facta eius omnia dulci memoria posteris comprehensa. Et cum omnibus esset talis, qualem singuli desiderabant, singularis cura eius et amor super clericis fuit, Schol.53 de quibus vix tolerare potuit, ut malum diceretur verbum. Nam et claustrum renovavit et mensam canonicis ipse primus instituit. Schol.54 Prius enim cum praebenda tenuis fere videretur, triginta convivia quae Libentius episcopus per annum dare statuit, adiectis ex sua parte quibusdam decimis, ita ordinare videtur, ut cotidie panis albus fratribus detur ultra solitam annonam, in dominicis vero diebus unicuique duplex mellitae copia. Nam et vinum dari fratribus contra naturam Saxoniae disposuit, quod etiam in diebus suis ferme peregit. Composita mensa, manum vertit ad claustrum, quod ipse, dum prius ligneum esset, lapideum fecit, forma, ut mos est, quadrangula, vario cancellorum ordine distinctum et visu delectabile. Deinde murum civitatis ab Herimanno decessore orsum in giro construens, in aliquibus eum locis usque ad propugnacula erexit, alias quinque aut septem cubitorum altitudine semiperfectum dimisit. Cui ab occasu contra forum porta grandis inhaesit, superque portam firmissima turris, opere Italico munita, et septem ornata cameris ad diversam oppidi necessitatem.

Capitulum 68.

Haec dum Bremae operis insignia relinqueret, mox ad ecclesiae Hammaburgensis aedificationem toto cordis amore accingitur. Ibi enim post cladem Sclavanicam, quam supra contigisse retulimus, Unwanus archiepiscopus et cum eo dux Bernardus castrum nobile de ruinis antiquae civitatis elevantes, ecclesiam et diversoria construxerunt omnia lignea. Alebrandus vero pontifex adversum crebras hostium incursiones aliquod fortius praesidium pro inopia loci necessarium arbitratus, primo omnium ecclesiam, quae constructa erat in matris Dei honore, lapide quadro aedificavit. Aliam deinde sibi domum lapideam fecit, turribus et propugnaculis valde munitam. Cuius aemulatione operis dux provocatus, et ipse domum suis in eodem castro paravit. Ita prorsus civitate renovata, basilica eadem ex una parte habuit domum episcopi, ex alia praetorium ducis. Voluit etiam nobilis archiepiscopus Hammaburg metropolem muro circumdare ac munire turribus, Schol.55 nisi velocior eius transitus impedisset votum eius.

Capitulum 69.

Trans Albiam suo tempore ac per totum regnum pax firma erat. Principes Sclavorum Anatrog et Gneus et Ratibor pacifice ad Hammaburg venientes duci ac praesuli militabant. Sed cum diverso modo et tunc et nunc in gente Winulorum dux et episcopus laborarent, duce scilicet pro tributo, pontifice vero pro augenda christianitate laborantibus, videtur mihi iam dudum studio sacerdotum christianam religionem ibidem convaluisse, si conversionem gentis avaricia principum non praepediret. Schol.56

Capitulum 70.

Archiepiscopus igitur pro legatione sibi ad gentes credita more praedecessorum sollicitus, coadiutores praedicationis ordinavit episcopos, Rodulfum ex capellanis in Sliaswig, Abhélinum in Sclavaniam, Wal a Bremensi choro consecravit in Ripam, ceteris qui supra fuerunt adhuc viventibus et in vinea Dei non ociosis.

Capitulum 71.

Anno pontificis sexto manu fortis imperator Conradus obiit, et successit ei filius Heinricus, ille qui Ungros domuit. Eodemque tempore memorabiles aquilonis reges obierunt Chnut et Olaph, germani fratres. Quorum alter, videlicet Olaph, rex Sueonum, successorem regni habuit filium, de quo supra diximus, Iacobum. Sub quo iunior Suein, filius Wolf, militavit in Suedia 12 annis, qui retulit nobis, Iacobo regnante christianitatem late in Sueonia diffusam esse. Alter frater, scilicet Chnud, in Anglia decessit, tenuitque regna Danorum, Anglorum ac Nortmannorum in ditione sua per viginti duos annos.

Capitulum 72.

Post cuius mortem, ut ipse disposuit, succedunt in regnum filii eius, Haroldus in Angliam, Suein in Nortmanniam, Hardechnut autem in Daniam. Iste cum esset filius Imme reginae; sororem habuit eam quam caesar Heinricus in coniugium postea recepit. Ceterum Suein et Harold a concubina geniti erant; qui, ut mos est barbaris, aequam tunc inter liberos Chnut sortiti sunt partem hereditatis. Haroldus in Anglia triennium regnavit. Contra quem frater a Dania veniens, in Flandria classem adunavit. Sed rex Anglorum morte praeventus, bellum diremit. Hardechnut Angliam simul possedit et Daniam.

Capitulum 73.

Illo tempore Suein iunior, dum in Angliam iter ageret, tempestate maritima Hadeloae navibus appulit. Quem proxima quaeque locorum more pyratico vastantem milites quidam archiepiscopi capiunt et in praesentiam eius pertrahunt. Ille vero captivum cum honore recipiens, Bremam duxit, et iuncta secum amicitia, post aliquot dies regie donatum permisit abire. Haec nobis de se rex ipse narravit, summa laude praedicans illum archiepiscopum, forma corporis et liberalitate animi omnibus acceptum. Retulit etiam circumstantibus de regio pontificis apparatu et tesauro ecclesiae inaestimabili, quem se ait Bremae vidisse, et alia multa.

Capitulum 74.

[Alebrandus autem archipraesul omnibus acceptus, a Bernardo duce ac germano ducis Thiadmaro pro libertate animi valde honoratus est. Solis invisus erat malefactoribus, sicut Utoni marchioni, cuius superbiam ipse contudit sua magnanimitate.] Interea filiorum secundus Chnut, qui regnavit in Nortmannia, Suein obiit. Tunc Nortmanni elegerunt Magnum, qui erat filius Olaph martyris a concubina. Magnus statim invadens Daniam, possedit duo regna, Hardechnut, rege Danorum, cum exercitu morante in Anglia. Qui mox adversus Magnum Schol.57 pugnaturus consanguineum Suein classi praefecit. Suein victus a Magno cum in Angliam remearet, Hardechnut mortuum repperit. [Ipso tempore ferunt Ascomannos et pyratas per ostium Wirrahae progressos venisse usque ad Lismonam, insperate omnia vastantes. Quibus inde redeuntibus ad naves bellum ad Aunon illatum est, ibique maxima pars eorum trucidata fertur.] In cuius locum Angli prius elegerunt fratrem eius Eduardum, quem de priori marito Imma genuit, vir sanctus et timens Deum. Isque suspectum habens Suein, quod sceptrum sibi Anglorum reposceret, cum tyranno pacem fecit, constituens eum proximum se mortuo regni Anglorum heredem, vel si filios susceperit. Tali pacto mitigatus Suein, in Daniam remeavit. Multa praelia Suein cum Magno feruntur. Tociens Suein victus ad regem Sueonum fugiens pervenit Anundum.

Capitulum 75.

Victor Magnus Daniam et Nortweiam optinuit. Ad quem noster archiepiscopus usque ad Sliaswig pro colloquio venit, habens in comitatu suo ducem Bernardum et Thiadmarum, episcopum Hildinemensem, et Rodulfum, eiusdem civitatis episcopum. [Iste Thiadmarus a Dania oriundus cum regina Gunhild advenit, cuius patrocinio ille meruit Hildinensem episcopatum. Nam barbarice Tymme vocabatur.] In eo colloquio soror Magni regis Ordulfo, ducis filio, desponsatur. Qui vix peractis nuptiis in gratiam cognati Haroldum quendam, principem Danorum, redeuntem ab urbe apostolorum, trans Albiam obtruncavit innoxium. Causa mortis ea fuit, quod de regali stirpe Danorum genitus, propior sceptro videbatur quam Magnus. Ea res initium calamitatis peperit in familiam ducis.

Magnus autem rex pro iusticia et fortitudine carus fuit Danis, verum Sclavis terribilis, qui post mortem Chnut Daniam infestabant. Ratibor, dux Sclavorum, interfectus est a Danis. [Ratibor iste christianus erat, vir magnae potestatis inter barbaros. Habuit enim filios octo, principes Sclavorum, qui omnes occisi sunt a Danis, dum patrem ulcisci quaesierunt.] Ad cuius mortem ulciscendam iam tunc cum exercitu Winuli venientes, usque ad Ripam vastandam progressi sunt. Et forte Magnus rex tunc a Nordmannia rediens, Heidibam appulit. Qui mox, Danorum copiis undique collectis, egredientes a Dania paganos in campestribus Heidibae excepit. Quindecim milia feruntur ibi occisa, et facta est pax et leticia christianis omni tempore Magni. Eodem vero tempore Godescalcus post mortem Chnut regis et filiorum eius rediens ab Anglia, contra Sclavaniam venit infestus, omnes impugnans magnumque paganis terrorem incutiens. De cuius fortitudine vel potentia, quam super barbaros habuit, postea dicemus.

Capitulum 76.

Et haec quidem forinsecus dum varia sorte gesta sunt, in Bremis status rerum labefactari coepit: - 'summisque negatum Stare diu', nostrae quoque invidit prosperitati. In diebus illis nobilissima senatrix Emma obiit, uxor quondam Liutgeri comitis, [et soror Meginwerki, episcopi Padarburnensis], sed iam vidua per annos quadraginta, totum fere quem habuit ingentem tesaurum pauperibus et ecclesiis dispersit. Corpus eius requiescit in Bremensi ecclesia, anima eius gaudeat in celesti requie. Illa dum adhuc viveret, Bremensi ecclesiae cortem Stiplaga iuxta Rhenum dedit. Lismona vero, nescio pro quo filiae delicto, in partem cessit imperatoris Conradi; pro qua re Gisla regina eo tempore [Bremam accedens, fratribus multa bona fecit, ecclesiae et omnibus indigenis, deinde] visitavit Lismonam [cum archiepiscopo].

Capitulum 77.

Anno archiepiscopi penultimo domus sancti Petri Bremae conflagravit, eiusque flamma incendii claustrum cum officinis, urbem cum aedificiis totam consumpsit, veterisque habitaculi nullum remansit vestigium. Ibi sacrae tesaurus ecclesiae, ibi libri et vestes, ibi omnia ornamenta consumpta sunt. Schol.58 Et haec quidem rerum dampna facile possent recuperari, si maiora non pateremur in moribus detrimenta. 'Multum enim distant', ut quidam ait, 'dampna morum a dampnis temporalium rerum, cum illa intra nos sint, extra nos ista'. Sane ex illo tempore fratribus, qui ante canonice vixerant, extra claustrum vagantibus regula sanctorum patrum, per multa prius saecula studiose conservata, primo negligentius haberi coepit, deinde funditus abiecta consenuit. Et sunt anni ab ordinatione sancti Willehadi, cum Bremensis ecclesia fundata est, usque ad finem Alebrandi, quando eadem ecclesia combusta est, anni ferme 270.

Capitulum 78.

Combusta est autem intrante autumno, quod est 3. Idus Septembris; archiepiscopus eo tempore in Fresiam iter egit. Schol.59 Is, conflagratione templi audita, mox pedem retorsit, iactisque sequenti aestate fundamentis ad formam Colomensis ecclesiae disposuit huius nostrae magnitudinem perducere . Et profecto credimus, si longiorem sibi vitam fata concesserint, omne opus ecclesiae finiturus erat paucis annis. Tanta erat praesulis animositas et instancia in omni opere, praecipue vero in templi aedificatione. Porro sola aestas, quae inceperat hoc opus, fundamenta ecclesiae iacta, columpnas et arcus earum lateraque in altum erecta vidit. Transacta hyeme, cum iam festivitas immineret paschalis, beatissimus pontifex Alebrandus [pridie ante dominicam coenam], credo non inscius vocationis suae, ab ecclesia Scirnbeki [vel Stade, ut alii affirmant], nudis pedibus accessit Bremam. Ubi multa oratione cum lacrimis effusa Deo et sanctis eius commendavit ecclesiam. Cumque iam febribus tangeretur, navigio delatus est ad Buciensem praeposituram ibique supervixit dies septem. Schol.60 Sic terrenum phase celestibus mutans azimis, anima eius gaudens transivit ad Dominum. At vero corpus antistitis cum ingenti luctu sequentium et occurrentium per alveum Wissulae fluvii Bremam deportatum, in medio novae, quam ipse orsus est, basilicae tumulatum est. In quo scilicet loco primum altare maius situm fuerat iuxta mausoleum sancti patris Willehadi. Per idem vero tempus apud Magedburg felicis memoriae Hunfrid archiepiscopus obiit. Illique successit Engilhard, reiecto illo, qui sprevit episcopatum, Winthero s. Anno Domini 1043. contigit depositio dilecti patris nostri Alebrandi, circa diem 17. Kal. Maii. Haec est indictio 11. Vale in Christo, pastor amabilis et tuo gregi nunquam obliviscende. Transi a pascha coelorum, ubi cum agno paschali epuleris in azimis sinceritatis et veritatis. Recipere feliciter in aeterna tabernacula, ubi cum angelis indeficua laeteris beatitudine. Quamdiu enim temporali nobiscum fruebaris vita, pastoralis curae officia nobiliter implesti, vita et doctrina, omnia nobis dulcia. Nunc autem raptus es, ne malicia mutaret intellectum tuum; ideoque pius Dominus properavit educere te de medio iniquitatum, ut fructum laborum tuorum pleniter reciperes, etiamsi non feceras omnia bona, quae voluisti. Ergo iusticia tua manet et memoriale tuum non derelinquetur in saeculum saeculi.
 
 

LIBER TERTIUS.

Nomen Adalberti trutinat pars tercia libri.

Capitulum 1.

Adalbertus archiepiscopus sedit annos unumdetriginta. Virgam pastoralem suscepit ab Heinrico imperatore, filio Conradi, qui a Caesare Augusto Romanorum imperatorum nonagesimus erat in solio, exceptis illis, qui simul regnabant cum alteris. Palleum archiepiscopale, ut decessores sui, per legatos accepit a supradicto papa Benedicto, quem in ordine Romanorum pontificum post apostolos fuisse 147. repperimus. Ordinatio eius facta est Aquisgrani, praesente cum principibus caesare, 12 episcopis astantibus et manum imponentibus. Cuius benedictionis copiam ipse sibi multociens maledicentibus obiecit, subridens ac dicens: se non posse ab aliquo maledici, qui a tantis ecclesiae patriarchis ab initio et simul tam sollempniter benedictus fuerit. De cuius viri gestis et moribus cum difficile sit aliquid dignum scribere, ad scribendum nos ea cogit necessitas, quoniam promisimus, libri huius tenorem, o venerabilis praesul Liemare, usque ad diem tui pontificatus extendere. Unde licet stulte audacterque introierim hoc pelagus, nunc tamen haut inprudenter fecisse videar, si ad litus properabo. In cuius littoris accessione vix aliquem portum video inperitiae meae: ita plena sunt omnia scopulis invidiae detractationumque asperitatibus, ut ea, quae laudaveris, adulatione carpant, quae vero delicta reprehenderis, dicant fieri ex malivolentia.

Cum tamen ille vir memorabilis omni genere laudum possit extolli, quod nobilis, quod pulcher, quod sapiens, quod eloquens, quod castus, quod sobrius: haec omnia continebat in se ipso, et alia item bona, quae extrinsecus homini solent accedere, ut sit dives, ut felix, ut gloriam habeat, ut potentiam, omnia sibi habunde fuerunt. Praeterea in legatione gentium, quod primum est Hammaburgensis ecclesiae officium, nemo unquam tam strennuus potuit inveniri. Item in divinis ministeriis sollempniter obeundis, in honore sedis apostolicae, in fidelitate rei publicae; in sollicitudine etiam suae parrochiae, vix potuit habere comparem, aut qui in pastorali cura vigilantior esset in omnibus, si ita perseveraret. Nam cum talis fuerit ab initio, circa finem deterior videbatur; ad quem virtutis suae defectum corruit vir non bene cautus tam sua negligentia, quam ceterorum inpellente malicia. De quibus suo loco postea latius dicetur. Quoniam vero difficile est omnes viri actus aut bene aut pleniter aut in ordinem posse diffiniri a me, praecipua gestorum eius summatim quaeque delibans, affectu condolentis ad eam pervenire desidero calumpniam, qua nobilis et dives parrochia Hammaburgensis et Bremensis, altera vastata est a paganis, altera discerpta est a pseudochristianis. Igitur narrationis initium tale faciam, ut statim ex moribus eius possint omnia cognosci.

Capitulum 2.

Erat nimirum genere vir nobilissimus, honore primo Halverstatensis praepositus, ingenio acri et instructo multarum artium suppellectile, in divinis et humanis prudentiae magnae, et ad ea, quae auditu vel studio collegit, retinenda et proferenda memoriae celebris, eloquentiae singularis. Tum praeterea, quod forma corporis erat spetiosus, castitatis amator fuit. Largitas eiusmodi, ut petere haberet indignum, tarde aut humiliter ac ceperit, prompte vero hylariterque saepe non petentibus largiretur. Humilitas in eo dubia videbatur, quam solis exhibuit servis Dei, pauperibus et peregrinis, adeo ut saepe, antequam cubitum iret, triginta et amplius mendicantibus ipse genu flexo pedes lavaret. Principibus autem saeculi et coaequalibus suis humiliari nullo modo voluit. In quos etiam tali zelo exarsit aliquando, ut hos luxuriae, illos avaritiae, quosdam infidelitatis arguens, nulli demum parceret, quem notabilem cognovit. Itaque multis virtutibus in unum vas congregatis, poterat vir talis esse dicique beatus, nisi unum vicium obstaret, cuius deformitas omnem decorem praesulis obnubilarat, hoc erat cenodoxia, familiaris divitum vernacula. Ea prudenti viro talem invidiam peperit, ut multi etiam bona, quae fecit plurima, dicerent fieri pro mundana gloria. Sed videant huiusmodi, ne temere illum iudicent, hoc scientes, quod in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, et: 'in quo alterum iudicas, te ipsum condempnas'.

Nobis autem qui cum eo viximus cotidianamque viri conversationem inspeximus, notum est, aliqua illum, sicut hominem, fecisse pro honore saeculi, multa vero pro Dei timore, sicut bonum hominem. Et quamvis largitas eius in cunctos modum excederet, inveni tamen eam largiendi rationem, quod pro ditanda ecclesia sua quosdam studuit obsequiis placare, sicut reges et eorum consilio proximos; alios autem qui ecclesiae suae aliquo modo nocere videbantur, acerrimo persecutus est odio, sicut duces nostros et nonnullos episcopos. Audivimus eum saepenumero pro lucro ecclesiae suae se suosque parentes devovisse: 'Adeo', inquit, 'nemini parcam, nec mihi, nec fratribus, nec pecuniae, nec ipsi ecclesiae, ut episcopatus meus aliquando liberetur a iugo vel par ceteris efficiatur'. Quae omnia [melius] in ipso hystoriae textu pandentur, ut videant sapientes, quam coacte et non temere, immo probabili ratione fecerit aliqua, in quibus desipuisse vel insanisse videtur a non intelligentibus.

Capitulum 3.

Anno ordinationis suae primo, postquam pontifex sollempniter intronizatus est, ecclesiae Bremae nuptias peregit. Videns basilicae noviter inceptae opus inmensum vires quaerere maximas, nimis praecipiti usus consilio, statim murum civitatis a decessoribus orsum et quasi minus necessarium destrui fecit, iussitque lapides in templo poni. Nam et turris speciosa, quam diximus septem cameris ornatam fuisse, tunc funditus est diruta. Quid loquar de claustro, quod lapide polito constructum, pulcritudine sua visus contuentium refecit? Et hoc praesul absque mora praecepit dissipari, quasi aliud pulcrius cito facturus. Cogitavit enim, ut ipse nobis de ea re sciscitantibus aperuit, refectorium, dormitorium, cellarium et ceteras fratrum officinas, omnia ex lapide facere, si locus aut ocium suppeditarent. Ad quae omnia cum sibi habunde ad manus fore gloriaretur, ut pace fratrum dicam, solam clericorum et lapidum penuriam saepe querebatur. Interea 'fervet opus', surrexit ecclesiae murus, cuius formam ante Alebrandus ad instar Coloniensis incepit, ipse vero ad exemplum Beneventanae domus cogitavit perducere.

Capitulum 4.

Anno tandem septimo incepti operis moles a fronte levata est, ac principale sanctuarii altare dedicatum in honore sanctae Mariae. Nam secundum in occidentali absida consecrandum altare disposuit in amore sancti Petri, cuius sub invocatione legitur antiqua basilica extructa . Emergentibus itaque multis archiepiscopo angustiis, mansit opus inperfectum ad annum pontificii 24, cum et ego indignissimus ecclesiae Dei matricularius Bremam veni; et tunc demum templi parietes dealbantur, occidentalisque cripta sancto Andreae dedicata est.

Capitulum 5.

Et quoniam magnus pontifex vidit ecclesiam et episcopatum suum, quem decessoris sui Adaldagi prudentia liberavit, iniqua ducum potentia iterum vexari, summo nisu conatus est eandem ecclesiam pristinae

libertati reddere, ita ut nec dux, nec comes, aut aliqua iudicialis persona quempiam districtum aut potestatem haberet in suo episcopatu. Quod nisi per odium fieri nequivit, dum correpti pro nequitia principes ad iram magis accenderentur. Aiuntque, Bernardum ducem, cum pro nobilitate ac sapientia suspectum habuerit pontificem, saepe dixisse, illum quasi exploratorem positum in has regiones, qui infirma terrae alienigenis et caesari esset proditurus; ideoque dum ipse aut aliquis filiorum eius advixerit, episcopum nunquam bonum diem habiturum in episcopatu. Quod verbum in pectus episcopi altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius, moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quae duci et suis profutura non essent. Dissimulatoque animi dolore ad tempus, quod alia via consilium non invenit, totus confugit ad auxilium palatii, nec pepercit sibi ac suis, aut ipsi episcopatui, caesarem placando et aulicos, dummodo id efficeret, quod ecclesia esset libera. Proinde visus est tantos in curia labores tolerasse, tantas ubique terrarum expeditiones sponte cum suis desudasse, ut infatigabilem eius viri constanciam miratus caesar ad omnia publicae rei consilia virum habere maluerit vel primum.

Capitulum 6.

Expeditiones vero, quas in Ungriam, Sclavaniam, Italiam vel in Flandriam cum caesare pontifex egit, multae sunt. Quae dum singulae magnis episcopii sumptibus multisque familiarum oppressionibus exigerentur, duarum nos tantum facere mentionem cogimur, hoc est Italicae, quae prima fuit, vel Ungaricae, quae postrema eo quod insignes prae ceteris fuerint nobisque ambae infeliciter evenerunt. At de Ungarica quidem dicetur in fine, nunc de Italica videamus.

Capitulum 7.

Heinricus rex, domitis vel compositis Pannonum sedicionibus, ecclesiastica, ut dicitur, necessitate Romam tractus est, comitem habens cum ceteris imperii magnatibus et nostrum archiepiscopum. Ubi depositis, qui pro apostolica sede certaverant, Benedicto, Gratiano et Silvestro scismaticis, Adalbertus pontifex in papam eligi debuit, nisi quod pro se collegam posuit Schol.61 Clementem. A quo rex Heinricus coronatus die natalis Domini, imperator et augustus vocatus est.

Capitulum 8.

Post haec imperatorem ab Italia revertentem archiepiscopus noster fertur Bremam vocasse, occasione data, quasi Lismonam visere deberet vel regem Danorum invitare ad colloquium, sed revera ut fidem exploraret ducum. Imperator autem Bremae apparatu regio, sicut dignum fuit, receptus, cortem quae Balga dicitur, fratribus optulit, ecclesiae vero comitatum Fresiae concessit, quem ante Gotafridus habuit. Caesar inde Lismonam veniens, mox, ut aiunt, per insidias a Thiedmaro comite circumventus , archiepiscopi nostri studio defensus est. Quare idem comes a caesare vocatus in ius, cum se purgare duello mallet, a satellite suo nomine Arnoldo est interfectus . Qui et ipse non post multos dies a filio Thietmari comprehensus, et per tybias suspensus inter duos canes efflavit, unde et ipse ab imperatore comprehensus et perpetuo est exilio dampnatus. Cuius mortem dux germanus et filii eius acerrime zelantes in archiepiscopum, ex eo tempore ipsum et ecclesiam eius et familiam ecclesiae letali odio persecuti sunt. Cumque pax ficta interdum ambas conciliasse partes videretur, nichilominus tamen illi qui ducem secuntur, antiqui memores odii, quod patres eorum exercuerunt in ecclesiam, nostros impugnare non cessarunt, affligentes omnibus modis. 'Exurge ergo, Domine, et iudica causam tuam, memor esto obprobrii servorum tuorum!'

Capitulum 9.

Metropolitanus autem econtra bonis studiis certans et beneficiis redimens tempus, quoniam dies mali erant, pacem cum ducibus fecit. Deinde vero sollicitudinem gerens parrochiae, aliquid magnum vel se dignum cogitavit ubique nobilitatis suae monumentum relinquere. Et primo quidem flocci pendens auream decessorum mediocritatem , vetera contempsit, nova molitus omnia perficere. Igitur magnis animi et sumptuum conatibus pugnans, ut Bremam similem ceteris efficeret urbibus, statim ex bonis, quae ipse adquisivit, duas fecit praeposituras, unam sancto Willehado, ubi corpus eius aut requiescit aut translatum est, alteram sancto Stephano, cuius se famulum multociens gloriabatur archiepiscopus. Has duas construxit a principio, verum et alias postea fecit, hoc est in Bremis terciam sancto Paulo, de bonis quae hospitali pertinebant; Liastimonae quartam de praedio eiusdem cortis; quintam voluit apud Stade fieri, sextam vero trans Albiam in Sollonberg. Septimam vero incepit in Aspice, qui locus in Mindensi parrochia est silvestris et montuosus. Octava est abbatia Gozzicana iuxta Salam flumen, quae fundata est a parentibus archiepiscopi.

Capitulum 10.

Alia etiam plurima diversis locis inchoavit opera, quorum pleraque defecerunt ipso adhuc vivo et rei publicae negotiis intento; sicut illa domus lapidea, quae in Aspice subito casu lapsa corruit, ipso praesente. Cetera vero ex raptu vel negligentia praepositorum dissipata probantur, in quos, comperta fraude, atrociter aliquando ultus est archiepiscopus. Qua in re videri potest eorum nequitia, quibus ille fidem plus iusto habuit, voluntatem praesulis a bono incepto saepe conversam. Et res quidem domesticae a principio bene ac laudabiliter ab illo viro provisae sunt. Quae autem foris pro legatione gentium acta sint, consequens sermo breviter declarabit.

Capitulum 11.

Metropolitanus statim ut ingressus est episcopatum, ad reges aquilonis pro amicitia legatos misit. Epistolas quoque commonitorias sparsit per omnem Daniam sive Nortmanniam ac Suediam et usque ad fines terrae, exhortans episcopos et presbyteros in illis partibus degentes, ut ecclesias domini nostri Iesu Christi fideliter custodirent atque ad conversionem paganorum accederent intrepidi. Magnus eo tempore simul tenebat duo regna, Danorum videlicet atque Nortmannorum, Iacobus adhuc in Suedia sceptrum habuit. Cuius auxilio Suein Schol.62 et Tuph ducis effultus, Magnum pepulit a Dania. Qui denuo bellum instaurans, obiit in navibus. Suein duo regna possedit, classemque parasse dicitur, ut Angliam suo iuri subiceret. Verum sanctissimus rex Edwaraus, cum iusticia regnum gubernaret, tunc quoque pacem eligens, victori obtulit tributum, statuens eum [ut supra dictum est] post se regni heredem. Cumque rex iuvenis Suein tria pro libitu suo regna tenuerit, mox succedentibus prosperis, oblitus est celestis regis et consanguineam a Suedia duxit uxorem. Quod domno archiepiscopo valde displicuit, furentemque regem, missis legatis ad eum, de scelere terribiliter increpuit, postremo, nisi resipuerit, excommunicationis gladio feriendum esse [minatus est]. Tunc ille conversus in furorem, minabatur omnem Hammaburgensem parrochiam vastare et exscindere. Ad quas minas imperterritus noster archiepiscopus arguens et obsecrans perstitit immobilis, donec tandem flexus Danorum tyrannus per litteras papae, libellum repudii dedit consobrinae. Nec tamen rex sacerdotum admonitionibus aurem praebuit, sed mox ut consobrinam a se dimisit, alias itemque alias uxores et concubinas assumpsit, et suscitavit ei Dominus inimicos in circuitu multos, sicut Salemoni fecit proprios servos.

Capitulum 12.

Haroldus Schol.63 quidam, frater Olaph regis et martyris, vivente adhuc germano patriam egressus est. Constantinopolim exul abiit, ubi miles imperatoris effectus, multa praelia contra Sarracenos in mari et Scitas in terra gessit, fortitudine clarus et divitiis auctus vehementer. Is vero, defuncto fratre, cum in patriam revocatus fuerit, Suein consanguineum regnantem repperit. Schol.64 Cuius, ut dicitur, se manibus tradens, sacramentum fidelitatis exhibuit victori, et patrium regnum pro ducatu accepit in beneficium. Sed mox ut ad suos venit et Nortmannos sibi fideles esse persensit, facile ad rebellandum persuasus, omnia Danorum maritima ferro vastavit et igne. Et tunc Arhusin ecclesia incensa ac Sliaswig depraedata est. Suein rex terga vertit. Inter Haroldum et Suein praelium fuit omnibus diebus vitae eorum. Schol.65

Capitulum 13.

Simul eo tempore separabant se Angli a regno Danorum, filiis Gudwini rebellionis auctoribus, quos amitae regis Danorum filios esse diximus, et quorum sororem Eduardus rex duxit uxorem. Hii namque, facta conspiratione, fratres Suein regis, qui in Anglia duces erant, alterum Bern statim obtruncant, alterum Osbern cum suis omnibus eiecerunt a patria. Et tenuerunt Angliam in ditione sua, Eduardo tantum vita et inani regis nomine contento.

Capitulum 14.

Cum haec ibi gesta essent, christianissimus rex Sueonum Iacobus migravit e saeculo, et successit ei frater eius Emund [Gamul] pessimus. Nam iste a concubina Olaph natus erat, et cum baptizatus esset, non multum de nostra religione curavit, habuitque secum quendam episcopum nomine Osmund, acephalum, quem dudum Sigafridus, Nortmannorum episcopus, Bremae scolis docendum commendavit. Verum is postea beneficiorum oblitus, pro ordinatione Romam accessit, indeque repulsus, per multa loca circuivit erroneus, et sic demum ordinari meruit a quodam Polaniae archiepiscopo. Tunc veniens in Suediam, iactavit se a papa consecratum in illas partes archiepiscopum. Sed cum noster archiepiscopus legatos suos ad Gamulan regem dirigeret, invenerunt ibi eundem girovagum Osmund archiepiscopali more crucem prae se ferentem. Audierunt etiam, quod barbaros adhuc neophitos non sana fidei nostrae doctrina corruperit. Quorum ille praesentia territus, solitis populum regemque impulit dolis, ut legati repellerentur, quasi non habentes sygillum apostolici. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Erant autem legati fratres Bremensis Schol.66 ecclesiae, quorum potissimus fuit Adalwardus senior, olim nostri claustri decanus, verum tunc Sueonum genti ordinatus episcopus. De cuius viri virtutibus multa possent dici, nisi properaremus ad alia. Legatos igitur tali modo a Sueonibus repulsos fertur quidam, nepos an privignus regis ignoro, prosecutus esse, cum lacrimis suppliciter se commendans orationibus eorum. Nomen ei Stinkil erat. Is solus misericordia motus super fratres, optulit eis munera, transmisitque eos per montana Suedorum salvos usque ad sanctissimam Gunhild Schol.67 [vel Giuthe] reginam, quae a rege Danorum pro consanguinitate separata, in praediis suis trans Daniam commorata est, hospitalitati elemosinisque vacans et ceteris operibus sanctitatis insistens. Ea legatos cum ingenti honore quasi a Deo missos recipiens, magna per eos xenia misit archiepiscopo.

Capitulum 15.

Interea Sueones, qui episcopum suum repulerunt, divina ultio secuta est. Et primo quidem filius regis nomine Anund, a patre missus ad dilatandum imperium, cum in patriam feminarum pervenisset, quas nos arbitramur Amazonas esse, veneno, quod illae fontibus immiscuerunt, tam ipse quam exercitus eius perierunt. Deinde cum aliis cladibus tanta siccitas et frugum sterilitas Sueones afflixit, ut, missis ad archiepiscopum legatis episcopum suum reposcerent, cum satisfactione fidem gentis pollicentes. Gavisus igitur pontifex, petenti gregi volentem dedit pastorem. Qui deinde perveniens in Sueoniam, tanta omnium alacritate suscipi meruit, ut gentem Wirmilanorum integram Christo lucratus, etiam miracula virtutum in populo fecisse dicatur. Eodem tempore mortuus est rex Sueonum Emund, post quem levatur in regnum nepos eius Stinkel, de quo supra diximus. Schol.68 Qui fidelis erat domino Iesu Christo, et de religione eius testimonium perhibebant omnes fratres nostri, qui eas partes adierant. Haec de Sueonibus suo tempore gesta domnus Adalbertus archiepiscopus amplifico sermone, ut solebat, omnia describens, etiam visionem quandam episcopi Adalwardi, qua monitus est, ut euangelizandi gratia pergere non tardaret, curavit adnectere.

Capitulum 16.

In Nortmannia quoque res magnae gestae sunt illo tempore, quo rex Haraldus crudelitate sua omnes tyrannorum excessit furores. Multae ecclesiae per illum virum dirutae, multi christiani ab illo per supplicia sunt necati. Erat vir potens et clarus victoriis, qui prius in Graecia et in Scythiae regionibus multa contra barbaros praelia confecit. Postquam vero in patriam venit, nunquam quietus fuit a bellis, fulmen septentrionis, fatale malum omnibus Danorum insulis. Ille vir omnes Sclavorum maritimas regiones depraedavit; ille Orchadas insulas suae ditioni subiecit; ille cruentum imperium usque ad Island extendit. Itaque multis imperans nationibus, propter avaritiam et crudelitatem suam omnibus erat invisus . Serviebat etiam maleficis artibus, non attendens miser, quod sanctissimus germanus eius talia monstra eradicavit a regno, pro amplectenda norma christianitatis certans usque ad sanguinem. Cuius egregia merita testantur haec miracula, quae cotidie fiunt ad sepulcrum regis in civitate Trondemnis. Videbat haec ille derelictus a Deo nichilque compunctus, oblationes quoque ac tesauros, qui summa fidelium devotione collati sunt ad tumulum fratris, ipse Haroldus unca manu corradens, militibus dispersit. Pro quibus causis archiepiscopus zelo Dei tactus, legatos suos direxit Schol.69 ad eundem regem, tyrannicas praesumptiones eius litteris increpans, spetialiter vero admonens de oblationibus, quas non liceret in usum cedere laicorum, et de episcopis suis, quos in Gallia vel in Anglia contra fas ordinare fecerat se contempto, per quem auctoritate sedis apostolicae deberent iuste ordinari. Ad haec mandata commotus ad iram tyrannus, legatos pontificis spretos abire praecepit, clamitans, se nescire, quis sit archiepiscopus aut potens in Norvegia, nisi solus Haroldus. Et alia plurima deinde fecit et dixit, quae superbiae eius proximam intentabant ruinam. Nam et papa Alexander, confestim missis ad eundem regem litteris, Schol.70 praecepit, ut tam ipse quam episcopi sui vicario sedis apostolicae dignam subiectionis exhibeant reverentiam.

Capitulum 17.

His apud Nortmanniam gestis, magnopere studuit archiepiscopus, ut.regi Danorum conciliaretur, quem prius offensum habuit in repudio consobrinae. Scivit enim, si talem virum ad se colligeret, leviorem sibi ad cetera, quae in animo gessit, introitum fore. Mox igitur, mediante gratia largitatis, quam in omnes habuit, venit in Sliaswig, ubi facile notus et reconciliatus superbo regi, muneribus atque conviviis certavit archiepiscopalem potentiam regalibus anteferre diviciis. Denique, sicut mos est inter barbaros, ad confirmandum pactum federis opulentum convivium habetur vicissim per octo dies. De multis rebus ecclesiasticis ibi disponitur, de pace christianorum, de conversione paganorum ibi consulitur. Ita pontifex cum gaudio domum reversus, persuasit caesari, ut evocatus rex Danorum in Saxoniam, uterque alteri perpetuam iuraret amicitiam. Cuius federis beneficio multum lucri suscepit nostra ecclesia, et legatio borealium nationum, cooperante Suein rege, prosperis semper aucta est incrementis.

Capitulum 18.

Trans Albiam vero et in Sclavania res nostrae adhuc magna gerebantur prosperitate. Godescalcus enim, de quo supra dictum est, vir prudentia et fortitudine praedicandus, accepta in uxorem filia regis Danorum, Sclavos ita perdomuit, ut eum quasi regem timerent, tributa offerentes et pacem cum subiectione petentes. Qua temporis occasione nostra Hammaburg pacem habuit et Sclavania sacerdotibus ecclesiisque plena fuit. Godescalcus igitur, vir religiosus ac timens Deum, archiepiscopo etiam familiaris, Hammaburg ut matrem colebat. Ad quam solvendorum causa votorum solitus erat frequenter venire. In Sclavania citeriori nemo unquam surrexit potentior et tam fervidus christianae religionis propagator. Etenim si vita ei longior concederetur, omnes paganos ad christianitatem cogere disposuit, cum fere terciam partem converteret eorum, qui prius sub avo eius [Mistiwoi] relapsi sunt ad paganitatem. Schol.71

Capitulum 19.

Igitur omnes populi Sclavorum, qui ad Hammaburgensem respiciunt dyocesim, sub illo principe christianam fidem coluerunt devote, hoc est Waigri et Obodriti vel Reregi vel Polabingi, item Linoges, Warnabi, Chizzini et Circipani, usque ad Schol.72 Panem fluvium, quem nostrae privilegia ecclesiae vocant Penem. Provinciae iam plenae erant ecclesiis, ecclesiae autem sacerdotibus; sacerdotes vero libere agebant in his quae ad Deum pertinent. Quorum mediastinus princeps Gotescalcus dicitur tanto religionis arsisse studio, ut oblitus ordinis sui, frequenter in ecclesia sermonem exhortacionis ad populum fecerit, ea, quae mystice ab episcopis dicebantur vel presbyteris, ipse cupiens Sclavanicis verbis reddere planiora. Infinitus erat numerus eorum qui cotidie convertebantur, adeo ut pro sacerdotibus in totas mitteretur provincias. Tunc etiam per singulas urbes coenobia fiebant sanctorum virorum canonice viventium, item monachorum atque sanctimonialium, sicut testantur hii qui in Leubice, Aldinburg, Lontio, Razzispurg et in aliis civitatibus singulas viderunt. In Magnopoli vero, quae est civitas inclita Obodritorum, tres fuisse congregationes Deo servientium, referunt.

Capitulum 20.

Gratulabatur archiepiscopus de novella plantatione ecclesiarum, misitque de suis episcopis et presbyteris viros ad principem sapientes, qui rudes in christianitate populos confortarent. Ordinavit autem in Aldinburg, defuncto Abhelino , monachum Ezzonem; Iohannem Scotum constituit in Magnopolim; in Razzisburg esse disposuit Aristonem quendam ab Iherosolimis venientem, et alios alibi. Praeterea cum ipse veniret in Hammaburg, eundem Gotescalcum principem invitavit ad colloquium, magnopere illum exhortans, ut inceptum pro Christo laborem constanter ad finem perducat, victoriam illi pollicens affuturam in omnibus, postremo, si quid patiatur adversitatis pro nomine Christi, beatum fore; multa illi de conversione paganorum in coelo reposita praemia, multas coronas de singulorum salute venturas. Eisdem verbis et ad idem studium hortabatur metropolitanus regem Danorum, qui ad eum iuxta Egdorem fluvium consistentem multociens venit, omnia quae de scripturis ab illo proferebantur subtiliter notans memoriterque retinens, excepto quod de gula et mulieribus, quae vitia naturalia sunt illis gentibus, persuaderi non potuit; ad cetera omnia pontifici rex fuit obediens et moriger. Schol.73

Capitulum 21.

Per idem tempus in Sclavania res maximae gestae sunt, quae posteris ad gloriam Dei non sunt reticendae, quoniam 'Deus ultionum libere egit, reddens retributionem superbis'. Itaque cum multi sint Winulorum populi fortitudine celebres, soli quatuor sunt, qui ab illis Wilzi, a nobis dicuntur Leutici, inter quos de nobilitate potentiaque contenditur. Hii sunt scilicet Chizzini et Circipani, qui habitant citra Panim fluvium, Tholosantes et Retheri, qui ultra Panim degunt. Cumque lis perveniret ad bellum, Tholosantes et Rheteri, quamvis auxilio Chizzinos haberent, nichilominus victi sunt a Circipanis. Iterum instauratum est praelium et contriti sunt Rederi; temptatum est tertio, et Circipani victores abierunt. Tunc illi qui victi sunt principem Godescalcum ducemque Bernardum et regem Danorum accitos in auxilium super hostes duxerunt, ingentemque trium regum exercitum suis nutrierunt stipendiis per septem ebdomadas, Circipanis viriliter repugnantibus. Multa milia paganorum hinc inde prostrati sunt, plures abducti in captivitatem. Tandem Circipani 15 milia talenta regibus offerentes, pacem adepti sunt. Nostri cum triumpho redierunt, de christianitate nullus sermo, victores tantum praedae intenti. Haec est virtus Circipanorum, qui pertinent ad Hammaburgensem episcopatum. Quidam nobilis homo de Nordalbingis narravit mihi, haec et alia veraciter ita gesta esse.

Capitulum 22.

Audivi etiam, cum veracissimus rex Danorum sermocinando eadem replicaret, populos Sclavorum iam dudum procul dubio facile converti posse ad christianitatem, nisi obstitisset avaricia Saxonum: 'Quibus', inquit, 'mens pronior est ad pensionem vectigalium, quam ad conversionem gentilium'. Nec attendunt miseri, quam magnum periculum suae cupiditatis luant, qui christianitatem in Sclavania inprimo per avariciam turbabant, deinde per crudelitatem subiectos ad rebellandum coegerunt, et nunc salutem eorum qui vellent credere, pecuniam solam exigendo, contempnunt. Ergo iusto Dei iudicio videmus eos praevalere super nos, qui permissu Dei ad hoc indurati sunt, ut per illos nostra flagelletur iniquitas. Schol.74 Nam revera, sicut peccantes superari videmur ab hostibus, ita conversi victores hostium erimus; a quibus, si tantum fidem posceremus, et illi iam salvi essent et nos certe essemus in pace.

Capitulum 23.

Haec dum forinsecus in legatione gentium ecclesiae nostrae ministerio gererentur, domnus metropolitanus Adalbertus, adhuc bonis intentus studiis, vigilanter et magnopere providit, ne sua quapiam negligentia pastorale officium minus habere videretur, in ea scilicet, qua gloriatur apostolus, sollicitudine omnium ecclesiarum. Itaque domi forisque clarus, taliter se gessit, ut par divitum maiorque magnatium, nichilominus pater orphanorum iudexque viduarum esse certaret, talem curam habens omnium, ut necessitatibus etiam minimorum sollertissimus provisor adesset. Cumque terrenis gravatus negotiis et ad spiritalia mox languescere cogeretur, in sola gentium legatione permansit integer officii et sine querela et talis qualem et tempora et mores hominum mallent habere. Ita affabilis, ita largus, ita hospitalis, ita cupidus divinae pariter et humanae gloriae, ut parvula Brema, ex illius virtute instar Romae divulgata, ab omnibus terrarum partibus devote peteretur, maxime ab omnibus aquilonis populis. Inter quos extremi venerant Islani, Gronlani et Orchadum legati, petentes, ut praedicatores illuc dirigeret; quod et fecit.

Capitulum 24.

In diebus illis Wal, Danorum episcopus, migravit e seculo. Cuius diocesim rex Suein in quatuor episcopatus distribuens, praebente suam auctoritatem metropolitano, singulis suos intronizavit episcopos. Tunc etiam pontifex noster in Suigiam vel Norvegiam et in insulas maris ad messem dominicam operarios misit. De quorum ordinatione singulorum habundantius dicetur in fine.

Capitulum 25.

Tocius itaque parrochiae suae diligentissimam adhibens provisionem, metropolem Hammaburg in principio leticiae posuit archiepiscopus, fecundissimam gentium matrem illam appellans omnique devotionis officio venerandam, protestatus, ei tanto maiorem offerri debere consolationem, quanto maiori plaga et propioribus insidiis et tam longiturna paganorum infestatione cribraretur. Ergo accepta pace temporum, dum saepe meditatus est Hammaburgensem munire simulque ornare toparchiam, quoddam utile opus inchoavit contra incursus barbaricos, in quo et populus et ecclesia Nordalbingorum perhenne haberent praesidium. Igitur cum provincia Sturmariorum, in qua Hammaburg sita est, tota in planitiem campi descendat, ex ea parte, qua Sclavos attingit, neque mons neque flumen est in medio, quod incolis mummentum praestet, absque silvis passim occurrentibus, quarum latebris protecti hostes incertis aliquando excursibus repentini superveniunt nostrosque securos et nil minus cogitantes vel perimunt vel, quod eis morte gravius est, captivos abducunt. Solus mons in ea regione prominet iuxta Albiam, longo in occasum dorso protentus, quem incolae Sollonberg vocant. Eum pontifex oportunum arbitrans, in quo firmaretur castellum, quod genti praesidio foret, statim silvam, quae montis verticem obtexit, exscindi mundarique locum praecepit. Itaque multis inpensis multoque sudore hominum voti compos effectus, montem asperum fecit habitabilem. Ubi praeposituram constituens, disposuit congregationem facere Deo servientium, Schol.75 quae mox conversa est in turmam latronum. Ex illo enim castro nostri quidam populares in circuitu, quos ad tuendum positi sunt, depraedari et persequi coeperunt. Ideoque locus ille postea tumultu comprovintialium destructus est, populus vero Nordalbingorum excommunicatus . Compertum est nobis in gratiam ducis factum hoc, qui more solito felicibus ecclesiae actibus invidebat.

Capitulum 26.

Nam et dux eo tempore, relicto veteri castello Hammaburg, novum quoddam praesidium sibi suisque fundavit infra Albiam flumen et rivum qui Alstra vocatur. Ita nimirum cordibus vel mansionibus ab invicem divisis, dux novum, archiepiscopus vetus coluit oppidum. Diligebat sane pontifex eum locum sicut omnes praedecessores sui, eo quod metropolis sedes fuerit omnium septentrionalium nationum et caput suae parrochiae. Ideoque dum adhuc pax fuit trans Albiam, omnes fere sollempnitates paschae ac pentecostes itemque Dei matris ibi celebrare voluit, collecto ex singulis congregationibus maximo cleri numero, praecipue his, qui vocalitate sua populos mulcere poterant. Et tunc plenario gaudens ordine ministrorum, omnia divinae servitutis officia cum magna iussit reverentia compleri et gloria etiam exteriori. Cui nimirum gloriae tantum ipse indulsit, Schol.76 ut iam non Latino more vellet ecclesiastica obire mysteria, sed nescio qua Romanorum sive Graecorum consuetudine fultus, per tres missas, ubi astitit, duodecim modulari officia praecepit; omnia magna quaerens, omnia mirabilia, omnia gloriosa in divinis et humanis, et propterea dicitur fumo delectatus aromatum et fulguratione luminum et tonitruis alie boantium vocum. Quae omnia traxit a lectione Veteris Testamenti, ubi maiestas Domini apparuit in monte Synai. Et alia multa facere solebat, rara modernis et ignorantibus; cum tamen sine auctoritate scripturarum ipse nil fecerit, iam tunc scilicet meditatus ecclesiam divitiis et honore ceteris anteferre, si papam et regem suae haberet voluntati morigeros. Eos igitur complacare properabat omnibus modis.

Capitulum 27.

Ea tempestate caesar Heinricus, ingentibus regni divitiis utens, in Saxonia Goslariam fundavit, quam de parvo, ut aiunt, molendino vel tugurio formans venatorio, in tam magnam, sicut nunc videri potest, civitatem bono auspicio et celeriter perduxit. In qua etiam sibi construens palatium, duas omnipotenti Deo congregationes instituit; unam ex his nostro donans regendam tenendamque pontifici, eo quod illi individuus comes vel cooperator in omnibus existeret. Tunc etiam sibi data est spes acquirendi vel accipiendi comitatus vel abbatias vel praedia, quae magno deinceps periculo ecclesiae mercati sumus, ut puta coenobia Lauressae vel Corbeiae, comitatus autem Bernardi et Ekibrecti, praedia vero Sincicum, Plisna, Groningon, Dispargum et Lismona; quibus iam dubia re possessis, arbitrabatur se metropolitanus, sicut bene dicitur de Xerse, aut per mare ambulaturum aut per terram navigaturum, postremo quae in animo habuit facile omnia perfecturum.

Capitulum 28.

Praesertim eo fultus adminiculo, quod potentissimus papa Leo pro corrigendis ecclesiae necessitatibus venit in Germaniam, quem sciret sibi pro veteri amicitia nil abnegaturum , quod iure cuipiam deberet prestari.

Capitulum 29.

Tunc habita est illa synodus generalis apud Mogontiam , praesidente domno apostolico et imperatore Heinrico, cum episcopis Bardone Mogontino, Eberhardo Treverensi, Herimanno Coloniensi, Adalberto Hammaburgensi, Engilhardo Magdaburgensi ceterisque provintiarum sacerdotibus. In eo concilio quidam Spirensis episcopus Sibico, cui crimen adulterii intendebatur, examinatione sacrificii purgatus est. Praeterea multa ibidem sancita sunt ad utilitatem ecclesiae, prae quibus symoniaca heresis et nefanda sacerdotum coniugia olographa synodi manu perpetuo dampnata sunt. Quod veniens domum noster archiepiscopus non tacuisse probatur. De mulieribus statuit eandem sentenciam, Schol.77 quam decessor eius memorabilis Alebrandus et antea Libentius inchoarunt, scilicet ut fierent extra synagogam et civitatem, ne male suada pellicum vicinia castos violaret optutus. Haec synodus facta est anno Domini 1051.; ipse est annus archiepiscopi 7. Et tunc maius altare tribunalis dedicatum est in honore genitricis Dei.

Capitulum 30.

De qua synodo mentionem ideo fecerim, quod domnus Adalbertus eo tempore, quo tam clari homines in ecclesia fuerunt, sapientiae ac virtutum merito fere omnes praecelluit. Tantus apud papam, talis apud caesarem habebatur, ut de publicis rebus absque eius consilio nichil ageretur. Quapropter, ubi vix locum habet clericus, nec in procintu bellorum imperator illum virum dehabere voluit, cuius inexpugnabile consilium saepe ad evincendos expertus est inimicos. Sensit hoc callidissimus Italorum dux Bonifacius , item Godafrid, Otto, Balduinus et ceteri, qui regnum tumultibus implentes, gravi aemulatione caesarem lassare videbantur, tandemque humiliati, sola se infractos Adalberti prudentia gloriati sunt.

Capitulum 31.

Quid loquar de barbaris Ungrorum sive Danorum, item Sclavorum aut certe Nortmannorum gentibus, quas imperator saepius consilio domuerat quam bello? monitu et opera nostri pontificis nobile discens exemplum, 'Parcere subiectis et debellare superbos'.

Ad hunc nostrae felicitatis cumulum accessit hoc, quod fortissimus imperator Graecorum Monomachus et Heinricus Francorum, transmissis ad nostrum caesarem muneribus, congratulati sunt archiepiscopo pro sapientia et fide eius rebusque bene gestis eius consilio. Tunc ille Constantinopolitano rescribens, iactavit se inter alia descendere a Graecorum prosapia, Theophanu et fortissimo Ottone sui generis auctoribus, ideoque nec mirum esse, si Graecos diligeret, quos vellet etiam habitu et moribus imitari; quod et fecit. Similia regi Franciae mandata legavit et aliis.

Capitulum 32.

Metropolitanus igitur his rerum successibus elatus, et quod papam vel caesarem suae voluntati pronos videret, multo studio laboravit in Hammaburg patriarchatum constituere. Ad quam intentionem primo ductus est ea necessitate, quoniam rex Danorum, christianitate iam in fines terrae dilatata, desideravit in regno suo fieri archiepiscopatum. Quod tamen ut perficeretur, ex auctoritate sedis apostolicae, convenientibus canonum decretis, prope sancitum est, sola expectabatur sentencia nostri pontificis. Quam rem ille, si patriarchatus honor sibi et ecclesiae suae Romanis privilegiis concederetur, fore ut consentiret, promisit, quamlibet invitus. Disposuit vero patriarchatui subicere 12 episcopatus, quos ex sua divideret parrochia, praeter eos suffraganeos, quos in Dania ceterisque gentibus nostra tenet ecclesia, ita ut primus esset in Palmis iuxta Egdorem fluvium, secundus in Heliganstade , tercius in Razzispurg, quartus in Aldinburg, quintus in Michilinburg, sextus in Stade, septimus in Lismona, octavus in Wildishusin, nonus in Bremis, decimus in Ferde, undecimus in Ramsola, duodecimus in Fresia. Nam Ferdensem episcopatum se facile posse adipisci, non semel gloriatus est.

Capitulum 33.

Interea condicionibus utrimque protractis, sanctissimus papa Leo migravit. Eodemque anno fortissimus imperator Heinricus decessit. Quorum obitus contigit anno archiepiscopi 12. Quorum morte non solum ecclesia turbata est, verum etiam res publica finem habere videbatur. Itaque ex illo tempore nostram ecclesiam omnes calamitates oppresserunt, nostro pastore tantum curiae intento negotiis. Ad gubernacula regni mulier cum puero successit, magno imperii detrimento. Indignantes enim principes aut muliebri potestate constringi aut infantili ditione regi, primo quidem communiter vindicarunt se in pristinam libertatem, ut non servirent; dein contentionem moverunt inter se, quis eorum videretur esse maior; postremo armis audacter sumptis dominum et regem suum deponere moliti sunt. Et haec omnia oculis pocius videri possunt, quam calamo scribi.

Tandem seditionibus ad pacem inclinatis, Adalbertus et Anno archiepiscopi consules declarati sunt, et in eorum consilio deinceps summa rerum pendebat. Sed cum ambo essent viri prudentes et strennui in procuratione rei publicae, tamen alter alterum felicitate aut industria sua longe praecurrisse videtur. [Itaque ficta sodalitas episcoporum modico duravit tempore, et quamvis lingua utriusque pacem sonare videretur, cor tamen odio mortali pugnabat in invicem. Et Bremensis quidem praesul eo iustiorem induit causam, quoniam pronior fuit ad misericordiam, regique domino suo fidem docuit servandam esse usque ad mortem. At vero Coloniensis, vir atrocis ingenii, etiam violatae fidei arguebatur in regem. Praeterea per omnes, quae suo tempore factae sunt conspirationes, medioximus semper erat.]

Capitulum 34.

Coloniensis enim, quem avaritiae notabant, omnia, quae domi vel in curia potuit corradere, in ornamentum suae posuit ecclesiae. Quam, cum prius magna esset, ita maximam fecit, ut iam comparationem evaserit omnium quae in regno sunt ecclesiarum. Exaltavit etiam parentes suos et amicos et capellanos, primis honorum dignitatibus omnes cumulans, ut illi alteris succurrerent infirmioribus. Quorum primores erant germanus archiepiscopi, Wecilo Magadeburgensis , eorumque nepos Burkardus Halverstadensis episcopus, similiter Cuono, Treveris electus, sed invidia cleri martyrio coronatus antequam intronizatus. Item Mindensis Eilbertus et Traiectensis Willehelmus; praeterea in Ytalia Aquilegiensis atque Parmensis, et alii, quos enumerare longum est, studio et favore Annonis elevati sunt, qui et fautori suo in temptationibus auxilio decorique fuisse certarunt. Multa igitur ab illo viro in divinis et humanis egregie facta comperimus.

Capitulum 35.

Noster vero metropolitanus tamen pro nobilitate certans et gloria terrena, indignum habuit aliquem suorum exaltare, licet multos in obsequium traxisset egentes, arbitrans sibi hoc esse dedecus, si aut rex aut quisquam magnatium suis benefaceret, 'quos ipse', inquit, 'tam bene aut melius possum remunerare'. Ergo admodum pauci suorum illo annuente pervenerunt ad apicem episcopalem; multi vero, si tantum apti ad verbum seu callidi essent ad servitium, ingentibus cumulati sunt divitiis. Unde factum est, ut pro gloria mundi captanda homines diversi generis et multarum artium, Schol.78 praecipue vero adulatores, ad suam ascisceret familiaritatem. Quorum onerosam multitudinem traxit secum in curia et per episcopium, sive quacumque iter esset, affirmans se frequenti commeantium multitudine non modo non gravari, verum etiam opipare delectari. Pecuniam autem, quam recepit a suis sive ab amicis, porro seu ab his qui frequentabant palatium, vel qui regiae maiestati obnoxii fuerunt, illam, inquam, pecuniam, licet maxima esset, sine mora dispersit infamibus personis et ypocritis, medicis et histrionibus et id genus aliis, scilicet non sapienter aestimans, talium personarum favoribus se effecturum, ut vel solus placeret in curia vel maior domus fieret prae omnibus, et eo modo perfici posse, quod in animo habuit de provectu ecclesiae suae. Praeterea cum omnes, qui erant in Saxonia sive in aliis regionibus dari et magnifici viri, adoptaret in milites, multis dando quod habuit, ceteris pollicendo quod non habuit, inutile nomen vanae gloriae magno corporis et animae dampno mercatus est. Et corrupti quidem mores archiepiscopi ab initio tales, in processu temporis et circa finem semper deteriores fuerunt.

Capitulum 36.

Tunc igitur magnis curiae honoribus inflatus, vixque iam tolerandus inopi parrochiae, venit Bremam cum ingenti, ut solebat, multitudine armatorum, novis populum et regionem exactionibus aggravans. Et tunc levata sunt illa castella, quae vel maxima nostros ad iram duces incenderunt, deficiente illo studio, quod prius habuit in aedificatione sanctarum congregationum. Miranda nimirum voluntas hominis impatiensque ocii, quae domi forisque tantis occupata laboribus nunquam posset fatigari. Nam cum saepe antea miser episcopatus eius tantis expeditionum sumptibus tantisque voracis curiae studiis laborasset, nunc vero in aedificationem praepositurarum et castellorum sine misericordia profligatus est. [Nam et hortos et vineas in terra plantans arida, licet studio inefficaci multa temptasset, nichilominus tamen hiis, qui morem gererent suae voluntati, magnifice voluit omnibus compensari laborem.] Ita mens alta viri pugnans contra naturam patriae, quicquid usquam magnificum didicit, hoc non habere ipse noluit. Cuius morbi causas cum diligenter et diu perscrutarer, inveni sapientem virum ex illa, quam nimium dilexit, mundi gloria perductum ad hanc mollitiem animi, quod in prosperitate rerum temporalium elevatus in superbiam, ad laudem comparandam ignorabat modum, in adversitate autem plus iusto contristatus, iracundiae aut moerori frena laxabat. Itaque tam in bono, si misertus est, quam in malo, si iratus est, in utroque mensuram excessit.

Capitulum 37.

Eius rei documentum hoc habeo, quod in ira furoris sui aliquos manu percussit usque ad effusionem sanguinis, sicut fecit praepositum eius aliosque. In misericordia vero, quae in hac parte melius dicitur largitas, erat ita profusus, ut libram argenti pro denario computans, aliquando mediocribus personis effundi centum libras edixerit, amplius autem maioribus. Qua de re accidit, ut, quotienscumque iratus est, ceu leo fugeretur ab omnibus, cum vero placatus est, palpari posset ut agnus. Citissime autem ad hylaritatem ab ira laudibus mulceri potuit vel suis vel alienis, et tunc quasi alteratus ab illo qui fuit, arridere coepit laudatori. Hunc locum saepe vidimus captari ab adulatoribus, qui ex diversis terrarum partibus in cameram eius, velud in sentinam fluxerunt, quos et ipse ad nansciscendum honorem mundi necessarios esse principibus indicavit. Si qui tamen palatio et regi notiores erant, in suam dignatus est ascire familiaritatem, reliquos permisit abire donatos. Ita vero et honestas personas et in ordine sacerdotali fulgentes ad hoc turpissimum adulationis offitium ambitio suae familiaritatis illexit. Postremo qui adulari nesciret aut fortasse nollet, eum sicut amentem et stolidum vidimus a ianuis excludi, acsi diceretur: 'Exeat aula,Qui vult esse pius'. Et: 'Accusator erit, qui verum dixerit'.

Porro ita praevaluerunt apud nos mendaces, ut vera dicentibus non crederetur, etiamsi iurarent. Talibus igitur personis plena fuit domus episcopi.

Capitulum 38.

Quibus accesserunt cottidie aliignathones, parasiti, somniatores et rumigeruli, qui ea, quae ipsi confinxerunt nobisque placitura rebantur, iactabant sibi per angelos revelata; iam publice divinantes Hammaburgensem patriarcham - sic enim vocari voluit - cito papam futurum, aemulos suos a curia depellendos, ipsum vero solum diuque rem publicam gubernaturum, atque ita fieri longaevum, ut quinquaginta annos excederet in episcopatu, postremo per illum virum quaedam aurea secula orbi ventura. Et haec quidem licet fide ab adulatoribus et pro quaestu promitterentur, episcopus tamen, quasi de coelo sonuissent, vera omnia putabat, tractans ex scripturis quaedam praesagia rerum, quae fieri debeant, hominibus data vel in sompniis vel in auguriis vel in communibus sermonum loquelis vel in non solitis elementorum figuris. Quare dicitur eum morem insuevisse, ut, dum cubitum ibat, fabulis delectaretur; cum expergisceretur, sompniis, quotiens vero iter incepit, auspiciis. Aliquando etiam totum diem sompno indulgens, noctu pervigil aut lusit ad aleas aut mensae assedit. Cum autem recumberet ad mensam, hilariter habundanterque omnia praecepit exhiberi convivis, ipse a convivis ieiunus interdum surgens, semper autem ex officio paratos habens, qui advenientes reciperent hospites, magnopere curavit, ne non multum illum haberent; adglorians, hospitalitatem porro maximam esse virtutem, quae cum non careat divina mercede, saepe etiam inter homines habeat vel maximam laudem. Recumbens autem non tam cibis aut poculis quam faceciis oblectabatur, aut regum hystoriis aut raris philosophorum sentenciis. Si vero erat privatus, quod raro accidit, ut solus et absque hospitibus maneret vel regiis legatis, tunc fabulis aut somniis, semper autem sobriis ocium terebat loquelis. Raro fidicines admittebat, quos tamen propter alleviandas anxietatum curas aliquando censuit esse necessarios. Ceterum pantomimos, qui obscenis corporum motibus oblectare vulgus solent, a suo conspectu prorsus eiecit. Soli medici cum illo regnabant, difficilis aditus fuit ceteris, nisi gravior causa posceret aliquos intromitti laicos. Unde etiam accidit, ut videremus ostium thalami sui, quod primo omnibus patuit ignotis vel peregrinis, tali postmodum custodia vallatum esse, ut magnis de rebus legati potentesque seculi personae aliquando pro foribus inviti expectarent per ebdomadam.

Capitulum 39.

Praeterea inter epulandum familiare habuit magnos viros carpere, notans in aliis stulticiam, in quibusdam avaritiam, multis autem obiciens ignobilitatem, omnibus vero inproperavit infidelitatem, eo quod ingrati essent illi qui eos de stercore suscitaret, regi, quem solus ipse diligens imperium pro iure non pro suo commodo tueri videretur: argumentum esse, quod illi sicut ignobiles raperent aliena, ipse vero sicut nobilis effunderet sua; hoc esse apertissimum nobilitatis indicium. Hac invectione pestifera utebatur in singulos, nullique demum pepercit, dummodo se omnibus anteferret. Itaque breviter hoc dicendum est, pro sola quam dilexit mundi gloria peioratum esse virum illum de omnibus quas ab initio habuit virtutibus. Nempe talia et eiusmodi plurima circa ipsum facta sunt illo tempore, quae supersticioni vel iactanciae seu potius negligentiae eius infamiam magnam pepererunt, odiumque omnium mortalium, praecipue vero magnatum.

Capitulum 40.

Ex quibus infestissimi erant tam illi quam ecclesiae nostrae dux Bernardus et filii eius, quorum invidia, simul et odia, itemque insidiae, obprobria et calumpniae traxerunt archiepiscopum ad omnia quae supra diximus offendicula praecipitem, et quasi vecordem fecerunt, dum minor ipsis et cedere videretur. Cessit tamen aliquando sponte pro officio sacerdotii, cupiens invidiam superare beneficiis et bona reddere pro malis. Sed cum frustra laborasset omnibus modis, ut male nexam cum ducibus resarciret amicitiam, victus tandem a tribulatione persequentium et dolore malorum exulceratus, non semel exclamavit cum Helya: 'Domine Deus, altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt, et relictus sum ego solus, et quaerunt me interficere'. Ceterum quam iniuste noster archiepiscopus talia passus sit, unum satis est exemplum hic ponere, quo potest videri, amicitiam cum invidis nil valuisse conservatam.

Capitulum 41.

Dux avaritiae stimulo motus in Frisones, quod debitum non inferrent tributum, venit in Fresiam, comitem habens archiepiscopum, qui ea tantum gratia profectus est, ut discordantem populum duci reconciliaret. Cumque dux mammonae cupidus totam pro censu rationem poneret, necdum septingentis argenti marcis posset ullo modo placari, mox barbara gens, nimio furore succensa, 'in ferrum pro libertate ruebant'.

Multi nostrum ibi perfossi, ceteri fuga defensi, castra ducis et archiepiscopi direpta, magnus ecclesiae tesaurus ibi dilapsus est. Nichil tamen profuit nobis apud ducem et suos amicitiae fides in periculo experta, quominus persequi vellent ecclesiam. Aiunt ergo ducem futuri praescium saepe cum gemitu narrasse, filios suos ad excidium Bremensis ecclesiae fataliter destinatos. [Vidit enim per sompnium ex penetralibus suis egressos in ecclesiam ursos aprosque, deinde cervos, ad ultimum lepores. 'Ursi', inquit, 'et apri erant parentes nostri, fortitudine sicut dentibus armati; cervi sumus ego et frater solis decori cornibus; lepores autem filii nostri modicae virtutis et timidi, de quibus metuo, ne impugnantes ecclesiam divinam incurrant ultionem'.] Quapropter sub obtestatione divini timoris praemonuit eos, ne

quid impium cogitarent adversum ecclesiam et pastorem suum, periculose laedi aut hunc aut illam, quod iniuria eorum redundet in Christum. Haec surdis ille praecepta reliquit. Nunc de vindicta peccatores statim sequente videamus .

Capitulum 42.

Anno pontificis nostri 17. Bernardus Saxonum dux obiit, qui a tempore senioris Libentii iam per annos 40 Sclavorum res atque Nordalbingorum ac nostras strennue administravit. Post cuius obitum filii eius Ordolf et Hermannus hereditatem patris acceperunt, malo omine Bremensis ecclesiae. Illi enim antiqui memores odii, quod patres eorum contra eandem, licet occulte, exercuerunt ecclesiam, statuerunt aperte iam ultionem repetendam esse in episcopum totamque familiam ecclesiae. Et primo quidem dux Ordulfus, vivo adhuc patre, hostili stipatus multitudine, Bremensem episcopatum in Fresia devastavit ac cecavit homines ecclesiae, alios etiam legatos ad se pro pace directos publice verberari iussit et decalvari; postremo omnibus modis ecclesiam et suos impugnare, spoliare, caedere ac pro nichilo habere. Ad ea tametsi pontifex, ut debuit, ecclesiastico zelo exardens, contemptores anathematis gladio percussit, querelam tamen ad curiam deferens, nil aliud meruit quam derideri. Nam et rex puer a nostris comitibus primo, ut aiunt, derisui habitus est. Quapropter archipraesul tempori serviens, ut coniuratos tantum fratres ab invicem divelleret, dicitur Herimannum comitem adoptasse in militem. Cuius satellicio functus, in Ungaricam tunc expeditionem quasi magister regis et princeps consiliorum profectus est, relicto super negotia regni Coloniensi archiepiscopo. Restituto autem in regnum Salemone, quem Belo expulerat, pontifex noster cum rege puero victor ab Ungria regressus est.

Capitulum 43.

Tunc comes Herimannus aliquid magnum sperans et ambiens beneficium, quod dare nollet episcopus, statim conversus in furorem, cum exercitu copioso venit contra Bremam, ibique diripiens omnia quae ad manum venerant, soli ecclesiae pepercit. Armenta boum et caballorum omnia in praedam cesserunt. Similiter per totum faciens episcopatum, homines ecclesiae nudos inopesque dimisit. Tunc etiam castella omnia, quae pontifex, praescius futurorum, diversa regione construxit, usque ad solum diruta sunt.

Capitulum 44.

Archiepiscopus eo tempore primatum curiae tenebat. Cuius audita querela, comes secundum iudicium palatii relegatus in exilium, post annum clementia regis absolutus est. Deinde vero idem comes Herimannus et frater eius dux Ordulfus ad satisfactionem ecclesiae venientes, pro delicto suo quinquaginta mansos optulerunt, et quievit terra paucos dies.

Tunc etiam rex vastacioni condolens Bremensis ecclesiae, transmisit ei ad solatium fere centum pallia cum aliis vasis argenteis, itemque libris, candelabris et turibulis auro paratis. [Haec sunt munera, quae rex misit ad reaedificationem Hamburg: tres calices aureos, in quibus erant librae auri decem, unum vas chrismale argenteum, scutum argenteum deauratum, psalterium aureis scriptum litteris, thuribula et candelabra argentea, dorsalia novem regalia, casulas 35, cappas 30, dalmaticas et subtiles 14 et alia multa, et unum plenarium, cuius tabula videbatur novem libras auri habere.] Fertur etiam, Corbeiam atque Lauressam coenobia, pro quibus diu multum laboravit archiepiscopus, eo tempore Hammaburgensi ecclesiae praeceptis tradita. Tunc etiam diu desiderata in ditionem ecclesiae Lismona venit, quae curtis, ut aiunt, septingentos mansos habere videtur et maritimas Hadeloae regiones in ditione possidet. Pro qua firmiter ex omni parte solvenda fertur archiepiscopus reginae Agneti dedisse novem libras auri, quoniam haec in partem suae dotis illa commemorabat. [Quinquaginta

cortes dominicales habuit archiepiscopus, ex quibus Walde maxima persolvit servitium unius mensis, ceterum Ambergon minima quatuordecim dierum. Tanta erat opulentia huius episcopi.]

Capitulum 45.

Potuit ecclesia nostra dives esse; potuit archiepiscopus noster Coloniensi aut Mogontino in omni rerum gloria non invidere. Solus erat Wirciburgensis episcopus, qui dicitur in episcopatu suo neminem habere consortem, ipse cum teneat omnes comitatus suae parrochiae, ducatum etiam provintiae gubernat episcopus. Cuius aemulatione permotus noster praesul statuit omnes comitatus, qui in sua dyocesi aliquam iurisditionem habere videbantur, in potestatem ecclesiae redigere. Quapropter ab initio quidem illum maximum Fresiae comitatum a caesare indeptus est de Fivelgoe, quem prius habuit dux Gotafridus, et nunc Ekibertus. Pensionem librarum dicunt esse mille argenti, quarum ducentas ille solvit; atque est miles ecclesiae. Archiepiscopus autem optinuit eundem comitatum per decem annos usque ad diem expulsionis suae. Alter comitatus erat Utonis, qui per omnem parrochiam Bremensem sparsim diffunditur, maxime circa Albiam. Pro quo archiepiscopus Utoni tantum optulit in precariae nomen de bonis ecclesiae, quod aestimatur singulis annis reddere mille libras argenti, cum utique tanta quantitate precii maior possit ecclesiae fructus omni anno parari, nisi quod pro mundi gloria adipiscenda sufficit nobis ideo esse pauperes, ut divites multos in servitio habeamus. Tercius erat comitatus in Fresia, nostrae parrochiae vicinus, qui dicitur Emisgoe, quem iuri ecclesiae nostrae defendens a Bernardo comite Gotescalcus occisus est, pro quo noster pontifex regi pactus est se mille libras argenti daturum. Cuius pecuniae summam cum facile non posset habere, proh dolor! iussit cruces, altaria, coronas et cetera ornamenta ecclesiae deponi, quibus denudatis infelicem maturavit contractum perficere. Gloriabatur autem pro argentea se cito auream ecclesiam facturum omniaque ablata restituere in decuplum, sicut et prius in destructione claustri visus est egisse. [O sacrilegium! Duae cruces auro paratae cum gemmis, altare maius et calix, ambo rutilantia ex auro et lapidibus contexta preciosis, confracta sunt; in quibus erant auri pondera viginti marcae, quas optulit domna Emma Bremensi ecclesiae cum aliis donis pluribus. Narravit faber illa cremans, magno se dolore coactum ad hoc sacrilegium, ut confringeret illas cruces, secreto quibusdam asserens, se ad sonitum mallei audisse quasi vocem gementis pueri]. Tunc autem et tali modo thesauri Bremensis ecclesiae, a veteribus et suo tempore summo labore magnaque fidelium devotione collecti, una et miserabili hora pro nichilo sunt pessundati. Vix tamen ex eadem pecunia media pars debiti conflata est. Gemmas sanctarum crucum distractas audivimus a quibusdam meretriculis donatas.

Capitulum 46.

Horreo, fateor, omnia sicut facta sunt propalare, eo quod initium dolorum haec erant gravisque secuta est vindicta. Ab illo ergo die ruentibus in occasum prosperis, omnia nobis et ecclesiae adversa fuerunt, ita ut episcopus noster et sui asseclae ab omnibus exsibilarentur sicut heretici. At ille parvi pendens omnium voces, simul etiam relicta rei domesticae cura, totus in curiam vehemens et in gloriam praeceps ferebatur, hac causa, ut ipse retulit, capessendae rei publicae quaerens primatum, quia dominum et regem suum inter manus trahentium non posset videre captivum. Et iam consulatum adeptus est, iam remotis aemulis solus possedit arcem capitolii, non tamen sine invidia, quae semper gloriam sequitur. Tunc vero metropolitanus noster quaedam aurea saecula renovaturus in consulatu suo, cogitasse fertur disperdere de civitate Dei omnes qui operantur iniquitatem, praecipue illos, qui vel in regem manus miserunt aut ecclesias depraedasse videbantur. Cuius delicti conscientia cum fere omnes episcopi et principes regni tangerentur, unanimi odio conspirabant, ut ille [solus] periret, ne ceteri periclitarentur. Igitur omnes [simul] apud Triburiam congregati, cum rex adesset praesens, archiepiscopum nostrum quasi magum et seductorem a curia depulerunt. Adeo manus eius contra omnes, manusque omnium contra illum, ut controversiae finis pervenerit usque ad sanguinem.

Capitulum 47.

Audientes autem duces nostri, quod pontifex ab ordine senatorum esset eiectus, magno repleti gaudio cogitabant et ipsi tempus invenisse ultionis, ut eum penitus alienarent a suo episcopio, dicentes: 'Exinanite usque ad fundamentum in eo, et conteramus eum de terra viventiun'. Itaque multae insidiae multaque obprobria eorum adversum archiepiscopum, qui eo tempore, cum nil tucius haberet, Bremae sedit, quasi obsessus et custodia vallatus inimicorum . Cumque tota ducis familia pastorem et ecclesiam et populum et sanctuarium derisioni haberent, Magnus tamen ante omnes saeviebat, glorians se tandem reservatum esse, qui rebellem domaret ecclesiam.

Capitulum 48.

Magnus igitur, filius ducis, collecta latronum multitudine, non eo modo conatus est ecclesiam impugnare, quemadmodum parentes eius, verum ipsum pastorem ecclesiae persecutus, ut contentionem diutinam finisse videretur, aut membris truncare aut funditus interficere quaerebat episcopum . Nec tamen illi dolus ad cavendum defuit, auxilium vero in militibus nullum prorsus habuit. Ipso tempore archiepiscopus a Magno duce obsessus, clam noctu fugit Goslariam, ibique secure per dimidium annum mansit in praedio suo apud Loctunam. Castra et servicium eius ab hostibus direpta sunt. Quibus angustiarum laqueis obstrictus, ignominiosum quidem, sed necessarium cum tyranno fedus pepigit, ut, qui hostis erat, miles efficeretur, offerens ei de bonis ecclesiae mille mansos in beneficium et amplius: eo nimirum tenore, ut comitatus Fresiae, quorum alterum Bernardus, alterum Ekibertus invito pontifice retinebat, Magnus absque omni dolo vendicaret iuri ecclesiae ac defenderet. Ita prorsus diviso in tres partes Bremensi episcopatu, cum unam partem Udo, alteram Magnus haberet, vix tercia remansit episcopo, quam tamen ipse postea Eberhardo aliisque regis adulatoribus distribuens, fere nichil sibi retinuit. Nam et cortes episcopi et decimae ecclesiarum, unde clerici, viduae et inopes sustentari deberent, Schol.79 omnia cesserunt in usum laicorum, ita ut meretrices cum latronibus usque hodie luxurientur ex bonis ecclesiae, in derisum habentes episcopum omnesque ministros altaris. Tantis igitur largitionibus, sicut hodie videri potest, nichil lucratus est archiepiscopus erga Udonem et Magnum, quam ne expelleretur a suo episcopatu; a ceteris vero nichil aliud servitii meruit, nisi ut dominus vocaretur.

Capitulum 49.

Haec nobis prima ruina contigit in Bremensi parrochia; verum trans Albiam quoque vindictae magnitudo pervenit, quoniam princeps Gotescalcus eo tempore interfectus est a paganis, quos ad christianitatem nitebatur ipse convertere. Et quidem vir omni aevo memorabilis magnam partem Sclavaniae conversam habuit ad divinam religionem. Sed quia nondum impletae sunt iniquitates Amorreorum, neque adhuc venit tempus miserendi eorum, necesse erat ut venirent scandala, ut probati fierent manifesti. Passus est autem noster Machabaeus in civitate Leontia, 7. Idus Iunii, cum presbytero Yppone, qui super altare immolatus est, et aliis multis tam laicis quam clericis, qui diversa ubique pro Christo pertulerunt supplicia. Schol.80 Ansverus monacus et cum eo alii apud Razzisburg lapidati sunt. Idus Iulii passio illorum occurrit.

Capitulum 50.

Schol.81 Iohannes episcopus senex cum ceteris christianis in Magnopoli civitate captus servabatur ad triumphum. Ille igitur pro confessione Christi fustibus caesus, deinde per singulas civitates Sclavorum ductus ad ludibrium, cum a Christi nomine flecti non posset, truncatis manibus ac pedibus, in platea corpus eius proiectum est, caput vero eius desectum, quod pagani conto praefigentes in titulum victoriae, deo suo Redigast immolarunt. Haec in metropoli Sclavorum Rethre gesta sunt 4. Idus Novembris. Filia regis Danorum apud Michilenburg, civitatem Obodritorum, inventa cum mulieribus, diu caesa nuda dimissa est. Hanc enim, ut praediximus, Gotescalcus princeps habuit uxorem, a qua et filium suscepit Heinricum. Ex alia vero Butue natus fuit, magno uterque Sclavis excidio genitus. Et illi quidem victoria potiti totam Hammaburg provintiam ferro et igne demoliti sunt, Sturmarii fere omnes aut occisi aut in captivitatem ducti, castrum Hammaburg funditus excisum, et in derisionem salvatoris nostri etiam cruces a paganis truncatae sunt. Impleta est nobiscum prophetia, quae ait: 'Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum' et reliqua; quae prophetice deplorantur in Ierosolimitanae urbis excidio. Huius auctor cladis Blusso fuisse dicitur, qui sororem habuit Godescalci, domumque reversus et ipse obtruncatus est. Schol.82 Itaque omnes Sclavi, facta conspiratione generali, ad paganismum denuo relapsi sunt, Schol.83 eis occisis qui perstiterunt in fide. Dux noster Ordulfus in vanum saepe contra Sclavos dimicans, per duodecim annos, quibus patri supervixit, numquam potuit victoriam habere, totiensque victus a paganis, a suis etiam derisus est. Igitur expulsio archiepiscopi et mors Gotescalci uno fere anno contigit, qui est pontificis 22. Et nisi fallor, haec mala nobis ventura signavit ille horribilis cometa, qui ipso apparuit anno circa dies paschae.

Capitulum 51.

Eodem quoque tempore clades illa memorabilis in Anglia facta est, cuius magnitudo, et quod Anglia Danis ex antiquo subiecta est, summam nos eventuum praeterire non sinit. Post mortem sanctissimi regis Anglorum Eduardi, contendentibus pro illo regno principibus, Haroldus quidam Anglorum dux, vir maleficus, sceptrum invasit. Quod dum sibi frater eius, nomine Tosti, ereptum audiret, regem Nordmannorum auxilio ducit Schol.84 Haroldum regemque Scotorum; et occisus est ipse Tosti et rex Hiberniae et Haroldus cum toto exercitu eorum a rege Anglorum. Vix, ut aiunt, dies octo transierunt, et ecce Willehelmus, cui pro oblico sanguine cognomen est Bastardus, a Gallia transfretans in Angliam, lasso victori bellum intulit. In quo Angli primum victores, deinde victi a Nordmannis usque ad finem contriti sunt. Haroldus ibi cecidit, et post eum ex Anglis fere centum milia. Bastardus victor in ultionem Dei, quem ipsi offenderant Angli, omnes fere clericos et monachos absque regula viventes expulit. Deinde ablatis scandalis, Lanfrancum philosophum in ecclesia posuit doctorem, cuius studio et prius in Gallia et postmodum in Anglia multi ad divinum animati sunt obsequium.

Capitulum 52.

In Sueonia per idem tempus christianissimus rex Stinkel defunctus est; post quem certantibus de regno Schol.85 duobus Hericis, omnes Suedorum potentes feruntur occubuisse in bello. Nam et reges ambo ibi perierunt. Ita prorsus deficiente omni regali prosapia, et status regni mutatus et christianitas ibi turbata est valde. Episcopi, quos illuc metropolitanus ordinavit, persecutiones metuentes, domi sederunt. Solus episcopus Sconiae procuravit ecclesias Gothorum. Et quidam Sueonum satrapa Schol.86 Gniph ad christianitatem populum confortavit.

Capitulum 53.

Illo tempore clarissimus inter barbaros fuit Suein, rex Danorum, qui reges Nortmannorum Schol.87 Olaph et Magnum constrinxit magna virtute. Inter Suein et Bastardum perpetua contentio de Anglia fuit, licet noster pontifex, muneribus Willehelmi persuasus, inter reges pacem formare voluerit. Christianitas ab illo Suein rege in exteras nationes longe lateque diffusa est. Et cum multis virtutibus polleret, sola aegrotavit luxuria. Novissimis archiepiscopi temporibus, cum ego Bremam venerim, audita eiusdem regis sapientia, mox ad eum venire disposui; a quo etiam clementissime susceptus, ut omnes, magnam huius libelli materiam ex eius ore collegi. Erat enim scientia litterarum eruditus et liberalissimus in extraneos, et ipse direxit praedicatores suos clericos in omnem Suediam, Nortmanniam et in insulas quae sunt in illis partibus. Cuius veraci et dulcissima narratione didici, suo tempore multos ex barbaris nationibus ad christianam fidem conversos, aliquos etiam tam in Suedia quam in Norvegia martyrio coronatos; 'ex quibus', ait, 'Hericus quidam peregrinus, dum Sueones ulteriores praedicaret, martyrii palmam capitis abscisione meruit. Alter, quidam Alfwardus nomine inter Nortmannos sancta conversatione diu latenter vivens, abscondi non potuit. Ille igitur dum protexit inimicum, occisus est ab amicis. Ad quorum requietionis locum magna hodieque sanitatum miracula populis declarantur'. Igitur et ea, quae diximus vel adhuc sumus dicturi de barbaris, omnia relatu illius viri cognovimus.

Capitulum 54.

Interea noster archiepiscopus zelo, ut aiunt, Agrippinensis episcopi a curia perturbatus, Bremae sedit privatus, solitarius et quietus. Atque utinam tanta quiete mentis frueretur, quanta corporis fatigatione carebat. Felix, inquam, si domesticis ecclesiae bonis avitisque parentum contentus divitiis, infelicem curiam aut nunquam vidisset aut raro visitasset! Schol.88 Et de aliis quidem viris magnis legitur, quod gloriam [mundi] contempnentes, aulam regiam veluti secundam ydolatriam refugerint, iudicantes nimirum ad hoc philosophicum solitariae vitae ocium a tempestate seculi et tumultu palatii quasi ad portum et requiem beatitudinis veniendum. Noster vero pontifex contraria via currebat, sapientis viri officium aestimans, ut pro salute ecclesiae suae non solum curiae labores sustineat, verum etiam, si ita necessitas erit, pericula et mortem subire non dubitet. Unde, nisi fallor, primo tempore suo curiam regis frequentavit pro exaltanda ecclesia sua; circa finem vero, perditis aut potius dispersis, quae habuit, pro liberando laboravit episcopio. In qua re, sicut illud persuasit ambitus gloriae, ita istud necessitas imperavit ecclesiae, quae invidia ducum huius patriae semper impugnata, nunc demum etiam ad nichilum redacta est. Quam calamitatem sui temporis ipse miserabiliter cotidie deploravit, spetiales ad hoc psalmos habens constitutos, quibus in hostes ecclesiae posset ulcisci.

Capitulum 55.

Quod autem erga suos parrochianos se tam crudelem exhibuit, quos potius diligere ac sicut pastor oves suas procurare deberet, ipse magnam exposuit rationem, quam de illius ore nos audivimus; alia didicimus ex aliis.

Germanus archiepiscopi frater, scilicet palatinus comes, nomine Dedus, a quodam suae diocesis presbytero interfectus est, eodem anno, quo et caesar defunctus est, vir bonus et iustus, qui nemini unquam vel ipse nocuit vel fratrem nocere permisit. Apparuit hoc in fine memorabilis viri, qui circumstantes iam moriens obtestatus est pro salute sui occisoris, hoc mandavit et fratri. Qui defuncti complens vota, presbyterum quidem abire permisit illaesum, ex eo autem tempore odio habuit omnem familiam ecclesiae. Dicunt et alium fomitem odii, quod, dum aliquando pontifex nescio quem de familia superbius agentem iussisset comprehendi, reliqui proinde commoti ad insaniam, cubiculum pontificis armati petunt, etiam vim facturi, nisi redderetur comprehensus, et alia, quae furor persuasit iratis. Tercia causa erat, quod episcopus, ut bonis suis parceret, annum integrum aut saepe biennium a domo peregrinatus est. Post multum vero temporis in episcopatum regressus, coepit rationem ponere cum servis et villicis suis, invenitque omnia bona et reditus fructuum non minus dissipata, quam si domi esset. Est enim hoc 'genus hominum', ut bene Salustius describit, 'mobile et infidum, neque beneficio neque metu coercetur'. Praeterea ingurgitationem potus, quod peculiare est vitium illis gentibus, ita est abhominatus pontifex in eis, ut saepe de illis dicere solitus sit, 'quorum venter Deus est.' Nam contentiones et pugnas, oblocutiones et blasphemias, et quaecumque maiora scelera commiserint in ebrietate, in crastinum illi pro ludo habent. Querebatur etiam usque ad sua tempora multos paganorum erroribus implicitos, ita ut diem sextae feriae carnis esu macularent, ut vigilias sollempnitatesque sanctorum ac venerabilem quadragesimam gula fornicationeque polluerent, ut periuria pro nichilo computent, ut effusionem sanguinis in laude habeant; similiter adulteria, incestuositates aliaeque naturam excedentes immunditiae vix culpantur ab aliquo eorum. Plerique duas vel tres aut innumerabiles simul uxores tenent. Item morticina et sanguinem et suffocata carnesque iumentorum licite utuntur. Postremum est, quod archiepiscopus adprime doluit super invidia, quam in advenas habent, et quod adhuc duci fideliores erant quam sibi aut ecclesiae suae. Haec et alia populi delicta dum saepe metropolitanus in ecclesia declamatorio sermone fieri prohiberet, illi correptionem paternam derisioni habere, nec, ut sacerdotibus aut ecclesiis Dei ullam reverentiam haberent, flecti moverique potuere. Quibus rerum causis impellentibus, statuit eis archiepiscopus, ut populo durae cervicis neque parcendum esse, neque credendum, ita dicens: 'In chamo et freno maxillas eorum constringe'; rursumque: 'Visitabo in virga iniquitates eorum'; et alia. Itaque inventa occasione, si quis eorum offendisset, eum mox in vincula conici iussit, aut spoliare omnibus bonis, asserens cum risu, afflictionem corporis animae utilem, dampna bonorum hoc esse purgationem delictorum. Unde factum est, ut praepositi operum, quibus ipse vicem suam commisit, in rapiendo et affligendo modum excesserint. Impletumque est vaticinium, quod ait: 'Ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt me in malum, dicit Dominus'.

Capitulum 56.

Tunc igitur Bremae commoratus pontifex, cum nil haberet residui, de rapinis pauperum vixit et bonis sanctarum congregationum. Praeposituram maiorem episcopii servus eius quidam Suidger administravit. Is cum, dispersis fratrum bonis, propter homicidium diaconi esset depositus iterumque restitutus, nec haberet quod fratribus aut domino servicii daret, conscientiae metu perculsus, aufugit iram pontificis. Sicque praepositura in ditionem episcopi redacta

per vicarios sua quaerentes miserabiliter eo tempore laniata est. Similiter per singulas fiebat congregationes; pontifice in praepositos irato, illis autem in vulgus zelantibus, dissipata sunt omnia bona ecclesiae. Huius cladis solum expers erat xenodochium, quod a sancto Ansgario primitus inceptum, postea succedentium patrum diligentia usque ad novissima tempora donani Adalberti salvum permansit et integrum. Et tunc quidem vicedomnus noster, quasi fidelis dispensator et prudens, ad custodiendum pauperum elemosinas deputabatur. Non audeo dicere, quantum peccatum sit defraudare pauperum res, quod alii canones sacrilegium vocant, alii homicidium; hoc solum fas est pace omnium dici fratrum, quia toto septennio, quo supervixit archiepiscopus, ex illo famoso et opulento Bremensis ecclesiae hospitali nulla prorsus data est elemosina. Quod ex eo miserabile et inhumanum videtur, quoniam et tempus incubuit famis, et multi pauperes in plateis ubique reperti sunt mortui. Ita intento ad curiam pastore nostro, sanctissimi vicarii eius dominicum ovile vastantes, more luporum in episcopio grassati sunt, ibi solummodo parcentes, ubi nichil invenerunt, quod posset auferri.

Capitulum 57.

Cerneres eo tempore lamentabilem Bremae tragoediam in afflictionibus civium militumque ac mangonum, item, quod gravius erat, clericorum et sanctimonialium. Et de nocentibus quidem iuste actum videtur, ut corriperentur; de aliis vero non sic. Primo igitur, si quis divitum putabatur innocens, ei aliqua iubebantur, ut nocens fieret, vix possibilia, quae dum ille praeteriret aut forte impossibilia clamaret, statim onmibus bonis exspoliatus est; si murmurare praesumpsit, in vincula coniectus. Erat autem videre alios flagris torqueri, multos in nervum mitti, quosdam pelli a domo, plerosque deportari in exilium. Ac velut in civili Sillae victoria contigit, quem aliquis potentium privato odio infensum habuit, eum saepe ignorante archiepiscopo dampnavit, quasi ex eius praecepto. Tum vero, ne aliquis sexus aut ordo immunis haberetur in tanto scelere, vidimus etiam mulierculas auro vestibusque nudatas et infamis praedae auctores cum presbyteris vel episcopis existere. Porro ex illis, quibus ablata sunt bona sua, aut qui durius a quaestore gravati sunt, compertum est nobis, aliquos eorum nimio dolore permotos in amentiam venisse, quosdam vero nuper divites ostiatim mendicasse. Cumque rapinarum quaestio in omnes caderet episcopo subiectos, non transivit etiam negotiatores, qui ex omni terrarum parte Bremam solitis frequentabant mercibus, eos omnes execranda vicedomnorum exactio coegit saepe nudos abire. Ita civitas a civibus et forum mercibus usque hodie defecisse videtur, cum praesertim, si quid nostris intactum superfuit, hoc servi ducis radicitus absumpserint. Et haec omnia cum saepe antea facta sint et praesente archiepiscopo, intolerabiliter autem illo absente ac post diem expulsionis suae.

Capitulum 58.

Multo igitur labore multisque largitionibus in vanum consumptis metropolitanus tandem post triennium expulsionis suae voti compos effectus, in pristinum gradum curiae restitutus est, mox quoque succedentibus prosperis, summam rerum, quod est vicedomnatus, iam septies consul meruit. Nactus vero locum dignitatis, in quo magnitudinem animi posset ostendere, iam tunc caute ambulandum esse deliberavit erga principes, ut non offenderet eos sicut prius. Quapropter Coloniensi episcopo primum reconciliari voluit, deinde ceteris, in quos ipse, vel potius qui in illum peccasse videbantur. Deinde remotis impedimentis ecclesiae suae, pro cuius exaltatione tam in ambitu curiae, quam in profusione pecuniae videbatur improbior, non fuit ociosus. Quo tempore Plisnam, Duspurc, Groningon et Sincicum acquisivit. Wildashusin, praeposituram Bremae vicinam, prope in manibus habuit, et Roseveldon Hammaburc proximam. Ceterum si diutius haberet vitam, cogitavit etiam Fardensem episcopatum nostrae metropoli subiugare. Postremo in Hammaburc iam aperte laboravit patriarchatum efficere, aliaque magna et incredibilia, de quibus supra nimis dictum est.

Capitulum 59.

Accessit hoc ad gloriam praesulis, quod in anno consulatus sui famosum illud colloquium caesaris cum rege Danorum ad contumeliam ducis habitum est in Luniburc, ubi sub optentu federis contra Saxones arma laudata sunt. Eodemque anno restincta est illa conspiratio prima in regem facta, in qua dux Otto et Magnus, devastata per annum Saxonia, tandem consilio praesulis in potestatem se regis dederunt. Rex ducatum Ottonis Welpo dedit, archiepiscopus noster bona ecclesiae recepit, quae ante habuit Magnus.

Capitulum 60.

Itaque in summa rerum gloria positus, licet crebra corporis molestia pulsaretur, negotiis tamen publicis deesse noluit, a Rheno ad Danubium, indeque in Saxoniam cum rege portatus in lectica. Aiunt quidam, laudatum esse regia sponsione, ut in proxima sollempnitate pascali convenientibus apud Traiectum Rheni principibus, ibi confirmarentur ei omnia, quae de Lauressa vel Corbeia et ceteris desideravit anima eius. Asserunt alii, callidis dilationibus a rege tractum esse pontificem, quo scilicet Lauressam dimittens, ubicumque mallet in regno, bis tantum suae reciperet ecclesiae donandum, verum ille pertinax incepit, dum nil aliud velle respondit; tandem frustrato nisu decidens, una et vitam et Lauressam cum ceteris ecclesiae bonis perdidit.

Capitulum 61.

Signa vel prognostica vicinae mortis eius plurima fuerunt, tam pavorabilia et insolita, ut nos ipsumque pontificem terrefacere viderentur; tam ingentia et manifesta, ut quisquis morum suorum turbulentiam, valitudinis inconstantiam diligentius intueretur, procul dubio finem dixerit adventasse. Siquidem mores viri, licet semper a communi mortalium habitudine dissentirent, circa terminum vero inhumani intolerabilesque et alieni a semet ipso videbantur, maxime post diem expulsionis suae vel devastationis parrochiae, quae simul comitata est. Post illum, inquam, diem pudore, ira doloreque maiori quam sapientem virum decuit permotus, quia recuperandi bona ecclesiae non invenit consilium, ex nimia sollicitudine multiformium angustiarum, non audeo dicere insanus, sed impos mentis effectus est. Porro quae per eum deinde gerebantur, aliqua errantis vel desipientis poterant videri, quae, ut aestimo, 'non sani hominis, non sanus iuret Orestes'. Sicut est illud, quod praefati sumus, quia noctem integram vigilando diemque transegit dormiendo. Item illud, quod a veritate quidem auditum avertens, ad fabulas et somnia conversus est. Item illud, quod elemosinarum oblitus in pauperes, omnia quae habere potuit dispersit in divites, praecipue in adulatores. Item illud, quod, dispersis bonis ecclesiae, cum nil haberet residui, de rapinis miserorum vixit et legitimis sanctarum congregationum. Item illud, quod de praepositura villicationem faciens, et de hospitali praeposituram, non impar fuit illi, qui 'diruens aedificat, mutat quadrata rotundis'. Item illud, quod facilius solito provocatus ad iracundiam, aliquos manu percussit usque ad effusionem sanguinis, multos etiam ignominiosis exasperans verbis, non minus se quam illos inhonoravit. Talis ille circa finem totus a se alteratus et a pristina virtute pessumdatus, quid vellet aut nollet, nec sibi nec ulli suorum poterat satis notum esse. Ceterum talis erat eloquentia eius usque in finem, ut, si eum audires contionantem, facile tibi persuaderetur, omnia per illum fieri plena ratione magnaque auctoritate.

Capitulum 62.

Hanc pernitiosam clarissimi viri commutacionem sive degressionem et apertius deteriorationem dum per singulas orbis provintias fama volans dispergeret, insignis germanus eius, scilicet palatinus comes Fridericus, ad corripiendum fratrem, sicut memini, pervenit usque Lismonam. Sed frustra commonens eum de his quae honori eius attinerent vel saluti, molestus abscessit, Schol.89 Notebaldum suosque pares accusans, qui suis maleficiis illustrem virum circumvenirent , suisque dementem reddiderint consiliis. Haec ille. Nos autem vidimus ipsum pontificem ad tantam illo tempore pervenisse infamiam, ut magicis inservisse artibus diceretur; a quo crimine, Iesum testor et angelos eius omnesque sanctos, illum virum prorsus immunem et liberum esse, praesertim cum maleficos et divinos et eiusmodi homines saepe iudicaret morte esse multandos. Quoniam vero scriptum est: 'Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris', arbitror, eum aut malignitate eorum quos sibi fideles credidit, aut infestatione inimicorum, qui ecclesiam eius impugnabant, a statu solitae rectitudinis primo lapsum, deinde corruisse totum. Tandem saeva Schol.90 perturbatione morum infractus, cum simul exterioribus fortunae quateretur adversis, quasi navis obruta fluctibus, etiam corpore debilitari cepit. Dumque medicorum auxilio studuit recuperare valitudinem, propter crebra medicaminum temptamenta graviorem mox incidit infirmitatem, ita ut semianimis iacens, in extremis iam fuerit desperatus. [Quo etiam tempore ad curiam tendens, gravi casu de equo lapsus est.] Tunc ille compunctus amare flevit cum Ezechia, correctionemque suae vitae Deo promittens, o solita Christi clementia, statim convaluit, totumque supervivens triennium, multa complevit, non tamen omnia quae promisit.

Capitulum 63.

In diebus illis supervenit quaedam mulier spiritum habens Phitonis; haec voce publica dixit omnibus, celerem archiepiscopo transitum affore infra biennium, nisi forte converteretur. Hoc idem contestati sunt medici. Erant autem cum pontifice alii pseudoprophetae, longe alia promittentes, quibus maior fides habebatur. Hii siquidem vaticinabantur, illum tam diu victurum, donec poneret omnes inimicos suos scabellum pedum suorum, hancque debilitatem corporis magnam deinde sanitatem vel rerum prosperitatem secuturam. Familiarissimus omnium erat Notebaldus, qui multa pontifici saepe vera praedicens, uno et novissimo decepit verbo credentem. Vidimus eo tempore apud Bremam cruces sudasse lacrimis. Vidimus ecclesiam porcos violasse canesque, adeo ut vix possent ab ipsa altaris crepidine repelli. Vidimus lupos in suburbanis loci nostri gregatim ululantes, horribili iurgio certasse cum bubonibus. Cumque somnia vehementer episcopus attenderet, haec ab omnibus frustra nunciabantur in ipsum respicere. Mortui numquam tam familiariter locuti sunt cum vivis. Omnia mortem episcopi portendebant. Nam et Hammaburg eodem anno, quo metropolitanus decessit, incensa et bis vastata est. Pagani victores totam Nordalbingiam deinceps habuerunt in sua ditione, bellatoribusque occisis aut in captivitatem ductis, provincia in solitudinem redacta est, ut diceres, in boni pastoris fine etiam pacem terris ablatam. Quatuordecim dies ante obitum Goslariae positus, ex consuetudine sua nec potionibus contineri voluit nec flebotomis. Quare gravissimo dissintheriae morbo correptus, et usque ad ossa tenuatus, heu suae prorsus adhuc immemor salutis, rei publicae negotia tractavit usque ad extremam exitus horam. Aderat Magadburgensis archiepiscopus Wecil, et fratrum alii, petentes, ut intromitterentur; quos tamen ipse, nescio quibus offensus, excludi praecepit a ianuis, dicens, se prae immunditia infirmitatis indignum, qui ab aliquo videretur. Soli regi concedebatur aditus aegrum visitandi, quem dilexit eo modo et usque in finem. Illum ergo suae fidei ammonens et diuturni servitii, multis gemitibus commendavit ei ecclesiam suam et bona ecclesiae.

Capitulum 64.

Interea feralis aderat dies Aegyptiacis cognata tenebris, qua magnus praesul Adalbertus amarae mortis vicino pulsabatur nuncio. Sensit et ipse solutionem corporis sui tam virium defectu quam rerum praesagio dictarum instare. Sed cum medici trepidarent indicare veritatem, solusque promitteret vitam Notebaldus, inter spem vitae mortisque metumvir sapiens iacuit incertus suique oblitus. Eheu ignorans, quia 'dies Domini sicut fur, ita in nocte veniet'; et 'cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus', et alia, quibus praecipitur in euangelio, ut vigilemus. 'Nescitis', inquit, 'diem neque horam'. Qua in re memor sentenciae cuiusdam sancti, non sine lacrimis huic loco possum aptare: 'Iam,' inquit 'percutitur, iam sine penitentia cogitur exire peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei'. Tali modo gloriosus ille metropolitanus, cum adhuc speraret de vita praesenti, die medio sextae feriae, suis ad epulas sedentibus, ipse in agonia solus iacens, exhalavit spiritum, Schol.91 'Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras'.

Eheu quam vellem meliora scribere de tanto viro, qui et me dilexit et tam clarus in vita sua fuit. Verum timeo, quia scriptum est: 'Vae illis qui malum bonum dicunt', et: pereant 'qui nigrum in candidum vertunt'. Videturque mihi periculosum esse, ut talis homo, qui dum viveret propter adulationes perditus est, ei nos scribentes aut loquentes post mortem adulari debeamus. Schol.92 Asserunt tamen aliqui, cum ita solus iacuisset, paucos interfuisse arbitros, in quorum praesentia de omnibus gestorum suorum offendiculis amaram in novissimo gesserit penitentiam, flens et eiulans; se dies suos perdidisse, tuncque demum cognoscens, quam parva, immo quam misera est nostri pulveris gloria; 'quia omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni'.

Capitulum 65.

O fallax humanae vitae prosperitas! O fugienda honorum ambitio! Quid tibi nunc, o venerabilis pater Adalberte, prosunt illa quae semper dilexisti, gloria mundi, populorum frequentia, elatio nobilitatis? Nempe solus iaces in alto palatio, derelictus ab omnibus tuis. Ubi sunt autem medici, adulatores et ypocritae, qui te laudabant in desideriis animae tuae, qui te iuraverunt convaliturum esse de hac infirmitate, qui te usque ad decrepitam aetatem victurum calcularunt? Omnes, ut video, socii mensae fuerunt, et recesserunt in die temptationis. Soli remanserunt inopes et peregrini, viduae ac orphani, atque omnes oppressi, qui se tua morte fatentur esse desolatos. Cum quibus et nos veraciter possumus affirmare, tibi neminem deinceps comparem fore in clementia et largitate peregrinorum, in defensione sanctarum ecclesiarum et reverentia omnium clericorum, sive qui male potentium rapinas aut praesumptiones superborum ita persequatur; postremo qui in divinis humanisque prudenter disponendis, paratior inveniatur ad omne consilium. Si quid vero in moribus tuis reprehensibile videbatur, hoc magis accidit ex eorum nequitia, quibus tu plus iusto credidisti, sive quos inimicos propter veritatem sustinuisti. Illi enim tuum laudabile ingenium suis depravantes insidiis, a bono malum effecerant; ideoque oportet nos clementissimum orare Dominum, ut tibi indulgeat secundum multitudinem misericordiae suae, teque in aeterna beatitudine collocet, per merita omnium sanctorum suorum, quorum te patrocinio devote semper commendasti.

Capitulum 66.

Schol.93 Obiit autem clarissimus noster metropolitanus Adalbertus 17. Kalend. Aprilis, indictione 10. Hic est annus domini nostri Iesu Christi millesimus 72, Alexandri papae 11, Heinrici regis quarti 17. Praeter libros atque sanctorum reliquias et vestimenta sacra fere nichil inventum est in tesauris eiusdem viri. Quae tamen omnia rex accipiens, una cum praeceptis ecclesiae tulit etiam manum sancti Iacobi apostoli. Hanc manum, dum esset in Ytalia pontifex, accepit a quodam Veneciarum episcopo Vitale.

Capitulum 67.

Igitur corpus archiepiscopi magno stupore totius regni a Goslaria Bremam portatum, decimo die, quod est in annuntiatione sanctae Mariae, condigna populorum frequentatione sepultum est in medio chori novae, quam ipse construxit, basilicae; cum tamen affirment, illum saepe antea rogasse, ut sepeliretur in urbe metropoli Hammaburg, quam, sicut decessores sui, omni semper amore censuit esse colendam. Ibi namque, dum adhuc viveret, plerumque totam aestatem transigens, praecipuas sollempnitates cum magna gloria celebravit. Ibi promotiones ecclesiasticorum ordinum legitimis temporibus gravi prorsus reverentia sepius implevit. Ibi tempus et locum, quo a nostris ducibus seu a proximis Sclavorum gentibus sive a ceteris arctoae gentis legatis adiri posset, ex more constituit. Tantum honorem destructae urbi tantumque amorem habens exhaustae matri, ut in illa diceret impletum scripturae vaticinium, quae dicit: 'Laetare sterilis, quae non paris, quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum'.

Capitulum 68.

Ferunt, eum ante obitus sui diem vix tercium decubuisse, quod a lecto surgere nequiverit. Nam tanta in viro animi fortitudo fuit, ut in gravissima corporis infirmitate numquam ab aliquo vellet sustineri, numquam emitteret vocem doloris. Cumque iacens in extremis horam vocationis suae iam sentiret imminentem, crebris iteravit suspiriis: 'Heu', inquiens, 'infelicem et miserum, qui tantas in vanum largitiones consumpsi; potui vero esse beatus, si ea pauperibus disperserim, quae pro gloria saeculi distraxisse me doleo. Nunc autem illum adhibeo testem, cuius oculus profunda intuetur abyssi, quod tota intentio cordis mei fuit pro exaltatione ecclesiae meae. Quae licet, mea culpa exigente, vel odio inimicorum praevalente, nimis extenuata videatur, sunt tamen amplius quam duo milia mansi, quos ex mea haereditate vel meo labore gratulor adiectos ecclesiae'. Quo sapientis viri sermone potest cognosci, quia, si peccavit in aliquibus ut homo, saepe ut bonus homo penituit de erratis. [Cuius rei exemplum habeo unum, quod in principio introitus sui, cum esset vir superbissimus, arrogantia sua multos sibi mortales fecit contrarios. Unde etiam pro nobilitatis suae gloria unum dixit verbum, quod utinam non dixisset: omnes scilicet episcopos, qui ante eum praesederunt , obscuros fuisse ac ignobiles, solum se generis et divitiarum titulis excellere, porro dignum qui maiorem sortiretur cathedram vel ipsam sedem apostolicam. Talia non semel iactantem visio dicitur magna perterruisse, quam pro sui magnitudine, cum et veraciter nobis comperta esset, hic adiungere non supersedi. Vidit igitur nocte intempesta se in conventum ecclesiae raptum, ubi missarum sollempnia deberent celebrari, astantibus quatuordecim suis ex ordine decessoribus, ita ut proximus qui ante ipsum fuerat Alebrandus perageret illa quae ad missas fieri solent mysteria. Cumque lecto euangelio sacerdos Dei ad suscipienda offerentium munera conversus pervenisset ad domnum Adalbertum, qui stabat in ultimo chori loco, mox torvis in eum luminibus intuens, oblationem eius reppulit, dicens: 'Tu homo nobilis et clarus non potes habere partem cum humilibus', et abscessit in haec verba. Sane ex illa hora penitens super his quae incaute protulit verbis, omnes decessores suos in ingenti veneratione habuit, seque multis gemitibus testabatur indignum sanctorum consortio virorum. Unde etiam mox statuit, per singulos antecessorum anniversarios dies de corte Bromstede convivia dari fratribus plenissima atque pauperibus, quod prius a penitus nullo episcopo solebat exhiberi.] Nam et alia multa reliquit signa penitentiae vel conversionis suae; ex quibus hoc memorabile est, quod post vastationem ecclesiae vel diem expulsionis suae, cum superviveret quinquennium, numquam est balneis usus, numquam est hylaris visus, raro processit in publicum vel ad convivium, nisi ad curiam isset aut diei festi necessitas poposcisset. [O quotiens vidimus cum planctu faciem turbatam, si quando vastationis ecclesiae recordatus est, sive cum ipsos vastatores conspexisset? In die festo natalis Domini, cum Magnus dux adesset praesens itemque magna coesset recumbentium multitudo, hilares convivae pro sua consuetudine finitis epulis plausum cum voce levaverunt, quod tamen non parum displicuit archiepiscopo. Itaque innuens fratribus nostris, qui simul aderant, praecepit cantori, ut imponeret antiphonam: 'Hymnum cantate nobis'. At vero laicis denuo perstrepentibus, inchoari fecit: 'Sustinuimus pacem et non venit'. Tercio vero cum adhuc in poculis ulularent, multum iratus, levari mensam praecepit, magna voce pronuncians: 'Converte', inquit, 'Domine, captivitatem nostram'; respondente choro: 'sicut torrens in austro'. Ita ille, nobis pone sequentibus, in oratorium reclusus, flevit amare. 'Non cessabo a fletu', ait, 'donec iustus iudex fortis et patiens liberabit ecclesiam meam, vel potius suam, quam pastore contempto videt miserabiliter a lupis discerpi. Impletum est enim desiderium eorum, qui dixerunt: 'Haereditate possideamus sanctuarium Dei, et quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra'. Exurge: quare obdormis, Domine, et ne repellas in finem. Quia superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Miserere nostri, quoniam multum repleti sumus despectione. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt'. Haec et alia nos in illo compunctionis tempore lamenta saepe contemplati sumus, adeo ut monachus multotiens fieri desideraverit. Aliquando etiam optabat, ut in ministerio legationis suae aut in Sclavania vel in Suedia sive in ultima Island obire mereretur. Saepe vero talis erat voluntas eius, qui pro veritate vel decollari malle non dubitaverit in Christi confessione. Ceterum novit ille cognitor omnium secretorum Deus, si melior fuit in conspectu suo, quam apparuit coram hominibus. Homo namque videt in facie, Deus autem in corde.]

Capitulum 70.

Ignosce igitur, quaeso, lector, si tam diversi hominis diversam hystoriam diverso themate compaginans; cum non potui breviter aut dilucide, ut ars praecipit, omnem operam dedi, ut scriberem veraciter, secundum quod scientia et opinio se habet in hac parte; quamvis multa reticens ad ea praesertim festinarim, quae generaliter posteris ad sciendum sunt digna, vel spetialiter ad retinendum Hammaburgensi ecclesiae utilia. Postremo, si qua sunt quae auditori displiceant in male gestis et fortasse peius descriptis, summopere te moneo et postulo, ut, dum scriptorem vituperas, tu vitiose dicta corrigas; dum illum, de quo scribitur, accusas, in sapientis viri casu tu cautior fias, considerans te ipsum, ne et tu condempneris.

[In legatione autem Hammaburgensis ecclesiae, quae ad gentes fieri solet, quamvis magnus pontifex Adalbertus vigilanter omnes decessores suos laborasse cognoverit, ipse tamen magnificentius quam ceteri potentiam archiepiscopalem longe lateque in exteras protendebat nationes. Quam ob rem tractavit sedulo per se ipsum ingredi legationem illam, si quam necdum conversis posset gentibus afferre salutem aut iam conversis addere perfectionem. Ad quod laboriosum iter peragendum, solita gloriari coepit iactantia: primum fuisse Ansgarium, deinde Rimbertum, postea Unni, se vero quartum euangelistam postulari, quia ceteros decessores suos viderit per suffraganeos, non per se tanto oneri insudasse. Itaque iam certus eundi, vitam suam disposuit taliter finire, ut circuiens latitudinem septentrionis, hoc est Daniam, Suediam et Nordmanniam pertransiens, inde ad Orchadas extremamque orbis patriam Island posset attingere. Illi enim suo tempore et suo labore conversi sunt ad fidem christianam. A cuius perfectione itineris, quod iam publice moliebatur, de hortatu prudentissimi regis Danorum commodo deflexus est, qui dixit ei, barbaras gentes facilius posse converti per homines suae linguae morumque similium quam per ignotas ritumque nationis abhorrentes personas; itaque nil illi opus esse, nisi ut sua largitate et affabilitate redderet illos benivolos et fideles, quos ad praedicandum gentibus verbum Dei paratos inveniret. In qua exhortatione metropolitanus noster orthodoxo regi consentiens, ea largitate, quam in omnes habuit, multo indulgentius uti coepit in episcopos gentium et legatos orientalium regum. Quos tanta hilaritate singulos recepit, tenuit dimisitque, ut eum, posthabito papa, quasi patrem multorum populorum ultro universi expeterent, ingentia viro munera offerentes eiusque benedictionem reportantes pro munere. Archiepiscopus itaque in legatione sua talis erat, qualem et tempora et mores hominem mallent habere, ita affabilis, ita munificus, ita hospitalis erga omnes homines, ut parvula Brema ex illius magnitudine instar Romae divulgata, ab omnibus terrarum partibus catervatim peteretur, maxime a septentrionalibus populis. Inter quos extremi venerant Islani, Gronlani Gothorumque et Orcnadum legati, petentes, ut illuc praedicatores dirigeret; quod et statim fecit. Nam et in Daniam, Suediam et Nordwegiam et in insulas maris ordinavit episcopos multos; de quibus et ipse gaudens dicere solebat: 'Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam'. Quorum speciosa multitudine tandem exhilaratus pontifex, primus omnium statuit in Dania synodum celebrare cum suffraganeis suis, quoniam et temporis opportunitatem habuit, et quoniam illud regnum sufficientibus habundaret episcopis, et quoniam multa corrigi necesse fuerat in novella plantatione, sicut hoc, quod episcopi benedictionem vendunt, et quod populi decimas dare nolunt, et quod in gula et mulieribus enormiter omnes excedunt. Adquae omnia Romani papae fultus auctoritate, regisque Danorum promptissimum sperans auxilium, magnificum prorsus, ut semper solebat, concilium fieri voluit omnium aquilonalium episcoporum. Soli diucius expectabantur transmarini. Ea res hactenus synodum remorata est; ad cuius rei fidem praesto sunt epistolae, quas papa in Daniam legavit episcopis ad synodum rebellibus, et ipsius archiepiscopi litterae aliis directae. Ex quibus duarum exemplar hic ponere duxi necessarium: 'Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis in regno Danorum constitutis, apostolicae sedi et nostro vicario obedientibus, salutem et apostolicam benedictionem. Adalbertus, Hammaburgensis archiepiscopus venerabilis, vicarius noster, litteris et legatis suis conquestus est, quod quidam Edbertus, Farriensis episcopus, multis criminibus involutus, ad synodum suam per triennium vocatus venire contempserit; quod quia consilio quorundam vestrorum dicitur esse factum, mandamus et apostolica auctoritate praecipimus, ut ab huiusmodi recedatis omnino consilio, eumque ad audientiam praedicti fratris nostri ire admoneatis, quatinus post factam examinationem canonice iudicetur'. Et alia, quibus ibidem praecipitur, ut ei obediant et subiectionem exhibeant. Item aliarum litterarum exemplar:

'Adalbertus, sanctae Romanae et apostolicae sedis legatus, necnon universarum septentrionalium nationum archiepiscopus, Hammaburgensis quoque ecclesiae provisor indignus, W. Roskildensi episcopo salutem. Ad synodum, quam apud Sleswich celebrandam esse constitui, vos venisse aut nuncium vestrum misisse, grato animo perciperem. Sed de hoc alias. Nunc autem fraternitatem vestram latere nolo, quid molestiae mihi Adalwardus episcopus intulit, quem vobis teste qui ordinationi eius interfuistis, Sictonensis ecclesiae consecravi pontificem. Quem dum barbara gens sibi praeesse noluit, Scariensem ecclesiam invadere coepit. Peto igitur, ut nuncium meum, qui illuc iturus est, ad Dalbogiensem velitis episcopum dirigere'.

Haec habui de synodo quae dicerem, cum et alia multa sint, quae fastidii causa omitto.

Isti vero, quos metropolitanus ad gentes ordinavit, plures sunt, quorum sedes et nomina didicimus ipso narrante. In Dania itaque novem constituit, Ratolfum ad Sleswich civitatem, Oddonem ad civitatem Ripam, Christianum ad civitatem Arhusin, Heribertum ad Wibergh civitatem, Magnum monachum et Albricum in Wendilam insulam Eilbertum monachum in Farriam et Fiunem insulas, Willelmum in insulam Seland, Eginonem in Scaniam provinciam. In Suediam consecravit sex: Adalwardum et Acilinum, item Adalwardum et Tadicum Schol.94 necnon Symeonem atque Iohannem monachum. In Norwegiam duos tantum ipse consecravit, Tholf et Sewardum . Ceterum aliunde ordinatos, cum sibi satisfacerent, et secum misericorditer tenuit, et abeuntes dimisit hilariter; sicut Meinardum, Osmundum, Bernardum et Asgotum aliosque multos. Praeterea Thurolfum quendam posuit ad Orchadas. Illuc etiam misit Iohannem in Scotia ordinatum et alium quendam Adalbertum, cognominem suum. Isleph ad Island insulam. Sunt episcopi quos omnes ordinavit viginti, quorum tres abortivi et extra vineam ociosi remanserunt, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Quos universos gloriosus archiepiscopus decenti honore habens, ad praedicandum barbaris verbum Dei prece et praemio commonebat. Ita saepissime vidimus cum quatuor aut quinque stipatum episcopis; prout ipsum audivimus dicentem, absque multitudine esse non posse. Cum vero eos a se dimiserat, solito molestior esse propter solitudinem videbatur. Numquam tamen carere maluit vel tribus, quorum frequentissimi erant Tangwardus Brandenburgensis, vir sapiens et comes episcopi etiam ante episcopatum; alter erat Iohannes, quidam Scotorum episcopus, vir simplex et timens Deum, qui postea in Sclavaniam missus, ibidem cum principe Gotescalco interfectus est; tercius Bovo nomen habuit, incertum unde natus aut ubi ordinatus, qui se tamen peregrinationis amore Iherosolimam ter accessisse iactabat, indeque Babiloniam deportatum a Sarracenis, tandemque solutum multas per orbem transisse provincias. Hos tres, cum non essent eius suffraganei, comperimus eum, quod sedes proprias non haberent, maiori fovisse clementia. Eodemque studio benignitatis utebatur erga Romanae sedis legatos. Quorum clientelam et contubernium in summo coluit amicitiarum loco, pariter gloriatus, se duos tantum habere dominos, hoc est papam et regem, quorum dominio iure subiaceant omnes seculi et ecclesiae potestates; illos nimirum sibi esse timori ac honori. Apparuit hoc in fide viri, quam ita integram servavit utrisque, ut auctoritati apostolicae nichil praeponens, antiqui honoris privilegia sedi apostolicae contenderet integra servari debere, eiusque legatos summo recipiendos amore censeret. Maiestatem vero imperatoriam quanti faceret, episcopatus eius testis est, ideo vel maxime destructus, quod a fidelitate regis nec minis nec blandimentis principum rescindi potuit. Formidolosa est enim malis regia potestas. Unde etiam frequentes in regno conspirationes fieri solent. Quibus ipse tamen nec in verbo communicare umquam voluit. Pro cuius fidei merito a rege quidem ut maior domus in palatio constitutus, dono eius multa bona lucrabatur Bremensi ecclesiae, de quibus supra plenius dictum est. A papa vero meruit hoc dignitatis privilegium, ut totum ius suum domnus apostolicus in illum transfunderet successoresque eius, adeo ut ipse per totum aquilonem, in quibus locis oportunum videbatur, sepe invitis regibus, episcopatus constitueret, ordinaretque episcopos ex capella sua quos vellet electos. Quorum ordinationes vel sedes, quoniam huc usque distulimus, non incongruum videtur, simul etiam de situ Daniae vel reliquarum, quae trans Daniam sunt, regionum natura scribere.]
 
 

DESCRIPTIO INSULARUM AQUILONIS.

Si placet haec quarti maneant primordia libri.

Capitulum 1.

Provintia Danorum tota fere in insulas dispertita est, sicut etiam legitur in Gestis sancti Anscarii. Hanc autem Daniam a nostris Nordalbingis flumen Egdore dirimit, quod oritur in profundissimo saltu paganorum Isarnho, quem dicunt extendi secus mare barbarum usque ad Sliam lacum. Ceterum flumen Egdore descendit usque in occeanum Fresonicum, quem Romani scribunt Brittannicum. Et prima quidem pars Daniae, quae Iudlant dicitur, ab Egdore in boream longitudine protenditur, Schol.95 habens iter tridui, si in Funem insulam divertis. Si vero a Sliaswig in Alaburg per directum viam metiris, quinque aut septem habes iter dierum. Haec est strata Ottonis caesaris usque ad mare novissimum Wendile, quod in hodiernum diem ex victoria regis appellatur Ottinsand. Latitudo Iudland secus Egdoram diffusior est, inde vero paulatim contrahitur ad formam linguae in eum angulum qui Wendila dicitur, ubi Iudlant finem habet. Inde brevissimus in Nordmanniam transitus est. Ager ibi sterilis; praeter loca flumini propinqua, omnia fere desertum videntur; terra salsuginis et vastae solitudinis. Porro cum omnis tractus Germaniae profundis horreat saltibus, sola est Iudlant ceteris horridior, quae in terra fugitur propter inopiam fructuum, in mari vero propter infestationem pyratarum. Vix invenitur culta in aliquibus locis, vix humanae habitationi oportuna. Sicubi vero brachia maris occurrunt, ibi civitates habet maximas. Hanc regionem quondam caesar Otto subiciens tributo, in tres divisit episcopatus, unum constituens apud Sliaswig, quae et Heidiba dicitur, quam brachium quoddam freti barbari alluit, quod incolae Sliam vocant, unde et civitas nomen trahit. Ex eo portu naves emitti solent in Sclavaniam vel in Suediam vel ad Semlant usque in Graeciam. Alterum fecit episcopatum in Ripa, Schol.96 quae civitas alio cingitur alveo, qui ab occeano influit, et per quem vela torquentur in Fresiam, aut certe in Angliam Schol.97 vel in nostram Saxoniam. Tertium voluit episcopatum esse in Arhusan. Et hanc fretum quoddam a Fune dirimit brevissimum, quod ab orientali pelago ingrediens, longis anfractibus inter Funem et Iudlant protenditur in boream, usque ad eandem civitatem Arhusan, a qua navigatur in Funem aut Selant sive in Sconiam vel usque in Norvegiam.

Capitulum 2.

Postea vero deficiente hoc episcopatu, quem tercium posuimus, Iudlant duos solummodo episcopatus retinuit, Schol.98 Sleswicensem videlicet ac Ripensem, donec, mortuo nuper Wal, Ripensi episcopo, diocesis illa discreta est in quatuor episcopatus, auctoritatem suam praebente archiepiscopo. Qui mox consecravit in Ripam Oddonem, in Schol.99 Schol.100 Schol.101 Schol.102 Schol.103 Arhusan Christianum, in Wiberch Heribertum, in Wendilam Magnum, cui, dum post ordinationem rediret, in Albia naufrago subrogavit Albricum. Hii quatuor episcopi tunc Ripensem dono Sueni regis sortiti sunt parrochiam.

Capitulum 3.

Archiepiscopus vero de suis clericis ordinavit in Sliaswig Ratolfum, in Seland Willelmum, in Funem Eilbertum , quem tradunt, conversum a pyratis, Farriam insulam, quae in ostio fluminis Albiae longo secessu latet in occeano, Schol.104 primum repperisse, constructoque ibi monasterio fecisse habitabilem. Haec insula contra Hadeloam sita est. Cuius latitudo vix octo miliaria panditur, latitudo quatuor; homines stramine fragmentisque navium pro igne utuntur. Sermo est, piratas, si quando praedam inde vel minimam tulerint, aut mox perisse naufragio aut occisos ab aliquo, nullum domum redisse indempnem. Quapropter solent heremitis ibi viventibus decimas praedarum offerre cum magna devotione. Est enim haec insula feracissima frugum, ditissima volucrum et pecudum nutrix, collem habet unicum, arborem nullam, scopulis includitur asperrimis, nullo aditu praeter unum, ubi et aqua dulcis, locus venerabilis omnibus nautis, praecipue vero pyratis. Unde accepit nomen, ut Heiligland dicatur. Schol.105 Hanc in Vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum. Sunt et aliae insulae contra Fresiam et Daniam, sed nulla earum tam memorabilis.

Capitulum 4.

Funis insula est non modica, post eam quae Wendila dicitur in ostio barbari sinus occurrens. Haec adhaeret regioni quae Iudland dicitur, in quam brevissimus a Iudland transitus ex omni parte. Civitas ibi magna Odansue; insulae in giro parvulae, omnes frugibus plenae. Et notandum est, si per Iudland in Schol.106 Funem tenderis, directam in septentrionem viam habes. At vero per Funem transeunti ad Seland oriens in faciem currit. Duo traiectus sunt in Seland, unus a Fune, alter ab Arhusan, pari uterque distant spatio. Mare natura tempestuosum duplicique plenum periculo, ut, etiamsi ventum habeas prosperum, vix effugias manus pyratarum.

Capitulum 5.

Seland Schol.107 insula est in interiori sinu maris Baltici sita, quantitate maxima. Schol.108 Haec tam fortitudine virorum quam opulentia frugum celeberrima, longitudinem habet bidui, cum latitudo fere sit aequalis. Civitas eius maxima Roschald, sedes regia Danorum. Haec insula aequali spatio distans a Fune vel Sconia, per noctem transitur, habetque ab occidente Iudland, civitatem Arhusan vel Alaburg et Wendilam , a borea vero, ubi et deserta est, fretum Nordmanniae, a meridie autem Funem praedictam et sinum Sclavanicum, ab ortu respicit promunctorium Sconiae, ubi est civitas Lundona.

Capitulum 6.

Aurum ibi plurimum, quod raptu congeritur pyratico. Ipsi enim pyratae, quos illi Wichingos appellant, nostri Ascomannos regi Danico tributum solvunt, ut liceat eis praedam exercere a barbaris, qui circa hoc mare plurimi habundant. Unde etiam contingit, ut licentia, quam in hostes acceperunt, saepe abutantur in suos; adeo fide nulla utrique ad invicem sunt, et sine misericordia quisque alterum, mox ut ceperit, in ius famulicii vel socio vendit vel barbaro. Et multa quidem alia tam in legibus quam moribus aequo bonoque contraria Dani habent; ex quibus nil utile mihi visum est ut dicerem, nisi quod mulieres, si constupratae fuerint, statim venduntur. Viri autem, si vel regiae maiestatis rei vel in aliquo fuerint scelere deprehensi, decollari malunt quam verberari. Schol.109 Alia non est ibi species poenae praeter securem vel servitutem, et tunc cum dampnatus fuerit, laetum esse gloria est. Nam lacrimas et planctum ceteraque genera compunctionis, quae nos salubria censemus, ita abnominantur Dani, ut nec pro peccatis suis ulli flere liceat nec pro caris defunctis.

Capitulum 7.

A Seland in Sconiam traiectus multi, brevissimus in Halsinpurgh, qui et videri potest. Schol.110 Sconia est pulcherrima visu Daniae provintia, unde et dicitur, armata viris, opulenta frugibus divesque in mercibus, et nunc plena ecclesiis. Sconia bis tantum habet in spacio quam Selandia, hoc est trecentas ecclesias, cum Seland dicatur habere dimidium, Funis terciam partem. Sconia est pars ultima Daniae, fere insula; undique enim cincta est mari, praeter unum terrae brachium, quod ab oriente continens Sueoniam disterminat a Dania. Ubi sunt profundi saltus montesque asperrimi, per quos a Sconia in Gothiam necessario iter agitur, ut dubites, utrum levius sit marino discrimine terrestre peridulum vitare, an istud illi praeponere. Schol.111

Capitulum 8.

In eadem regione Sconia nemo adhuc episcopus fuit incardinatus, nisi quod ab aliis partibus quidam venientes, interdum illam procurabant diocesim. Deinde Semidensis episcopus Gerbrand, et post eum Avoco, simul gubernabant utrasque ecclesias. Nuper vero, mortuo Avocone, rex Suein parrochiam Sconiensem in duos episcopatus Schol.112 segregavit , unum [id est Luxidensem] Heinrico tribuens, alterum [id est Dalboiensem] Eginoni. Verum istum ordinavit archiepiscopus. Heinricus apud Orchadas ante fuit episcopus, isque in Anglia sacellarius Chnud regis fuisse narratur. Cuius thesauros in Daniam perferens, luxuriose vitam exegit. De quo narrant etiam, quod pestifera consuetudine delectatus inebriandi ventris, tandem suffocatus crepuit. Hoc et de Avocone factum esse comperimus, similiterque de aliis. Egino vero cum esset vir sapiens in litteris et castitate insignis, tunc etiam totum studium eius exarsit in conversione paganorum. Quapropter multos adhuc populos ydolorum cultui deditos ille vir Christo lucratus est, illos praesertim barbaros, qui Pleicani dicuntur, et qui in Hulmo insula degunt affines Gothis. Qui omnes dicuntur ad eius praedicationem conversi ad lacrimas, poenitentiam sui erroris ita monstrasse, ut, confractis statim ydolis, ultro certarent ad baptismum. Mox etiam thesauros et omnia quae habebant sternentes ad pedes episcopi, flagitabant , ut haec ille dignaretur recipere, quod renuens episcopus, docuit eos ex eadem pecunia fabricare ecclesias, egenos alere, ac redimere captivos, qui multi sunt in illis partibus.

Capitulum 9.

Fertur idem vir magnanimus, eo tempore quo in Suedia persecutio maxima christianitatis incanduit, Scaranensem ecclesiam ceterosque fideles, eo quod pastore carebant, frequenter visitasse, consolationem ministrans hiis qui in Christum crediderant, et incredulis verbum Dei constanter annuncians. Ibi etiam opinatissimum Fricconis simulacrum in frusta concidit. Pro quibus virtutum insignibus a rege Danorum magno deinceps vir Dei honore habitus, defuncto mox pingui Heinrico, utramque Sconiae parrochiam, quae est in Lundona Schol.113 vel Dalboia, precepit gubernandam. Qui mox Lundonae sedem suam constituit, apud Dalboiam vero praeposituram fratrum regulariter viventium esse praecepit. Itaque duodecim annis in sacerdotio nobiliter exactis, clarissimus vir Egino regressus a Romana urbe, mox ut domum pervenit feliciter, migravit ad Christum. Cuius obitus et Schol.114 Funensis episcopi contigit eodem anno, quo noster excessit metropolitanus.

Capitulum 10.

Nunc autem, quoniam locorum se praebuit occasio, ad rem videtur aliquid de natura Schol.115 Baltici maris dicere. Cuius freti mentionem cum supra in gestis Adaldagi pontificis ex scriptis Einhardi fecerim, explanationis more utor, ea quae ille per compendium dixit pleniori calamo nostris scienda proponens. 'Sinus,' inquit, 'quidam ab occidentali occeano orientem versus porrigitur'. Sinus ille ab incolis appellatur Balticus, eo quod in modum baltei longo tractu per Scithicas regiones tendatur usque in Greciam , idemque mare Barbarum seu pelagus Scithicum vocatur a gentibus quas alluit barbaris. Occidentalis autem occeanus ille videtur, quem Romani Britannicum scribunt, cuius latitudo immensa, terribilis et periculosa complectitur ab occasu Britanniam, quae nunc Anglia dicitur, a meridie Fresos tangit, cum ea parte Saxonum, qui nostrae diocesi pertinent Hammaburgensi. [In hoc oceano insula est modica Heiligland, de qua supra dictum est.] A solis ortu habet Danos ostiumque Baltici maris et Nordmannos, qui ultra Daniam consistunt; ab aquilone vero idem occeanus insulas praeterlabitur Orchadas, deinde infinitis orbem terrae spaciis ambit, sinistrorsum habens Hyberniam, Scotorum patriam, quae nunc Irland dicitur, dextrorsum vero scopulos Nordmanniae, ulterius autem insulas Island, Gronland; ibi terminat occeanus qui dicitur caligans.

Capitulum 11.

Quod autem dicit eundem 'sinum longitudinis incompertae' , hoc nuper apparuit in sollertia fortissimorum virorum Ganuz Wolf, satrapae Danorum, sive Haroldi, regis Nordmannorum, qui magno viae labore multoque sociorum periculo quantitatem huius maris perscrutantes, ancipiti demum iactura ventorum ac pyratarum fracti victique redierunt. Affirmant autem Dani, longitudinem huius ponti saepe a pluribus expertam, secundo flatu per mensem aliquos a Dania pervenisse in Ostrogard Ruzziae. Schol.116 Latitudinem vero illam ponit, 'quae nusquam centum milia passuum excedat, cum in multis', ait, 'locis contractior inveniatur'. Quod in ostio eiusdem sinus videri potest, cuius ab oceano introitus inter Alaburc, promunctorium Daniae, scopulosque Nortmanniae tam strictus invenitur, ut facili saltu per noctem carbasa traiciantur. Item egressus limitem Danorum idem pontus late brachia tendit, quae denuo contrahit e regione Gothorum, qui a latere Wilzos habent. Deinde quanto interius vadit, tanto latius hinc inde diffunditur.

Capitulum 12.

'Hunc', inquit, 'sinum multae circunsedent nationes; Dani siquidem ac Sueones, quos Nortmannos vocamus, et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. Ad litus australe Sclavi, Haisti aliaeque diversae incolunt nationes, inter quas praecipuae sunt Welatabi', qui et Wilzi dicuntur. Dani et Sueones ceterique trans Daniam populi ab hystoricis Francorum omnes vocantur Nortmanni, cum tamen Romani scriptores eiusmodi vocent Yperboreos, quos Martianus Capella multis laudibus extollit.

Capitulum 13.

Itaque primi ad ostium praedicti sinus habitant in australi ripa versus nos Dani, quos Iuddas appellant, usque ad Sliam lacum. Unde incipiunt fines Hammaburgensis parrochiae, qui per maritimos Sclavorum populos longo tractu porriguntur usque ad Panim flumen; ibi limes est nostrae diocesis. Inde Wilzi et Leuticii sedes habent usque ad Oddaram flumen; trans Oddaram autem comperimus degere Pomeranos. Deinde latissima Polanorum terra diffunditur, cuius terminum dicunt in Ruzziae regnum connecti. Haec est ultima vel maxima Winulorum provintia, quae et finem facit illius sinus.

Capitulum 14.

At vero a parte aquilonari revertentibus ad ostium Baltici freti primi occurrunt Nortmanni, deinde Sconia prominet, regio Danorum, et supra eam tenso limite Gothi habitant usque ad Bircam. Postea longis terrarum spatiis regnant Sueones usque ad terram feminarum. Supra illas Wizzi, Mirri, Lamiy, Scuti et Turci habitare feruntur usque ad Ruzziam, in qua denuo finem habet ille sinus. Itaque latera illius ponti ab austro Sclavi, ab aquilone Suedi possederunt.

Capitulum 15.

Asserunt etiam periti locorum, a Sueonia terrestri via permeasse quosdam usque in Graeciam. Sed barbarae gentes, quae in medio sunt, hoc iter impediunt, propterea navibus temptatur periculum.

Capitulum 16.

Multae sunt insulae in hoc sinu, quas omnes Dani et Sueones habent in sua ditione, aliquas etiam Sclavi tenent. Earum prima est in capite illius freti Wendila, secunda Morse, tertia Thud, modico ab invicem intervallo divisae, quarta est Samse quae opposita est civitati Arhusin , quinta Funis, sexta Seland, septima quae illi adhaeret et quarum supra mentionem fecimus; octavam dicunt illam, quae Sconiae ac Gothiae proxima Holmus appellatur, celeberrimus Daniae portus et fida stacio navium, quae ad barbaros et in Graeciam dirigi solent. Ceterum insulae Funi adiacent aliae septem minores ab euro, quas supra diximus frugibus opulentas, hoc est Moyland, Imbra, Falstra, Laland, Langland, itemque aliae omnes sibi vicinae, cum Laland interius vadat ad confinia Sclavorum. Hae quindecim insulae Danorum regnum aspiciunt, omnesque iam christianitatis titulo decoratae sunt. Sunt et aliae interius, quae subiacent imperio Sueonum, quarum vel maxima est illa quae Churland dicitur; iter habet octo dierum; gens crudelissima propter nimium ydolatriae cultum fugitur ab omnibus; aurum ibi plurimum, equi optimi. Divinis, auguribus atque nigromanticis omnes domus plenae sunt, [qui etiam vestitu monachico induti sunt]. A toto orbe ibi responsa petuntur, maxime ab Hispanis et Graecis. Hanc insulam credimus in Vita sancti Ansgarii Chori nominatam, quam tunc Sueones tributo subiecerunt. Una ibi nunc facta est ecclesia cuiusdam studio negotiatoris, quem rex Danorum multis ad hoc illexit muneribus. Ipse rex gaudens in Domino recitavit mihi hanc cantilenam.

Capitulum 17.

Praeterea recitatum est nobis, alias plures insulas in eo ponto esse, quarum una grandis Aestland dicitur, non minor illa de qua prius diximus. Nam et ipsi Deum christianorum prorsus ignorant, dracones adorant cum volucribus, quibus etiam litant vivos homines, quos a mercatoribus emunt, diligenter omnino probatos, ne maculam in corpore habeant, pro qua refutari dicuntur a draconibus. Et haec quidem insula terrae feminarum proxima narratur, cum illa superior non longe sit a Birca Sueonum.

Capitulum 18.

Illae autem insulae quae Sclavis adiacent insigniores accepimus esse tres. Quarum prima Fembre vocatur. Haec opposita est Wagris, ita ut videri possit ab Aldinburg, sicut illa quae Laland dicitur. Altera est contra Wilzos posita, quam Schol.117 Rani [vel Runi] possident, gens fortissima Sclavorum, extra quorum sentenciam de publicis rebus nichil agi lex est: ita metuuntur propter familiaritatem deorum vel potius daemonum, quos maiori cultu venerantur quam ceteri. Ambae igitur hae insulae pyratis et cruentissimis latronibus plenae sunt, et qui nemini parcant ex transeuntibus. Omnes enim quos alii vendere solent, illi occidunt. Tertia est illa quae Semland dicitur, contigua Ruzzis et Polanis; hanc inhabitant Sembi vel Pruzzi, homines humanissimi, qui obviam tendunt his ad auxiliandum, qui periclitantur in mari vel qui a pyratis infestantur. Aurum et argentum pro minimo ducunt, pellibus habundant peregrinis, quarum odor letiferum nostro orbi propinavit superbiae venenum. Et illi quidem ut stercora haec habent ad nostram credo dampnationem, qui per fas et nefas ad vestem anhelamus marturinam, quasi ad summam beatitudinem. Schol.118 Itaque pro laneis indumentis, quae nos dicimus faldones, illi offerunt tam preciosos martures. Multa possent dici ex illis populis laudabilia in moribus, si haberent solam fidem Christi, cuius praedicatores immaniter persecuntur. Apud illos martyrio coronatus est illustris Boemiorum episcopus Adalbertus. Usque hodie profecto inter illos, cum cetera omnia sint communia nostris, solus prohibetur accessus lucorum et fontium, quos autumant pollui christianorum accessu. Carnes iumentorum pro cibo sumunt, quorum lacte vel cruore utuntur in potu, ita ut inebriari dicantur. Homines cerulei, facie rubea, et criniti. Praeterea inaccessi paludibus, nullum inter se dominum pati volunt.

Capitulum 19.

Sunt et aliae in hoc ponto insulae plures, ferocibus barbaris omnes plenae, ideoque fugiuntur a navigantibus . Item circa haec littora Baltici maris ferunt esse Amazonas, Schol.119 quod nunc terra feminarum dicitur. Eas aquae gustu dicunt aliqui concipere. Sunt etiam qui referant, eas fieri praegnantes ab hiis qui praetereunt negociatoribus, vel ab hiis quos inter se habent captivos, sive ab aliis monstris, quae ibi non rara habentur. Et hoc credimus etiam fide dignius. Cumque pervenerint ad partum, si quid masculini generis est, fiunt cynocephali, si quid feminini, speciosissimae mulieres. Hae simul viventes, spernunt consortia virorum, quos etiam, si advenerint, a se repellunt viriliter. Cynocephali sunt, qui in pectore caput habent; in Ruzzia videntur sepe captivi, et cum verbis latrant in voce. Ibi sunt etiam qui dicuntur Alani vel Albani, qui lingua eorum Wizzi dicuntur, crudelissimi ambrones; cum canicie nascuntur; de quibus auctor Solinus meminit. Eorum patriam canes defendunt. Si quando pugnandum est, canibus aciem struunt. Schol.120 Ibi sunt hommes pallidi, virides et macrobii, quos appellant Husos; postremo illi qui dicuntur Antropofagi et humanis vescuntur carnibus. Ibi sunt alia monstra plurima, quae recitantur a navigantibus sepe inspecta, quamvis hoc nostris vix credibile putetur.

Capitulum 20.

Haec habui quae de sinu illo Baltico dicerem, cuius nullam mentionem audivi quempiam fecisse doctorum, nisi solum, de quo supra diximus, Einhardum. Et fortasse mutatis nominibus arbitror illud fretum ab antiquis vocari paludes Scithicas vel Meoticas, sive deserta Getarum , aut litus Scithicum, quod Martianus ait: 'confertum esse multiplici diversitate barbarorum'. 'Illic', inquit, 'Gethae, Daci, Sarmatae, [Neutri,] Alani, Geloni, Antropofagi, Trogloditae'. Schol.121 Quorum errori condolens noster metropolitanus statuit Bircam illis gentibus metropolem, quae in medio Sueoniae posita contra civitatem Sclavorum respicit Iumnem, paribusque spaciis omnes illius ponti amplectitur horas. Schol.122 In qua civitate primum ex nostris ordinavit Hiltinum abbatem, quem ipse voluit appellari Iohannem. Itaque de insulis Danorum dictum est satis. Nunc vero ad Sueonum sive Nordmannorum populos, qui proximi sunt, convertamus articulos.

Capitulum 21.

Transeuntibus insulas Danorum alter mundus aperitur in Sueoniam vel Nordmanniam, quae sunt duo latissima regna aquilonis et nostro orbi adhuc fere incognita. De quibus narravit mihi scientissimus rex Danorum, quod Nordmannia vix queat transiri per mensem, cum Sueonia duobus mensibus non facile percurratur. Schol.123 'Quod ipse', inquit, 'probaveram, qui nuper sub Iacobo rege 12 annis militavi in illis regionibus, quae altissimis ambae montibus includuntur, magis autem Nordmannia, quae suis alpibus circumdat Sueoniam'. De Sueonia vero non tacent antiqui auctores Solinus et Orosius, qui dicunt, plurimam partem Germaniae Schol.124 Suevos tenere, necnon montana eius usque ad Ripheos montes extendi. Schol.125 Ibi est etiam Albis fluvius, de quo Lucanus meminisse videtur. Ille oritur in praedictis alpibus, perque medios Gothorum populos currit in occeanum, unde et Schol.126 Gothelba dicitur. Fertilissima regio est Sueonia, ager frugibus et melle opimus, extra quod pecorum fetu omnibus antefertur, oportunitas fluminum sylvarumque maxima ubique peregrinis mercibus omnis regio plena. Ita nullis egere Sueones dicas opibus, excepta quam nos diligimus sive potius adoramus, Schol.127 superbia. Omnia enim instrumenta vanae gloriae, hoc est aurum, argentum, sonipedes regios, pelles castorum vel marturum, quae nos ammiratione sui dementes faciunt, illi pro nichilo ducunt. In sola mulierum copula modum nesciunt. Quisque secundum facultatem suarum virium duas aut tres et amplius simul habet; divites et principes absque numero. Nam et filios ex tali coniunctione genitos habent legitimos. Capitali vero pena multatur, si quis uxorem alterius cognoverit, aut vi oppresserit virginem, sive qui alterum spoliaverit bonis suis, aut iniuriam fecerit. Hospitalitate quamvis omnes Yperborei sint insignes, praecipui sunt nostri Sueones; quibus est omni probro gravius hospicium negare transeuntibus, ita ut studium vel certamen habeant inter illos, quis dignus sit recipere hospitem. Cui exhibens omnia iura humanitatis, quot diebus illic commorari voluerit, ad amicos eum suos certatim per singulas dirigit mansiones. Haec illi bona in moribus habent. Praedicatores autem veritatis, si casti prudentesque ac ydonei sunt, ingenti amore fovent, adeo ut concilio populorum communi, quod ab ipsis warh vocatur, episcopos interesse non renuant. Ubi de Christo et christiana religione crebro audiunt non inviti. Et fortasse facili sermone ad nostram fidem illi persuaderentur, nisi quod mali doctores, dum sua quaerunt, non quae Iesu Christi, scandalizant eos, qui possent salvari'.

Capitulum 22.

Populi Sueonum multi sunt, viribus et armis egregii, praeterea tam in equis quam in navibus iuxta optimi bellatores. Unde etiam sua potentia ceteras aquilonis gentes constringere videntur. Reges habent ex genere antiquo, quorum tamen vis pendet in populi sentencia; quod in commune omnes laudaverint, illum confirmare oportet, nisi eius decretum pocius videatur, quod aliquando secuntur inviti. Schol.128 Itaque domi pares esse gaudent. In praelium euntes omnem praebent obedientiam regi, vel ei qui doctior ceteris a rege praefertur. Si quando vero praeliantes in angustia positi sunt, ex multitudine deorum quos colunt unum invocant auxilio; ei post victoriam deinceps sunt devoti illumque ceteris anteponunt. Deum autem christianorum iam communi sentencia fortiorem clamant omnibus esse; alios deos sepe fallere, illum porro semper astare certissimum adiutorem in oportunitatibus.

Capitulum 23.

Ex ipsis populis Suediae proximi ad nos habitant Gothi, Schol.129 qui occidentales dicuntur; alii sunt orientales. Verum Westragothia confinis est provinciae Danorum, quae Sconia dicitur. A qua etiam fertur diebus septem perveniri usque ad civitatem Gothorum magnam Scarane. Deinde Ostrogothia protenditur iuxta mare illud quod Balticum vocant, usque ad Bircam. Primus Gothorum episcopus Schol.130 Thurgot fuit, secundus vero Godescalcus, vir sapiens et bonus, ut praedicant, nisi quod domi sedens ocium labori praetulit. Tercium ordinavit noster metropolitanus Adalwardum Schol.131 seniorem, vere laudabilem virum. Qui deinde perveniens ad barbaros, ut docuit, ita vixit. Nam sancte vivendo, bene docendo magnam gentilium multitudinem traxisse fertur ad christianam fidem. Claruit etiam virtutum miraculis, ita ut, poscentibus in necessitate barbaris, ymbrem faceret descendere vel denuo serenitatem venire, et alia quae hactenus quaeruntur a doctoribus. Is autem vir memorabilis in Gothia permansit, nomen domini Iesu constanter omnibus praedicans , ibidemque post multos agones, quos pro Christo libenter sustinuit, victricem terrae carnem tradidit, spiritus coelum petiit laureatus. Post quem archiepiscopus ordinavit in illas partes quendam Acilinum, nichil ferentem episcopali nomine dignum praeter ingentem corporis staturam. Et ille quidem diligens carnis requiem, frustra mittentibus legationem Gothis, usque ad obitum suum Coloniae mansit in deliciis.

Capitulum 24.

Inter Nordmanniam et Sueoniam Wermilani et Finnédi degunt, et alii; qui nunc omnes sunt christiani, respitiuntque ad Scaranensem ecclesiam. In confinio Sueonum vel Nortmannorum contra boream habitant Scritefini, quos aiunt cursu feras praeterire. Civitas eorum maxima Schol.132 Halsingland, ad quam primus ab archiepiscopo designatus est Stenphi episcopus, quem ipse mutato nomine Symonem vocavit. Qui etiam multos earundem gentium sua praedicatione lucratus est. Praeterea sunt alii numero carentes Sueonum populi, de quibus ad christianitatem conversos accepimus solos Gothos, Wermilanos et partem Scritefinorum, vel qui illis vicini sunt.

Capitulum 25.

Igitur ut brevem Sueoniae vel Suediae descriptionem faciamus: haec ab occidente Gothos habet et civitatem Scaranem, a borea Wermilanos cum Scritefinnis, quorum caput Halsingland, ab austro longitudinem habet illius Baltici maris, de quo ante diximus; ibi civitas magna Sictone. Schol.133 Ab oriente autem Ripheos montes attingit, ubi deserta ingentia, nives altissimae, ubi monstruosi hominum greges ultra prohibent accessum. Ibi sunt Amazones, ibi Cynocephali, ibi Ciclopes, qui unum in fronte habent oculum. Ibi sunt hii quos Solinus dicit Ymantopodes, uno pede salientes, et illi qui humanis carnibus delectantur pro cibo, ideoque sicut fugiuntur, ita etiam iure tacentur. Narravit michi rex Danorum sepe recolendus, gentem quandam ex montanis in plana descendere solitam, statura modicam, sed viribus et agilitate vix Suedis ferendam, hiique incertum esse unde veniant; 'semel aliquando per annum vel post triennium', inquit, 'subiti accedunt. Quibus nisi totis resistatur viribus, omnem depopulantur regionem, et denuo recedunt'. Aliaque multa recitari solent, quae brevitati studens omisi, ab his dicenda, qui haec se vidisse testantur.

Capitulum 26.

Nunc de supersticione Sueonum pauca dicemus. Nobilissimum illa gens Schol.134 templum habet, quod Ubsola dicitur, non longe positum ab Sictona civitate. In hoc templo, Schol.135 quod totum ex auro paratum est, statuas trium deorum veneratur populus, ita ut potentissimus eorum Thor in medio solium habeat triclinio; hinc et inde locum possident Wodan et Fricco. Quorum significationes eiusmodi sunt: 'Thor', inquiunt, 'praesidet in aere, qui tonitrus et fulmina, ventos ymbresque, serena et fruges gubernat. Alter Wodan, id est furor, bella gerit, hominique ministrat virtutem contra inimicos. Tertius est Fricco, pacem voluptatemque largiens mortalibus'. Cuius etiam simulacrum fingunt cum ingenti priapo. Wodanem vero sculpunt armatum, sicut nostri Martem solent; Thor autem cum sceptro Iovem simulare videtur. Schol.136 Colunt et deos ex hominibus factos, quos pro ingentibus factis immortalitate donant, sicut in Vita sancti Anscarii leguntur Hericum regem fecisse.

Capitulum 27.

Omnibus itaque diis suis attributos habent sacerdotes, qui sacrificia populi offerant. Si pestis et famis imminet, Thorydolo lybatur, si bellum, Wodani, si nuptiae celebrandae sunt, Fricconi. Solet quoque post novem annos communis omnium Sueoniae provintiarum sollempnitas in Ubsola celebrari. Ad quam videlicet sollempnitatem nulli praestatur immunitas. Reges et populi, omnes et singuli sua dona transmittunt ad Ubsolam, et quod omni poena crudelius est, illi qui iam induerunt christianitatem, ab illis se redimunt cerimoniis. Sacrificium itaque tale est. Ex omni animante, quod masculinum est, novem capita offeruntur, quorum sanguine deos placari mos est. Corpora autem suspenduntur in lucum, qui proximus est templo. Is enim lucus tam sacer est gentilibus, ut singulae arbores eius ex morte vel tabo immolatorum divinae credantur. Ibi etiam canes et equi pendent cum hominibus, quorum corpora mixtim suspensa narravit mihi aliquis christianorum 72 vidisse. Ceterum neniae, quae in eiusmodi ritu libationis fieri solent, multiplices et inhonestae ideoque melius reticendae. Schol.137

Capitulum 28.

In eadem provintia nuper contigit res memorabilis et pro dignitate gestorum longe divulgata; pervenit etiam ad noticiam pontificis. Quidam e sacerdotibus, qui ad Ubsolam demonibus astare solebat, nequicquam iuvantibus, diis factus est cecus. Cumque vir sapiens infortunium orbitatis suae culturae ydolorum imputaret, quam supersticiose venerans potentissimum deum christianorum offendisse videretur, ecce ipsa nocte apparuit sibi virgo decora nimis, interrogans, si in filium eius credere maluerit, fore ut visum reciperet, abiectis quae ante colebat simulacris. Tunc ille qui nichil ardui rennueret subeundum pro hoc dono, ita se facere, letus spopondit. Ad haec virgo: 'Scito', inquit, certissime, hunc locum, ubi nunc tantus innocentium sanguis effunditur, in meo proxime dedicandum honore. In qua re ne tibi aliqua signa dubietatis remaneant, in nomine Christi, qui est filius meus, tu recipe lumen oculorum tuorum'. Mox ille recepto lumine credidit, pertransiensque totas in circuitu regiones, facile paganis fidem persuasit, ut crederent in eum, qui se cecum illuminavit.

Quibus miraculorum causis impellentibus, statim noster metropolitanus obediens voci quae dicit: 'Respicite et levate oculos vestros, quoniam regiones iam albae sunt ad messem', ordinavit in illas partes Adalwardum iuniorem, de Bremensi choro assumptum, virum litteris et morum probitate fulgentem. Cui etiam per legatos clarissimi regis Steinkel sedem posuit in Sictona civitate, quae distat ab Ubsola itinere diei unius. Est vero iter eiusmodi, ut a Sconia Danorum per mare velificans quinto die pervenias usque Sictonam vel Bircam, iuxta enim sunt. Si vero per terram eas a Sconia per Gothorum populos et civitatem Scaranem, Telgas et Bircam, completo mense pervenies Sictonam.

Capitulum 29.

Adalwardus igitur magno fervore praedicandi euangelii Suediam ingressus, omnes qui in Sictona erant et in circuitu brevi spatio temporis ad christianam fidem perduxit. Schol.138 Conspiravit etiam cum Sconiensi episcopo, sanctissimo Eginone, ut pariter adirent illud templum paganorum, quod Ubsola dicitur, si forte aliquem Christo laboris sui fructum ibi possent offerre, omnia tormentorum genera libenter suscepturi, ut destrueretur illa domus, quae caput est supersticionis barbaricae. Illa enim diruta vel potius cremata, fore, ut tocius gentis conversio sequeretur. Quam confessorum Dei voluntatem piissimus rex Steinkel in populo murmurari sentiens, callide submovit eos a tali cepto, asserens et illos statim morte dampnandos, et se depellendum a regno, qui malefactores in patriam duxerit, et facile omnes ad paganismum relapsuros, qui nunc credunt, sicut in Sclavania nuper possit factum videri. Talibus regis allegationibus consentientes episcopi, omnes Gothorum civitates peragrabant, ydola confringentes et multa paganorum milia deinceps lucrantes ad christianitatem. Adalwardo postea defuncto apud nos, subrogavit archiepiscopus quendam a Rambsola Tadiconem , qui propter ventris amorem domi famelicus esse maluit, quam foris apostolus. Haec de Sueonia et cerimoniis eius dicta sufficiant.

Capitulum 30.

Nortmannia, sicut ultima orbis provintia est, in ultimo libri loco convenienter ponetur a nobis. Schol.139 Haec a modernis dicitur Norguegia. De cuius situ vel magnitudine, cum prius aliqua communiter cum Sueonia dixerimus, nunc vero spetialiter hoc dicendum est, quod longitudine sua in extremam septentrionis plagam extenditur haec regio, unde et dicitur. Incipit autem ex prominentibus scopulis huius freti, quod Balticum appellari solet; deinde reflexo in aquilonem dorso, postquam frementis occeani marginem suo circuit ambitu, tandem in Ripheis montibus limitem facit, ubi et lassus deficit orbis. Nortmannia propter asperitatem montium sive propter frigus intemperatum sterilissima est omnium regionum, solis apta pecoribus. Quorum armenta ritu Arabum longe in desertis stabulant. Eoque victu peculii transigunt vitam, ut lacte pecudum in cibos, lana utantur in vestes. Indeque fortissimos educat milites, qui nulla frugum luxuria molliti, sepius impugnant alios, quam ipsi molestentur ab aliquo. Sine invidia cum proximis habitant Sueonibus, quamvis a Danis, aeque pauperibus, non impune temptentur aliquando. Itaque rei familiaris inopia coacti, totum mundum circumeunt et pyraticis raptibus amplissimam terrarum facultatem reportant domum, penuriam suae regionis tali modo sustinentes. Post susceptam vero christianitatem melioribus imbuti scolis, didicerunt iam pacem et veritatem diligere, paupertate sua contenti esse, immo quae habent collecta spargere, non ut prius sparsa colligere. Cumque nefandis artibus maleficiorum omnes ab initio servirent, nunc vero cum apostolo simpliciter confitentur Christum et hunc crucifixum. Sunt etiam continentissimi omnium mortalium, tam in cibis quam in moribus parcitatem modestiamque summopere diligentes. Praeterea sacerdotum et ecclesiarum tantam habent venerationem, ut vix christianus habeatur, qui non cotidie obtulerit ad missam, quam audierit. Verum baptismus et confirmatio, dedicationes altarium et sacrorum benedictio ordinum apud illos et Danos care omnia redimuntur. Quod ex avaritia sacerdotum prodisse arbitror, quia barbari decimas adhuc dare aut nesciunt aut nolunt, ideo constringuntur in ceteris, quae deberent gratis offerri. Nam et visitacio infirmorum et sepultura mortuorum, omnia ibi venalia. Schol.140 Apud illos tanta morum insignia, ut compertum habeo, sola sacerdotum corrumpuntur avaricia.

Capitulum 31.

In multis Nordmanniae locis vel Suediae pastores pecudum sunt etiam nobilissimi homines, ritu patriarcharum et labore manuum viventes. Omnes vero sunt christianissimi qui in Norvegia degunt, exceptis illis qui trans arctoam plagam circa occeanum remoti sunt. Eos adhuc fertur magicis artibus sive incantationibus in tantum praevalere, ut se scire fateantur, quid a singulis in toto orbe geratur. Tunc etiam potenti murmure verborum grandia cete maris in litora trahunt, et alia multa, quae de maleficis in scriptura leguntur, omnia illis ex usu facilia sunt. In asperrimis, quae ibi sunt, alpibus audivi mulieres esse barbatas, viros autem silvicolas raro se praebere videndos. Qui ferarum pellibus utuntur pro vestibus, et loquentes ad invicem frendere magis quam verba proferre dicuntur, ita ut vix a proximis intelligi queant populis. Eadem montana Romani auctores Riphea iuga nuncupant, perpetuis horrida nivibus. Scritefingi vivere non possunt absque frigore nivium, qui etiam feras praevolant suo cursu per altissimas nives. In eisdem montanis agrestium ferarum tanta est multitudo, ut plurima pars regionis ex solis vivant silvaticis. Schol.141 Ibi capiuntur uri bubali et elaces, sicut in Sueonia; ceterum bisontes capiuntur in Sclavonia et Ruzzia; sola vero Nortmannia vulpes habet nigros et lepores, martures albos eiusdemque coloris ursos, qui sub aqua vivunt quemadmodum uri. Cumque diversa prorsus et insueta nostris multa ibi videantur, ab eiusdem patriae incolis haec et alia plenius dicenda relinquo.

Capitulum 32.

Metropolis civitas Nortmannorum est Trondemnis, quae nunc decorata ecclesiis, magna populorum frequentia celebratur. In qua iacet corpus beatissimi Olaph regis et martyris. Ad cuius tumbam usque in hodiernum diem maxima Dominus operatur sanitatum miracula, ita ut a longinquis illic regionibus confluant hii qui se meritis sancti non desperant iuvari. Est vero iter eiusmodi, ut ab Alaburg vel Wendila Danorum ingredientibus navim per diem mare transeatur ad Wig, civitatem Nortmannorum; inde vela torquentur in laevam, circa littora Norvegiae; quinta die pervenitur ad ipsam civitatem quae Trondempnem dicitur. Potest autem iri et alia via, quae ducit a Sconia Danorum terrestri itinere usque ad Trondempnem, sed haec tardior in montanis, et quoniam plena est periculo, declinatur a viatoribus.

Capitulum 33.

In Nortmanniam primus ab Anglia venit quidam Iohannes episcopus, qui regem conversum cum populo baptizavit. Illi successit Grimkil episcopus, qui tunc fuit ad Unwanum archiepiscopum Olaph regis legatus. Tertio loco advenit ille Sigafridus, [avunculus Aesmundi], qui et Suedos et Nortmannos iuxta Schol.142 predicavit. Isque duravit muneusque ad nostram aetatem cum aliis aeque non obscuris in illa gente sacerdotibus. Post quorum excessum noster metropolitanus, petentibus Nordmannorum populis, ordinavit Thoolf episcopum in civitate Trondemnis et Siguardum in easdem partes. Asgothum vero et Bernardum, licet moleste ferret a papa consecratos, accepta satisfactione dimisit a se donatos. Per quos hodieque multas verbum Dei lucratur animas, ita ut in omnibus provinciis Norvegiae beata mater ecclesia laetis floreat incrementis. Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem christianitatis adhuc nulli episcopatus certo sunt limite designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus, communiter edificant ecclesiam, et circueuntes regionem, quantos possunt ad christianitatem trahunt, eosque gubernant sine invidia, quandiu vivunt. Schol.143

Capitulum 34.

Post Nortmanniam, quae est ultima aquilonis provintia, nichil invenies habitacionis humanae, nisi terribilem visu et infinitum occeanum, Schol.144 qui totum mundum amplectitur. Is habet ex adverso Nortmanniae insulas multas non ignobiles, quae nunc fere omnes Nortmannorum ditioni subiacent, ideoque non praetereundae sunt a nobis, quoniam Hammaburgensem parrochiam et ipsae respiciunt. Quarum primae sunt Orchades insulae, quas barbari vocant Organas; ritu Cicladum illae sunt dispersae per occeanum. Schol.145 De quibus Romani auctores Martianus et Solinus ita scripsisse videntur: 'A tergo Britanniae, unde infinitus patet occeanus, Orchadae sunt insulae, quarum 20 sunt desertae, 16 coluntur. Orchades insulae paene 40 iunctae. Item vicinae sunt Electrides, in quibus electrum gignitur'. Igitur Orchades inter Nordmanniam et Britanniam et Hiberniam positae, frementis occeani ludibundae minas derident. Ad quas a civitate Nortmannorum Trondemni per diem ferunt navigari posse. Itemque ab Orchadibus, aiunt, simile spatium viae, sive in Angliam dirigas, sive in Scotiam flectere velis. Ad easdem insulas Orchadas, quamvis prius ab Anglorum et Scothorum episcopis regerentur, noster primas iussu papae ordinavit Turolfum episcopum in civitatem Blasconam , qui omnium curas ageret.

Capitulum 35.

Insula Schol.146 Thyle, quae per infinitum a ceteris secreta, longe in medio sita est occeano, vix', inquiunt, 'nota habetur'. De qua tam a Romanis scriptoribus quam a barbaris multa referuntur digna praedicari. 'Ultima', inquiunt, 'omnium Thyle, in qua aestivo solsticio, sole cancri signum transeunte, nox nulla, brumali solsticio perinde nullus dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur'. Item Beda scribit, Schol.147 'in Britannia aestate lucidas noctes haut dubie repromittere, ut in solstitio continui dies habeantur senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam sole remoto. Quod fieri in insula Thyle, Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione Schol.148 in septentrionem a Britannia distante. Haec itaque Thyle nunc Island appellatur, a glacie quae Schol.149 occeanum astringit. De qua etiam hoc memorabile ferunt, quod eadem glacies ita nigra et arida videatur propter antiquitatem, ut incensa ardeat. Est autem insula permaxima, ita ut populos infra se multos contineat, qui solo pecorum fetu vivunt eorumque vellere leguntur; nullae ibi fruges, minima lignorum copia, propterea in subterraneis habitant speluncis, communi tecto et strato gaudentes cum pecoribus suis. Itaque in simplicitate sanctam vitam peragentes, cum nichil amplius querant, quam natura concedit, laeti possunt dicere cum apostolo: 'Habentes victum et vestitum, his contenti simus'. Nam et montes suos habent pro oppidis et fontes pro deliciis. Beata, inquam, gens, cuius paupertati nemo invidet, et in hoc beatissima, quod nunc omnes induerunt christianitatem. Schol.150 Multa insignia in moribus eorum, precipua karitas, ex qua procedit, ut inter illos omnia communia sint tam advenis quam indigenis. Episcopum suum habent pro rege; ad illius nutum respicit omnis populus; quicquid ex Deo, ex scripturis, ex consuetudine aliarum gentium ille constituit, hoc pro lege habent. Schol.151 [De quibus noster metropolitanus inmensas Deo gratias retulit, quod suo tempore convertebantur, licet ante susceptam fidem naturali quadam lege non adeo discordarent a nostra religione.] Itaque petentibus illis ordinavit quendam sanctissimum virum nomine Isleph. Qui ab eadem regione missus ad pontificem, aliquandiu retentus est apud eum cum ingenti prorsus honore , discens interea, quibus noviter conversos ad Christum populos salubriter posset informare. Per quem transmisit archiepiscopus suos apices populo Islanorum et Gronlandorum , venerabiliter salutans eorum ecclesias et pollicens eis propediem se venturum usque ad illos, ut gaudio simul pleno fruantur. In quibus verbis egregia, quam habuit in legationem suam, voluntas pontificis laudari potest, quoniam et apostolum discimus ad praedicandum verbum Dei velle in Hispaniam proficisci, quod implere non potuit. Haec de Islanis et de ultima Thyle veraciter comperi, fabulosa praeteriens.

Capitulum 36.

Sunt autem plures aliae in occeano insulae, quarum non minima Gronland, profundius in occeano sita contra montes Suediae vel Riphea iuga. Ad quam ferunt insulam a littore Nortmannorum vela pandi quinque aut septem diebus, quemadmodum ad Island. Homines ibi a salo cerulei; unde et regio illa nomen accepit; qui similem Islanis vitam agunt, excepto quod crudeliores sunt raptuque pyratico remigantibus infesti. Ad eos etiam sermo est nuper christianitatem pervolasse.

Capitulum 37.

Tercia est Schol.152 Halagland insula vicinior Nortmanniae , magnitudine ceteris non impar. Haec in estate circa solsticium per quatuordecim dies continuos solem videt super terram et in hieme similiter per totidem dies sole caret. Stupenda res et incognita barbaris, qui nesciunt, disparem longitudinem dierum contingere propter solis accessum et recessum. Nam propter rotunditatem orbis terrarum necesse est, ut solis circuitus accedens alibi diem exhibeat, alibi recedens noctem relinquat. Qui dum ascenderit ad aestivale solsticium, his qui in borea sunt dies prolongat noctesque adbreviat; descendens autem ad hiemale solsticium, simili ratione facit australibus. Hoc ignorantes pagani, terram illam vocant sanctam et beatam, quae tale miraculum praestet mortalibus. Itaque rex Danorum cum multis aliis contestatus est hoc ibi contingere, sicut in Suedia et in Norvegia et in ceteris quae ibi sunt insulis.

Capitulum 38.

Praeterea unam adhuc insulam recitavit a multis in eo repertam occeano, quae dicitur Winland, eo quod ibi vites sponte nascantur, vinum optimum ferentes. Nam et fruges ibi non seminatas habundare, non fabulosa opinione, sed certa comperimus relatione Danorum. [Post quam insulam, ait, terra non invenitur habitabilis in illo occeano, sed omnia quae ultra sunt glacie intolerabili ac caligine inmensa plena sunt. Cuius rei Marcianus ita meminit: 'Ultra Thilen', inquiens, 'navigatione unius diei mare concretum est'. Temptavit hoc nuper experientissimus Nordmannorum princeps Haraldus. Qui latitudinem septentrionalis occeani perscrutatus navibus, tandem caligantibus ante ora deficientis mundi finibus inmane abyssi baratrum retroactis vestigiis pene vix salvus evasit.]

Capitulum 39.

Item nobis retulit beatae memoriae pontifex

Adalbertus, in diebus antedecessoris sui quosdam nobiles de Fresia viros causa pervagandi maris in boream vela tetendisse , eo quod ab incolis eius populi dicitur ab ostio Wirrahae fluminis directo cursu in aquilonem nullam terram occurrere praeter infinitum occeanum. Cuius rei novitate pervestiganda coniurati sodales a litore Fresonum laeto celeumate progressi sunt. Deinde relinquentes hinc Daniam, inde Britanniam, pervenerunt ad Orchadas. Quibus a laeva dimissis, cum Nordmanniam in dextris haberent, longo traiectus glacialem Island collegerunt. A quo loco maria sulcantes, in ultimum septentrionis axem, postquam retro se omnes, de quibus supra dictum est, insulas viderunt, omnipotenti Deo et sancto confessori Willehado suam commendantes viam et audatiam, subito collapsi sunt in illam tenebrosam rigentis occeani caliginem, quae vix oculis penetrari valeret. Et ecce instabilis occeani euripus ad initia quaedam fontis sui archana recurrens, infelices nautas iam desperatos, immo de morte sola cogitantes, vehementissimo impetu traxit ad chaos [hanc dicunt esse voraginem abyssi -] illud profundum, in quo fama est omnes recursus maris, qui decrescere videntur, absorberi et denuo revomi, quod fluctuatio crescens dici solet. Tunc illis solam Dei misericordiam implorantibus, ut animas eorum susciperet, impetus ille recurrens pelagi quasdam sociorum naves abripuit, ceteras autem revomens excursio, longe ab alteris post terga reppulit. Ita illi ab instanti periculo, quod oculis viderant, oportuno Dei auxilio liberati, toto nisu remorum fluctus adiuvarunt.

Capitulum 40.

Et iam periculum caliginis et provintiam frigoris evadentes, insperate appulerunt ad quandam insulam altissimis in circuitu scopulis ritu oppidi munitam. Huc visendorum gratia locorum egressi, reppererunt homines in antris subterraneis meridiano tempore latitantes; pro quorum foribus infinita iacebat copia vasorum aureorum et eiusmodi metallorum, quae rara mortalibus et preciosa putantur. Itaque sumpta parte gazarum quam sublevare poterant, laeti remiges festine remeant ad naves. Cum subito retro se venientes contemplati sunt homines mirae altitudinis, quos nostri appellant Cyclopes; eos antecedebant canes magnitudinem solitam excedentes eorum quadrupedum. Quorum incursu raptus est unus de sociis, et in momento laniatus est coram eis reliqui vero suscepti ad naves, evaserunt periculum, gygantibus, ut referebant, pene in altum vociferando sequentibus. Tali fortuna comitati Fresones Bremam perveniunt, ubi Alebrando pontifici ex ordine cuncta narrantes, pio Christo et confessori eius Willehado reversionis et salutis suae hostias immolarunt.

[Sunt et alia quae non incongrue essent dicenda hoc loco de illo aestu maris in die bis citato; quod miraculum praebet omnibus maximum; ita ut ipsi, qui archana rerum phisici perscrutantur, in dubitationem cadant eius rei, cuius ignorant originem. Cumque Macrobius et Beda videantur ex illa re aliquid loqui, Lucanus autem nichil se scire fateatur, diversi auctores variis pugnant sententiis; omnes autem incertis abeunt rationibus, nobisque sufficit cum propheta clamare: 'Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia tu fecisti; impleta est terra possessione tua'. Et iterum: 'Tui sunt coeli, et tua est terra, et tu dominaris potestati maris, et iudicia tua abyssus multa', ideoque iure dicuntur 'incomprehensibilia' .]

Capitulum 41.

Haec sunt quae de natura septentrionalium regionum comperimus ad honorem sanctae Hammaburgensis ecclesiae ponenda, quam tanto munere divinae pietatis praeditam videmus, ut innumerabilem populorum multitudinem, quorum metropolis haec facta est, labore suae praedicationis ex magna iam parte conversos habeat ad christianitatem, ibi solummodo ponens euangelizandi silentium, ubi mundus terminum habet. Quae salutifera gentium legatio primum a sancto Anscario incepta, prosperis semper usque in hodiernum diem aucta est incrementis, usque ad transitum magni Adalberti per annos circiter ducentos quadraginta.

Capitulum 42.

Ecce illa ferocissima Danorum sive Nordmannorum aut Sueonum natio, quae, iuxta verba beati Gregorii, 'nichil aliud scivit nisi barbarum frendere, iam dudum novit in Dei laudibus alleluia resonare'. Ecce populus ille pyraticus, a quo totas olim Galliarum et Germaniae provintias legimus depopulatas, suis nunc finibus contentus est, dicens cum apostolo: 'Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus', et 'Credimus videre bona Domini in terra viventium'. Ecce patria illa horribilis, semper inaccessa propter cultum ydolorum,

- 'et Scythicae non mitior ara Dianae', deposito iam naturali furore, praedicatores veritatis ubique certatim admittit, destructisque demonum aris, ecclesiae passim eriguntur et nomen Christi communi ab omnibus effertur praeconio. Nimirum 'haec est mutacio dexterae Excelsi', et tam velociter currit sermo omnipotentis Dei, ut a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie laudabile sit nomen Domini, et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris, cum Patre et Sancto Spiritu vivens et regnans per omnia saecula saeculorum. Amen.

M. ADAMI EPILOGUS AD LIEMARUM EPISCOPUM.

Suscipe magne tui praesul munuscula servi,
Quae tibi et ecclesiae fert pleno cordis amore.
Parva quidem sunt haec, et vix, me iudice, digna,
Quae possint oculis relegenda placere Catonis.
Nam cum rethoricis sermones floribus ornes,
Cum tua lingua sacrae sit clavis bibliothecae,
Cum divina patrum scrutere volumina cautis
Indiculis, quid verba putem tibi balba valere?
At cum multa Deo placuissent dona potentum,
Saepe minuta duo viduae laudata memento.
Et confido etiam, quod commendatio scripti
Carior inde tibi maneat, dum nil ibi fictum
Externumque vides, sed quaevis pagina veram
Ecclesiae laudem canit hystoriamque Bremensem.
Omne decus sponsi est, ubi fertur gloria sponsae.
Cumque per innumeros librorum curreris agros,
Scire decet, quod ubique legis hoc esse aliorum:
Iste liber tuus est, totusque revolvitur in te,
Tempus ad usque tuum perducens acta priorum.
Ergo fave votis, parcens iuvenilibus ausis.
Effice, quaeso, tuo ne spes foret irrita servo,
Qui pro laude tua non erubet esse poeta.
Nempe tibi fateor, venerabilis et bone pastor,
Si bene non potui, certe veracia scripsi,
Testibus his utens, quibus haec notissima res est.
Nec mihi scribendo laudem vel munera quaero,
Quippe placere tibi, reor hoc satis esse labori.
Tum perpende, tuo non esse ignobile claustro,
Quod minimus fratrum perfecit maxima rerum,
In quibus ecclesiae lucent primordia nostrae,
Arctoumque salus populorum scripta tenetur,
Et decessorum pinguntur facta tuorum.
Tempus erit, quo facta tuae celeberrima laudis
Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum
Pangemus maiore lyra, si vita superstes.
Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem,
Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis:
Quem tua praeteriit felix electio, qua te,
Prisco more patrum, pastoris nomine dignum
Electumque Deo prodebat Spiritus index,
Cuius tunc festum recolebat turba fidelis.
O quantis lacrimis populi te vidimus emptum,
Dum prius oppressi votis communibus omnes
Te talem cuperent, immo longe meliorem,
Quam spes ulla foret vel nostra fides meruisset.
Tu solvis duram populi a cervice catenam,
Fasciculosque graves ab onusta plebe repellens,
Afflictae gentis moerorem in gaudia vertis.
Tu clerum iniusta raptorum fraude gravatum
In sua restituis, tu nos errore veterno
Eximis atque suo reddis sacra templa decori.
Tu pacem terris antiqua lite fugatam
Ecclesiis revocas. Iam tertia praelia surgunt,
Et discordantes tu iungis ad oscula mentes.
Si quid adhuc susperest, quod gaudia publica turbet,
Per te sedari tribuat Deus, adiciatque,
Ut Brema cum Hammaburg per te redimi mereantur,
Quae diuturna sui flent tempora carceris ambae;
Haec a paganis oppressa, haec clausa tyrannis.
O Liemare pater, faveat tibi gratia Christi,
Nosque tuae pecudes tibi corde et voce favemus.
 

Scholia

Schol. 1. Einhardus, ex capellanis Karoli imperatoris vitam eius descripsit et bella Saxonum.

Schol. 2. Sedente tunc Paulo papa I.

Schol. 3. Fresia regio est maritima, inviis inaccessa paludibus, habetque pagos 17, quorum tertia pars respicit Bremensem episcopatum, hiis distincti vocabulis: Ostraga, Rustri, Wanga, Triesmeri, Herloga, Nordi atque Morseti. Et hii 7 pagi tenent ecclesias circiter 50. Hanc Fresiae partem a Saxonia dirimit palus, quae Waplinga dicitur, et Wirrahae fluvii ostia. A reliqua Fresia palus Emisgoe terminat, et mare oceanum.

Schol. 4. De illis 17 pagis quinque pertinent ad Monasteriensem episcopatum, quos sanctus Lutgerus, illius loci primus episcopus, a Karolo imperatore in donatione percepit. Sunt his distincti vocabulis: Hugmerchi, Hunusga, Fivilga, Emisga, Federitga et insula Bant.

Schol. 5. Scriptum est in Gestis sancti Ansgarii et privilegiis Romanorum pontificum.

Schol. 6. Turholz monasterium est Flandriae nobilissimum, insigne monachis, pro quo recuperando vetus querela est ecclesiae nostrae pontificibus Adelbertus autem archiepiscopus ad eum finem perduxit negotium, ut dato concambio quaestio removeretur; quod caesar et dux Flandriae collaudabant.

Schol. 7. Concilium adunationis factum est Wormatiae praesente cum episcopis caesare, sicut privilegium testatur.

Schol. 8. Aquisgrani palatium usque ad tempus Ottonis per annos 80 vastatum permansit, quod destruxerat Ordwigh princeps.

Schol. 9. Gotafrid et Sigafrid reges ibi sunt occisi. (2. 2a. in textu 3. 4.)

Schol. 10. Ambo enim et rex et papa miserabilem vitae finem invenerunt, quia papa Formosus a successore suo etiam mortuus degradatus et de sepulchro eiectus est. Rex vero Arnulfus et vivens a vermibus consumptus et tandem veneno extinctus est magna Dei vindicta.

Schol. 11. Stephanus papa, qui sedit annos 6, Hermannum, Coloniensem archiepiscopum, et Adalgarium, Hammaburgensem archiepiscopum, de Bremensi contendentes ecclesia, Wormaciam ad synodum venire praecepit, et Remensi archiepiscopo Fulconi vice sua commissa, causam eorum examinari mandavit.

Schol. 12. Sturmarios alluit ab oriente Bilena fluvius, qui mergitur in Albiam fluvium, sicut ille superior.

Schol. 13. Travenna flumen est, quod per Waigros currit in mare Barbarum, iuxta quem fluvium mons unicus est Albere et civitas Liubice.

Schol. 14. Zuentina fluvius currit a lacu, in quo Plunie civitas sita est. Inde per saltum vadit Isarnho mergiturque in mare Scythicum.

Schol. 15. Trans Oddoram fluvium primi habitant Pomerani, deinde Polani, qui a latere habent hinc Pruzzos, inde Behemos, ab oriente Ruzzos.

Schol. 16. Aldinborg civitas magna Sclavorum, qui Waigri dicunter, sita est iuxta mare, quod Balticum sive Barbarum dicitur, itinere die . . ab Hammaburg.

Schol. 17. Chizzini et Circipani cis Panim fluvium habitant, Tholosantes et Rehtarii trans Panim fluvium; hos quatuor populos a fortitudine Wilzos appellant vel Leuticos.

Schol. 18. Marahi sunt populi Sclavorum, qui sunt ab oriente Behemorum, habentque in circuitu hinc Pomeranos et Polanos, inde Ungros et crudelissimam gentem Pescinagos, qui humanis carnibus vescuntur.

Schol. 19. Sorabi sunt Sclavi, qui campos inter Albim et Salam interiacentes incolunt; suntque eis contermini fines Thuringorum ac Saxonum. Ultra Aram fluvium alii Sorabi commorantur.

Schol. 20. Brittannia oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus, multo intervallo adversa. Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus apparet civitas, quae dicitur Rutubi portus. Hibernia insula omnium post Brittanniam maxima est, ad occidentem quidem Brittaniae sita. Sicut contra aquilonem est brevior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens usque contra Hispaniae septentrionalis portum.

Schol. 21. Anno Domini 966. Dani ad fidem sunt per Popponem quendam conversi, qui ferrum candens et ignitum in modum cyrotecae formatum, coram populo sine laesione portavit, quod videns rex Haraldus , abiecta ydololatria, cum toto populo ad colendum verum Deum se convertit. Poppo autem in episcopum est promotus.

Schol. 22. Anno Domini 973. Wencezlaus, princeps Boemiae, a fratre suo Bugezlao, qui principatum sibi usurpavit, martyrizatur, pro quo Deus urbem Pragam, ubi requiescit, multis miraculis illustrat. (4. secunda manu.)

Schol. 23. Otto iste, vir nobilissimus, apud Magdeburg vicedominus fuit et canonicus.

Schol. 24. De hoc Sigafrido grande fertur miraculum, quia cum coenobium Ramsolam invaderet praedando, maligno statim invasus spiritu, non ante meruit liberari, quam sua ecclesiae restituit et de praedio suo fratribus opulentam villam in servicium donavit.

Schol. 25. Hericus, rex Sueonum, cum potentissimo rege Polanorum Bolizlao foedus iniit. Bolizlaus filiam vel sororem Herico dedit. Cuius gratia societatis Dani a Sclavis et Sueonibus iuxta impugnati sunt. Bolizlaus, rex christianissimus, cum Ottone tercio confoederatus, omnem vi Sclavaniam subiecit et Ruziam et Pruzzos , a quibus passus est sanctus Adalbertus; cuius reliquias tunc Bolizlaus transtulit in Poloniam.

Schol. 26. Ille Odinkar in Angliam ductus est a rege Knut ibique eruditus litteris. Deinde Galliam discendo pervagatus, sapientis et philosophi nomen accepit. Unde et Deo carus nomen sortiri meruit.

Schol. 27. Olaph Trucci filio interfecto Craccaben duo regna possedit. Qui mox destructo ydolatriae ritu christianitatem in Nordmannia per edictum suscipi iussit. Tunc etiam Gotebaldum quendam ab Anglia venientem episcopum in Sconia posuit doctorem; qui aliquando in Suedia et in Norwegia euangelizasse narratur.

Schol. 28. Mistiwoi cum nollet christianitatem deserere, depulsus a patria confugit ad Bardos, ibique consenuit fidelis.

Schol. 29. Aldinburg civitas magna Sclavorum est, qui Waigri dicuntur. Sita est iuxta mare, quod Balticum vel Barbarum dicitur, itinere diei ab Hammaburg.

Schol. 30. Sermo est, ducem Sclavanicum petisse pro filio suo neptem ducis Bernardi eumque promisisse. Tunc princeps Winulorum misit filium suum cum duce in Ytaliam cum mille equitibus, qui fere omnes ibi sunt interfecti. Cumque filius ducis Sclavanici pollicitam mulierem expeteret, Theodericus marchio intercepit consilium, consanguineam ducis proclamans non dandam esse cani.

Schol. 31. Theodericus erat marchio Sclavorum, cuius ignavia coegit eos fieri desertores.

Schol. 32. Theodoricus marchio, depulsus ab honore et ab omni hereditate sua, prebendarius apud Magdeburg vitam finivit mala morte, ut dignus fuit.

Schol. 33. Anno Domini 1010. gens Ungariae ad fidem convertitur per Gislam, sororem imperatoris, quae nupta regi Ungariae ipsum regem induxit, ut se et suos baptizari faceret, et in baptismo Stephanus est appellatus. Qui postea sanctus fieri meruit.

Schol. 34. Ramsolan sita est in episcopatu Ferdensi non longe a vico Bardorum. Cuius ordinationem et ius gubernandi cum Ferdensis episcopus reposceret, apostolicae sedis decreto cessit ab incepto. Oddo legatus fuit ad papam, ut habet privilegium.

Schol. 35. Sermo est, hunc per simoniacam pestem intronizatum, eo quod magnam hereditatem habuit. Cuius partem ipse invitus dimisit imperatori, partem vero alteram optulit ecclesiae suae, quam pie gubernavit, terciam parentibus dimisit. Senex venerabilis et amator pauperum, maxime illorum qui parvuli erant. Qua occasione fratres a claustro licentius egressi, mulierum consortia primum absconse petebant s.

Schol. 36. Unwanus in plerisque paschae aliisve festivitatibus septem episcopos secum habuit et praeterea abbates, non minus ducem et aliquos huius provinciae comites, magno singulos honore amplectens.

Schol. 37. Odinkar filius erat Toki ducis Winlandensis et sedem in Ripa habuit. Nam tercia pars terrae Winlandensis patrimonium eius fuisse narratur, et tamen vir tantarum divitiarum mirae fuit continentiae. Cuius unum virtutis exemplum comperi, quod omni quadragesimali tempore, semper altero die intermisso, iussit se verberibus a quodam suo affligi presbytero.

Schol. 38. Knut, filius Suein regis, abiecto nomine gentilitatis, in baptismo Lambertus nomen accepit. Unde scriptum est in Libro fraternitatis nostrae: Lambrecht, rex Danorum, et Imma regina et Knut, filius eorum, devote se commendaverunt orationibus fratrum Bremensium'.

Schol. 39. Edgar, potentissimus rex Anglorum, a legitima filium habuit Edwardum, virum sanctissimum. Cuius noverca Afelrud fuit, quae regem privignum occidens, filium suum eundem in regem posuit.

Schol. 40. Knut sororem suam Estred filio regis de Ruzzia dedit in matrimonium.

Schol. 41. Rikardus enim, dimissa Knut regis sorore, propter metum Danorum exulans a patria, Iherosolimam profectus ibique defunctus est. Cuius socii quadraginta revertentes in Apulia remansisse narrantur, et ex illo tempore Nortmanni possederunt Apuliam.

Schol. 42. Olaph, sollertissimus festivitatum observator, cum propter divinam religionem a regno esset depulsus et denuo regnum bello recuperasset, in ipso procinctu fertur in papilione dormiens sompnium vidisse. Cumque supervenirent hostes, adhuc illo quiescente, dux sui exercitus, Phin nomine, accedens regem excitavit. Tunc ille suspirans: 'O! quid fecisti?' inquit, 'videbam me per scalam, cuius vertex sidera tangeret, ascendisse. Heu! iam perveneram ad summun illius scalae, coelumque mihi apertum est ingredienti, nisi tu me suscitando revocasses'. Postquam visionem vidit rex, circumventus a suis, cum non repugnaret, occiditur et martyrio coronatur.

Schol. 43. Quare hoc pastor de mulieribus, quae se canonicis aperto iam scelere coniunxerant, praecepit, ut nulla earum in civitate remaneret. Ita illae per villas proximas in custodiam sunt dispersae; et cessavit hic morbus usque ad incensionem templi et destructionem claustri.

Schol. 44. Ipso tempore migravit Poppo, celeberrimus Danorum episcopus, cui mox subrogatus Esico, cum ad Egdoram fluvium perveniret, ibidem aegritudine correptus obiit.

Schol. 45. Ferunt, Thorgotum simulque Odinkarum episcopum longe ante praedixisse, Hamburg et Bremensem ecclesiam propter peccata quandoque vastari debere; quae prophetia nunc cernitur impleta.

Schol. 46. Soror Odinkari episcopi fuit Asa, mulier sanctissima, quae et praebendam Bremae habuit. Haec semper nudis pedibus incedens, per 20 annos fertur ieiuniis, orationibus et elemosinis vacasse, raro egressa ecclesiam, et postea in bono fine consummata, cum nichil amplius in thesauris habuit, liberos ecclesiae dimisit.

Schol. 47. Conradus imperator singulis annis contra Sclavos exercitum duxit, ideoque pax magna fuit trans Albiam.

Schol. 48. Indita senatrix Emma, praedicante Libentio archiepiscopo, sanctae Bremensi ecclesiae duas cruces et tabulatam altaris et calicem, omnia ex auro et gemmis parata, in quibus erant auri marcae 20, optulit, etiam vestes sacras et paramenta multa et stolas aureas et dorsalia et libros.

Schol. 49. Hermannus ab incolis terrae paludem Eternbroch comparavit. Quod Conradus imperator praecepto suo firmavit ecclesiae. Cuius rei chirographum in archivo creditum potest videri.

Schol. 50. Iste Suidger ex Papenbergensi episcopatu assumptus est in sedem apostolicam, reiectis ex ordine tribus scismaticis.

Schol. 51. Dicunt enim, si vitam haberet longiorem, velle omnia renovare. Unde et murum civitati ambire cepit, et oratorium destruxit, aliaque multa, in quibus voluntas eius potest videri non mala.

Schol. 52. Ipse ordinavit Esiconem in Hedibu, qui mox obiit, antequam intraret episcopatum.

Schol. 53. Clericis ecclesiae suae, quos videbat auxilio indigos, largiebatur aliquibus abscondite quaternos aut denos solidos argenti, multis et praebendam, aliis suas vestes. Plerisque etiam compatiens, quod a laicis inhoneste tractarentur, percussores eorum fecit ante se et colaphis caedi et vapulare taureis.

Schol. 54. Videns autem pestiferum morbum de connubiis clericorum magis in dies crescere, statuit pedibus ire in sententiam decessoris Libentii, si tamen ecclesiam et claustrum antea perduceret ad suum statum.

Schol. 55. Civitatem muro circumdatam disposuit tribus portis et duodecim munire turribus, ita ut primam episcopus, alteram advocatus, terciam praepositus, quartam decanus, quintam magister scolarum, sextam fratres et canonici, alias sex cives adhibitis sortirentur custodiis.

Schol. 56. Ferunt, archiepiscopum Coloniensem nobilissimum Hermannum veterem de Brema querimoniam renovasse. Sed et ipse tam auctoritate Bezelini, quam triennali silentio repulsus, archiepiscopo nostro satisfecit, et per integrum mensem Coloniae in convivio secum habuit.

Schol. 57. Magnus rex classe magna Danorum stipatus, opulentissimam civitatem Sclavorum Iumnem obsedit. Clades par fuit. Magnus terruit omnes Sclavos, iuvenis sanctus et vitae innocentis. Ideoque victoriam dedit illi Deus in omnibus.

Schol. 58. Archiepiscopus praeposituram Edoni tulit, pro cuius rei zelo iunior Edo, nepos eius, iratus monasterium incendit. Pro cuius sacrilegii compositione pater Edonis suam hereditatem obtulit ecclesiae. Edo vero praepositus Hierosolimam peregrinus abiit, circa festum sancti Iacobi egressus, rediitque in proximo pascha.

Schol. 59. Aiunt enim quidam invidorum, episcopum solum naevum superbiae habuisse. Unde inter ipsum et Brun, Ferdensem episcopum, contentio erat indigna episcopis, et hoc maxime propter superbiam cuiusdam Wolfridi advocati. Qui subita et miserabili morte obiit, sicut archiepiscopus.

Schol. 60. Ipso anno quo decessit archiepiscopus imgravit etiam Odinkar, Ripensis episcopus. In die paschae missam celebrans, ordinavit rem suam certus extremorum.

Schol. 61. Clemens papa renovavit ecclesiae nostrae Hammaburgensi omnia privilegia, quae dudum a Romana sede concessa sunt.

Schol. 62. Suein a Magno victus, cessit fortunae et factus est homo victoris, faciens ei sacramentum fidelitatis. Sed cum denuo rebellare cepisset consilio Danorum, nichilominus a Magno superatus est. Ita Suein fugiens ad Iacobum venit, adprime dolens pro fide pollicita, quam violavit.

Schol. 63. Haroldus a Graecia regressus, filiam regis Ruziae Gerzlef uxorem accepit. Alteram tulit Andreas, rex Ungrorum, de qua genitus est Salomon. Terciam duxit rex Francorum Heinricus, quae peperit ei Philippum.

Schol. 64. Haroldus cum Magno pugnavit contra Suenonem, post cuius mortem factus est miles eius.

Schol. 65. Sicut enim prius diximus, Knut, rex Danorum, sororem suam, quae a Richardo comite repudiata est, dedit Ulf duci suo; ex qua nati sunt Bern dux et Suein rex. Ulf dux sororem suam Godwino, duci Anglorum, copulavit, ex qua nati sunt Suein, Tosti et Harold et ista Gude, quam rex Eduard in coniugio habuit. Deinde Suein, filius Godvini, occidit Bern, filium avunculi sui. Harold autem, cum esset vir fortissimus, Griphum, Hyberniae regem, decollavit . Suein regem Danorum propulit ab Anglia, ipsumque cognatum et dominum suum, regem Eduardum, pro nichilo habuit. Sequitur vindicta Dei et plaga Nordmannorum et excidium Angliae.

Schol. 66. Illo egresso, Bremense claustrum regula, disciplina fratrum et concordia defecit, acephalis omnia turbantibus.

Schol. 67. Alia erat Gunhild, relicta Anundi, alia Gude, quam Thore interfecit.

Schol. 68. Adalwardus episcopus a rege Haroldo invitatus venit in Nordmanniam; ibique corpus cuiusdam viri, qui ante 60 annos defunctus est, nec omnino putrescere potuit, facta absolutione reconciliationis, mox in pulverem redegit. Erat enim ille homo quondam a Libentio archiepiscopo propter piraticam excommunicatus, ut ipsi per visionem revelatum est Adalwardo.

Schol. 69. Haroldus rex ab illo die direxit episcopos suos in Galliam, multos etiam venientes ab Anglia suscepit. Quorum unus fuit Asgoth, quem redeuntem ab urbe apostolorum comprehendi iussit archiepiscopus, acceptoque fidelitatis sacramento, dimisit abire donatum.

Schol. 70. 'Alexander episcopus, servus servorum Dei, Haroldo, regi Nordmannorum, salutem et apostolicam benedictionem. Quia adhuc rudes in fide existitis et in ecclesiastica disciplina quodammodo claudicatis, oportet nos, cui totius ecclesiae commissum est regimen, divinis admonitionibus vos frequentius visitare. Sed quia ob longarum difficultatem viarum per nos hoc agere minime valemus, sciatis, nos Adalberto, Hammaburgensi archiepiscopo, vicario nostro, haec omnia firmiter commisisse. Praedictus itaque venerabilis archiepiscopus et legatus noster suis nobis conquestus est epistolis, quod episcopi vestrae provinciae aut non sunt consecrati, aut data pecunia contra Romana privilegia, quae suae ecclesiae sibique data sunt, in Anglia vel in Gallia pessime sunt ordinati. Unde ex auctoritate apostolorum Petri et Pauli vos admonemus, ut, sicut apostolicae sedi reverentiam subiectionis debetis exhibere, ita praefato venerabili archiepiscopo, vicario nostro et vice nostra fungenti, vos vestrique episcopi impendatis. ' Et reliqua.

Schol. 71. Fama est, eo tempore duos monachos a Boemiae saltibus in civitatem Rethre venisse, ubi dum verbum Dei publice annunciarent , concilio paganorum, sicut ipsi desideraverunt, diversis primo suppliciis exanimati, ad ultimum pro Christo decollati sunt. Quorum quidem nomina hominibus incognita, ut veraciter credimus, in coelo scripta sunt.

Schol. 72. In ostio Peanis fluvii civitas maxima est, quae Dimine vocatur; ibi est terminus Hammaburgensis parrochiae.

Schol. 73. Clarissimus rex Danorum sola mulierum incontinentia laboravit, non tamen sponte, ut arbitror, sed vitio gentis. Nec tamen illi malo defuit ultio, quia una ex concubinis eius, Thore nomine, legitimam ipsius reginam Gude veneno extinxit. Cumque rex Suein filium Thore, Magnum vocabulo, Romam transmitteret, ut ibi consecraretur ad regnum, infelix puer invia defunctus est, post quem mater impia non suscepit alium filium.

Schol. 74. Dicit enim scriptura Pharaoni: 'Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam virtutem meam in te, et glorificetur nomen meum in gentibus. Ergo cuius vult miseretur Deus, et quem vult durat'.

Schol. 75. Ibique locavit caput sancti Secundini, qui unus ex legione Thebeorum ducum fuisse legitur, cuius patrocinia metropolitanus suscepit in Italia, largiente quodam episcopo Taurinensi.

Schol. 76. 'Difficile est, ut laudabiliter viventem laus humana non capiat'. Leo papa.

Schol. 77. Audivimus saepenumero piissimum archiepiscopum nostrum Adalbertum cum de continentia tenenda suos hortatus est clericos : 'Admoneo vos', inquit, 'et postulans iubeo, ut pestiferis mulierum vinculis absolvamini, aut si ad hoc non potestis cogi, quod perfectorum est, saltem cum verecundia vinculum matrimonii custodite, secundum illud quod dicitur: Si non caste, tamen caute'.

Schol. 78. Inter quos advena Paulus ex iudaismo conversus est ad christianam fidem. Quique, nescio an pro avaritia vel pro sapientia, exulatus in Graeciam, cum inde remearet, nostro adhaesit pontifici, glorians se multarum artium callere ingenio, adeo ut ex insciis litterarum philosophos redderet per triennium, et ex cupro formaret aurum obrizum. Facile persuasit ille archiepiscopo, credere omnia quae dixit, adiciens hoc omnibus mendaciis suis, quod cito faceret apud Hammaburg monetam publicam ex auro fieri et pro denariis bizantos dari.

Schol. 79. Ex omni victu et servitio episcopali decima capellano legaliter cotidie reddebatur ad sustentationem infirmorum et egentium peregrinorumque hospitium. Sed capellanus ad suum usum fraudulenter multa reservans, nichil pauperibus impendebat.

Schol. 80. Fertur idem Ansverus, cum ad passionem veniret, flagitasse paganos, ut prius socii, quos deficere metuebat, lapidarentur. Quibus coronatis, ipse gaudens cum Stephano genua posuit.

Schol. 81. Iohannes iste peregrinationis amore Scotiam egressus, venit in Saxoniam, et clementer ut omnes a nostro susceptus archiepiscopo, non multo post in Sclavaniam ab eo directus est ad principem Godescalcum. Apud quem illis diebus commoratus, multa paganorum milia baptizasse narratur.

Schol. 82. Ipso eodemque tempore Sliaswig, civitas Saxonum Transalbianorum, quae sita est in confinio Danici regni, opulentissima aeque ac populosissima, ex improviso paganorum incursu funditus excisa est.

Schol. 83. Haec est Sclavorum tertia negatio, qui primo facti sunt a Karolo christiani, secundo ab Ottone, tertio nunc ab Godescalco principe.

Schol. 84. Haroldus iste rex Nordmannorum 300 naves magnas habuit, quae omnes ibi remanserunt. Insuper massa auri, quam Haroldus a Graecia duxit, ad Bastardum tali fortuna pervenit. Erat autem pondus auri, quod vix bisseni iuvenes cervice levarent.

Schol. 85. Duobus Hericis in praelio interfectis, Halzstein, filius Stenkel regis, in regnum levatus est. Quo mox pulso, accersitus est Amunder a Ruzzia, et illo nichilominus amoto, Sueones quendam elegerunt Haquinum.

Schol. 86. Iste accepit niatrem Olavi iuvenis in matrimonio. Rex autem Nordmannorum duxit filiam regis Danorum uxorem, et facta est pax ad invicem.

Schol. 87. Isti erant filii Haroldi.

Schol. 88. Multotiens etiam cum fletu asseruit, omnes decessores suos in persecutione ducum et malitia parrochianorum velut in igne recoctos et assatos. 'Unde non diffido', inquit, 'me quoque pro veritate ab eisdem martyrio coranandum esse'.

Schol. 89. Nothebaldus vir maleficus, adulator et mendax apertissimus.

Schol. 90. Ex illo tempore balneis, quibus fere cotidie solebat uti, sale recoctis abstinuit, et reliquis multis, quae gravia esse populo persensit.

Schol. 91. Adamatus quidam medicus, genere Salernitanus, fertur ante triduum archiepiscopo mandasse, proximum adesse diem obitus sui. Quod ille dissimulans, Nothebaldum solum prae oculis habuit, quia spospondit ei mutationis suae horam cito adfuturam.

Schol. 92. Sicut in libro Hester legitur, dum aures principum simplices et ex sua natura alios estimantes callida fraude decipiunt. Quae res et ex veteribus probatur hystoriis et ex his quae geruntur cotidie, quomodo malorum quorumdam suggestionibus regum studia depravantur.

Schol. 93. Nam et ipso anno, quo ex hac vita decessit, novissimo exitu, post quem non est reversus, Bremae capitulum habuit cum fratribus, in quo Liudgerum decanum pro homicidio, cuius arguebatur, deposuit, et pro ipsa occasione faciens de castitate sermonem, terribiliter ad ultimum minatus est.

Schol. 94. Adalwardus senior uterque praefectus est Gothiae, iunior ad Sictunam et Ubsalam directus est, Symon ad Scritefingos, Iohannes ad insulas Baltici maris destinatus est. Vigesimus erat Ezzo, quem ipse ordinavit in Sclavaniam.

Schol. 95. Saltus Isarnho a stagno incipit Danorum, quod Slia dicitur, et pertingit usque ad civitatem Sclavorum, quae dicitur Liubicen, et flumen Travennam.

Schol. 96. De Ripa in Flandriam ad Cincfal velificari potest duobus diebus et totidem noctibus; de Cincfal ad Prol in Angliam duobus diebus et una nocte. Illud est ultimum caput Angliae versus austrum, et est processus illuc de Ripa angulosus inter austrum et occidentem. De Prol in Britanniam ad Sanctum Mathiam uno die, inde ad Far iuxta Sanctum Iacobum tribus diebus et tribus noctibus. Inde ad Leskebone duobus diebus et duabus noctibus, et est processus iste angularis totus inter austrum et occidentem. De Leskebone ad Narvese tribus diebus et tribus noctibus, angulariter inter orientem et austrum. De Narvese ad Arrugun quatuor diebus et quatuor noctibus, angulariter inter aquilonem et orientem. De Arragun ad Barzalun uno die similiter inter aquilonem et orientem. De Barzalun ad Marsiliam uno die et una nocte, fere versus orientem, declinando tamen parum ad plagam australem. De Marsilia ad Mezcin in Sicilia quatuor diebus et quatuor noctibus, angulariter inter orientem et austrum. De Mezcin ad Accharon 14 diebus et totidem noctibus inter orientem et austrum, magis appropiando ad orientem.

Schol. 97. Ad Angliam faventibus euris vela. pandis.

Schol. 98. Primus in Sleswich episcopus fuit Haroldus, secundus Poppo, tertius Rodolphus.

Schol. 99. Inter Arhusan et Wendilam circa medium Wiberg apud . .ta . . sita.

Schol. 100. Inter oceanum et Wendile mare promunctorium Skagen, quod respicit contra insulas aquilonales.

Schol. 101. Wendil . . insula . . . tripartit . . . in osti . . . . . mari . . . oceano . ingreditur.

Schol. 102. Primus in Ripa episcopus Lyafdagus erat, secundus Othencarus, tertius Wal, quartus Odo.

Schol. 103. Primus in Wendile episcopus Magnus monachus erat, secundus Albricus.

Schol. 104. In hoc occeano, qui antea commemorabatur, insula est Fosetisland que proprie nunc Farria vel Heiligland nomen habet. Hec distat ab Anglia remigatione tridui. Ceterum vicina est Fresonum terre vel nostre Wirrahe, ita quod videri possit iacere super mare. Quidem ab insula que . . ostio . . a littore . . sita . . olmo . . m me . . vela pandi usque ad Farriam in Dania etiam . . . cimus.

Schol. 105. In Vita Liudgeri narratur, Karoli tempore quidam Landricus nomine baptizatus esse ab episcopo.

Schol. 106. Primus in Fiunia episcopus Rehinherus erat, secundus Eilbertus monachus.

Schol. 107. Inter Seland et Funem insula est parvula, quam Sprogam dicunt; ea est spelunca latronum, magnus timor omnium transeuntium.

Schol. 108. Primus iri Selandia episcopus Gerbrandus erat, secundus Avocco, tertius Willelmus.

Schol. 109. Publica securis in foro pendet minitans reis capitalem sententiam, qua, si ita contigerit, accepta, videas moriturum exultantem ire ad supplicium quasi ad convivium.

Schol. 110. Primus in Scania episcopus Bernardus erat, secundus Henricus, et Egino.

Schol. 111. Ab hac insula primum egressi sunt Longobardi vel Gothi, et vocatur ab historicis Romanorum Scantia vel Gangavia sive Scandinavia. Cuius metropolis civitas Lundona, quam victor Angliae Chnud Britannicae Lundonae aemulam iussit esse.

Schol. 112. Suecis predicabant Lifdag, Poppo, senior Odinkar, Gotebald, q .. .. n .. .. ct. ...te..

Schol. 114. Funensis ille in capitalibus ab archiepiscopo suspensus ab officio, cum sic in . . us Romam . . . . leret, vita defunctus est.

Schol. 115. Mare orientale seu mare Barbarum sive mare Scithicum vel mare Balticum unum et idem est mare, quod Marcianus et antiqui Romani Scithicas vel Meothicas paludes sive deserta Getarum aut Scithicum littus appellant. Hoc igitur mare ab occidentali oceano inter Daniam et Nordvegiam ingrediens, versus orientem porrigitur longitudine incomperta.

Schol. 116. Ruzzia vocatur a barbaris Danis Ostrogard, eo quod in oriente posita quasi hortus irrigus habundat omnibus bonis. Haec etiam Chungard appellatur, eo quod ibi sedes Hunnorum primo fuit.

Schol. 117. Reune insula est Runorum, vicina Iumne civitati, qui soli habent regem.

Schol. 118. De quarum laude gentium Horatius in lyricis suis ita meminit: 'Campestres', inquit, 'Scythae melius vivunt et rigidi Getae, quorum plaustra vagas rite trahunt domus, nec cultura placet longior annua. Dos est magna parentum virtus; et peccare nefas, aut precium est mori'. Usque hodie Turci, qui prope Ruzzos sunt, ita vivunt, et reliqui Scythiae populi.

Schol. 119. Cum rex Sueonum Emund filium suum Anundum misisset in Scythiam ad dilatandum regnum suum, ille navigio in terram pervenit feminarum. Quae mox venenum fontibus immiscentes, ipsum regem et exercitum eius tali modo peremerunt. Haec et supra diximus, et ipse Adalwardus episcopus recitavit nobis, hoc et alia contestans esse veracissima.

Schol. 120. Qui lingua eorum Wilzi dicuntur, crudelissimi ambrones, quos poeta Gelanos vocat.

Schol. 121. A Sconia Danorum navigantibus ad Bircam quinque dierum, a Birca in Ruzziam similiter per mare habes iter quinque dierum.

Schol. 122. Ibi in Birca est portus sancti Ansgarii et tumulus sancti Unni archiepiscopi, familiare inquam hospitium sanctorum nostrae sedis confessorum.

Schol. 123. Paulus in Gestis Longobardorum de fecunditate gentium septentrionalium, et de septem viris, qui in litore occeani iacent in provincia Scritefingorum.

Schol. 124. Tacitus Suevos hoc quoque Sueonum nomine appellat.

Schol. 125. Dani, Sueones et Nordmanni et reliqui Scithiae populi a Romanis Yperborei vocantur, quos Marcianus extollit multis laudibus.

Schol. 126. Gothelba fluvius a Nordmannis Gothiam separat, magnitudine non impar isti Albiae Saxonum, unde ille nomen sortitur.

Schol. 127. Quo etiam morbo Sclavi laborant et Parti et Mauri, sicut Lucanus testis est de Partis, et de Mauris Sallustius.

Schol. 128. Omnia quae aguntur inter barbaros, sortiendo fiunt in privatis rebus. In publicis autem causis et demonum responsa peti solent, sicut in Gestis sancti Ansgarii potest cognosci.

Schol. 129. Gothi a Romanis vocantur Getae, de quibus Virgilius dicere videtur: . . . 'acerque Gelonus Cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum, Et lac concretum cum sanguine potat equino'. Hoc usque hodie Gothi et Sembi facere dicuntur, quos ex lacte iumentorum inebriari certum est.

Schol. 130. Quamvis ante hos Danorum episcopi vel Anglorum Suediam praedicarunt, Thurgot vero specialiter in Gothiam ordinatus est ad sedem Scaranensem.

Schol. 131. A rege Haroldo invitatus Adalwardus quoque in Nordwegiam venit et pro sanctitate viri et fama virtutum eius honorifice susceptus est. Cui abeunti rex tantum pecuniae obtulit, ut exinde statim 300 captivos redemit episcopus. Adalwardus iunior eo tempore veniens in Gothiam, cognominem suum reperit infirmum; cuius exequias cum luctu procurans, in Sictonam properavit. Sed postea cum repulsus esset a paganis, invitatus venit ad Scaranem civitatem, quod nostro archiepiscopo non bene placuit, quare eum sicut violatorem canonum vocavit Bremam.

Schol. 132. Halsingland est regio Scritefinnorum, sita in Ripheis montibus, ubi nix perpetua durat. Homines ibi gelu recocti, tecta domorum non curant, carne ferarum pro cibo et pellibus earum pro indumento fruuntur.

Schol. 133. In Yperboreis montibus praeter alia monstra leguntur et gryphes nasci.

Schol. 134. Prope illud templum est arbor maxima late ramos extendens, semper viridis in hieme et aestate; cuius illa generis sit, nemo scit. Ibi etiam est fons, ubi sacrificia paganorum solent exerceri et homo vivus immergi. Qui dum non invenitur, ratum erit votum populi.

Schol. 135. Catena aurea templum illud circumdat pendens supra domus fastigia, lateque rutilans advenientibus, eo quod ipsum delubrum in planitie situm montes in circuitu habeat positos ad instar theatri.

Schol. 136. Nuper autem rex Sueonum christianissimus Anunder, cum sacrificium gentis statutum nollet demonibus offerre, depulsus a regno, dicitur a conspectu concilii gaudens abisse, quoniam dignus habebatur pro nomine Iesu Christi contumeliam pati.

Schol. 137. Novem diebus commessationes et eiusmodi sacrificia celebrantur; unaquaque die offerunt hominem unum cum ceteris animalibus, ita ut per novem dies 72 fiant animalia quae offeruntur. Hoc sacrificium fit circa aequinoctium vernale.

Schol. 138. Relatum est autem nobis a quibusdam stipatoribus Adalwardi episcopi, cum primum Sictonam accessisset, ad unam missarum celebrationem ad manum oblatas sibi 70 marcas argenti. Tantae enim devotionis sunt omnes populi arcticae plagae. Tunc etiam occasione itineris divertit Bircam, quae nunc in solitudinem redacta est, ita ut vestigia civitatis vix appareant; quare nec tumulus sancti Unni archiepiscopi inveniri potuit.

Schol. 139. Ab illis Nordmannis, qui trans Daniam habitant, venerunt isti Nordmanni, qui Franciam incolunt, et ab his nuper Appulia suscepit tertios Nordmannos.

Schol. 140. De sepultura paganorum, quanquam non credant resurrectionem carnis, hoc tamen est memoriale, quod more antiquorum Romanorum busta et exequias eorum omni veneratione colunt. Ceterum pecuniam hominis tumulant cum eo armaque et cetera quae ipse vivens habuit cariora. Quod etiam de Indis habetur scriptum. Quod tradunt ex antiquo ritu gentilium, in quorum mausoleis adhuc solent inveniri talia, cum aut in amphoris aut in aliis vasculis secum thesauros infodere iussissent.

Schol. 141. Paulus ergo in Historia Longobardorum affirmat, in ultimis partibus septentrionis inter Scritefingos in quadam spelunca oceani iacere septem viros quasi dormientes, de quibus est opinio diversa, et quod praedicaturi sint illis gentibus circa finem mundi. Dicunt alii ex undecim milibus virginibus illuc pervenisse aliquas, quarum cetus et naves monte obrutae sunt; ibique fieri miracula. Ubi et ecclesiam construxit Olaph. Olaph itaque rex iustissimus Nordmannos primus christianitati attraxit. Magnus, filius eius, Danos subiugavit. Haraldus, frater Olaph nequissimus, Orchadas suo adduxit imperio, regnumque suum dilatavit usque ad Ripheos montes et Island.

Schol. 142. Licet ante illum ex nostris Lifdag, Odinkar et Poppo gentem illam predicaverint. Possumus hoc dicere, quod nostri laboraverunt, et Angli in labores eorum introierunt. Hunc, Meinhardum et Albertum alias ordinatos, cum ad se venirent, cum muneribus archiepiscopus commendavit illis vicem suam tam per Nordmanniam , quam per insulas oceani.

Schol. 143. . . . . is plen . . . calcitr . . ler . .

Schol. 144. De occeano Britannico, qui Daniam tangit et Nordmanniam, magna recitantur a nautis miracula, quod circa Orchadas mare sit concretum et ita spissum a sale, ut vix moveri possint naves, nisi tempestatis auxilio; unde etiam vulgariter idem salum lingua nostra Libersee vocatur.

Schol. 145. Hic apparet, quod scriptor huius libelli fuit ex Germania superiori, unde vocabula pleraque sive nomina propria, cum ad suam aptare voluit linguam, nobis corrupit.

Schol. 146. Tyle . . in mari . . omnium insularum remotissima cuius . . . Solinus refert brumali tempore per solstitium vix diem et estivali noctem nullam. Nam fr . .

Schol. 147. Brittannia est omnium maxima insularum. A qua novem dierum navigatione pervenitur ad Thile. De qua unius diei navigatio est ad mare congelatum. Quod ideo congelatum, quia nunquam sole calefit.

Schol. 148. Egredientibus a promunctorio Danorum Alaburg narrant iter esse 30 dierum usque in Island, minus autem, si ventum habeant secundum.

Schol. 149. Iuxta Island est oceanus glaciatus et fervens et caligans.

Schol. 150. Apud illos non est rex, nisi tantum lex: 'et peccare nefas, aut pretium mori'.

Schol. 151. Civitas ibi maxima Scaldholz.

Schol. 152. Alii dicunt, Halagland esse partem Nordmanniae postremam, quod sit proxima Scritefingis, asperitate montium et frigoris inaccessibilis.