CODEX CANONUM ECCLESIARUM
Can. 1 - Canones huius Codicis omnes et solas Ecclesias orientales catholicas respiciunt, nisi, relationes cum Ecclesia latina quod attinet, aliud expresse statuitur. 1° abrogatae sunt omnes leges iuris communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis contrariae aut quas materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam; 2° revocatae sunt omnes consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur aut quae eis contrariae sunt nec centenariae vel immemorabiles.
DE CHRISTIFIDELIBUS Can. 7 - § 1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati in populum Dei sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo implendam concredidit. § 2. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata subsistit in Ecclesia catholica a successore Petri et Episcopis in communione cum eo gubernata. § 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia, quae, dum eos ad vitam evangelicam ducendam invitat eosque in participationem Divinae Liturgiae, sacramentorum et laudum divinarum introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae. § 2. Magna cum diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam Ecclesiam et propriam Ecclesiam sui iuris. § 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata. Ecclesiae Pastoribus patefaciant. § 3. Pro scientia, competentia et praestantia, quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando obligatio, ut sententiam suam de his, quae ad bonum Ecclesiae pertinent, Ecclesiae Pastoribus manifestent eamque, salva integritate fidei et morum ac reverentia erga eosdem Pastores attentisque utilitate communi et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant. Can. 18 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam in mundo fovendam utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos. Can. 19 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent, ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant secundum suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis ecclesiasticae. Can. 24 - § 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris. § 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate applicandis. § 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis puniantur. § 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon ex propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores. Can. 26 - § 1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli et in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suarum erga alios obligationum. § 2. Auctoritati ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari. DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS Can. 27 - Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus, quem ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas, vocatur in hoc Codice Ecclesia sui iuris. § 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana. CAPUT I DE ASCRIPTIONE ALICUI ECCLESIAE SUI IURIS
Can. 29 - § 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto. § 2. Si autem filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est: 1° a matre non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet; 2° ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt ii, quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre adoptantibus agitur, applicetur § 1; 3° parentum non baptizatorum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam pertinet ille, qui eius educationem in fide catholica suscepit. Can. 32 - § 1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam Ecclesiam sui iuris valide transire. § 2. Si vero agitur de christifideli eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui transire petit ad aliam Ecclesiam sui iuris, quae in eodem territorio propriam eparchiam habet, hic consensus Sedis Apostolicae praesumitur, dummodo Episcopi eparchiales utriusque eparchiae ad transitum scripto consentiant. Can. 36 - Omnis transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris vim habet a momento declarationis factae coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha loci vel parocho proprio aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus, nisi rescriptum Sedis Apostolicae aliud fert. CAPUT II DE RITIBUS SERVANDIS
Can. 39 - Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio, et quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose serventur et promoveantur. § 2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum acquirere tenentur. § 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.
DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE Can. 42 - Sicut statuente Domino sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur. CAPUT I DE ROMANO PONTIFICE
Can. 43 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria, quam semper libere exercere potest. § 2. Si contingit, ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur, ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero, ut a quopiam acceptetur. § 2. Romanus Pontifex in munere supremi universae Ecclesiae Pastoris explendo communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est determinare secundum necessitates Ecclesiae modum sive personalem sive collegialem huius muneris exercendi. § 3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus. § 2. Patriarcharum ceterorumque Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, participatio in Synodo Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano Pontifice statutis. Can. 47 - Sede Romana vacante aut prorsus impedita nihil innovetur in universae Ecclesiae regimine; serventur autem leges speciales pro eisdem adiunctis latae. CAPUT II DE COLLEGIO EPISCOPORUM
Can. 49 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica communione cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit. § 2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae ut talis a Romano Pontifice est indicta aut libere recepta ita, ut verus actus collegialis effciatur. § 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in universam Ecclesiam collegialiter exercet. § 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio Oecumenico tractandas determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii Oecumenici alias addere possunt ab eodem Romano Pontifice approbandas. Can. 52 - § 1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui membra sunt Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint. § 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot, qui episcopali dignitate non sunt insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare. § 2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, etiam egent decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit secundum alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.
DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
Can. 55 - Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt. Can. 56 - Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati. § 2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest. § 3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani Pontificis assensu. § 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana. § 3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum antiquitatem Sedis patriarchalis. § 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est ad dignitatem patriarchalem. § 2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant. Can. 62 - Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60, § 2. CAPUT I DE ELECTIONE PATRIARCHARUM
Can. 63 - Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunatio fieri debet intra mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum firmo iure particulari longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente. Can. 66 - § 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia et sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra. § 2. Vetitum est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis exceptis, qui ad normam can. 71, § 1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur. § 3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere. § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt. § 2. Circa ea, quae scrutinia directe vel indirecte respiciunt, omnes, qui Synodo intersunt, gravi obligatione tenentur servandi secretum. § 2. Si electio intra quindecim dies ab inita Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis computandos non peragitur, res ad Romanum Pontificem devolvitur. Can. 73 - Electio, si electus est saltem Episcopus legitime proclamatus, statim a praeside vel, si praeses est electus, ab Episcopo ordinatione episcopali seniore totius Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomine formula modoque in propria Ecclesia patriarchali receptis intimanda est electo; si vero electus nondum est Episcopus legitime proclamatus, secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis suspenditur et intimatio fiat, si omnia canonibus ad proclamationem episcopalem requisita peracta sunt. § 2. Novus Patriarcha per litteras manu propria subscriptas quam primum expostulare debet a Romano Pontifice ecclesiasticam communionem. § 2. Patriarcha, antequam communionem ecclosiasticam a Romano Pontifice accepit, ne Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchialis convocet neque Episcopos ordinet. CAPUT II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM
Can. 78 - § 1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et legitimarum consuetudinum in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut non possit Vicarium pro tota Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare. § 2. Potestas Patriarchae exerceri valide potest intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis tantum, nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel particulari a Romano Pontifice approbato constat. 1° Metropolitae iura exercere et obligationes implere in omnibus locis, ubi provinciae erectae non sunt; 2° neglegentiam Metropolitarum ad normam iuris supplere; 3° sede metropolitana vacante Metropolitae iura exercere et obligationes implere in tota provincia; 4° Metropolitam, qui oeconomum ad normam can. 262, § 1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum per se ipsum nominare. 1° decreta ferre intra ambitum suae competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur; 2° instructiones ad christifideles totius Ecclesiae, cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium bonum foveant, approbanda et commendanda; 3° litteras encyclicas toti Ecclesiae, cui praeest, dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum respicientes. § 2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon sodalibus institutorum vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest, praecipere potest, ut sua decreta, instructiones atque litterae encyclicae in propriis ecclesiis vel domibus publice legantur et exponantur. § 3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, vel graviora negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem. § 2. Patriarcha potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam ecclesiam, civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et tempore huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo eparchiali competunt, peragere. § 2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter Hierarchas ceterosque christifideles, quos pro sua prudentia convocandos censet, de rebus pastoralibus aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam, cui praeest, aut aliquam provinciam vel regionem respiciunt. § 2. Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit: 1° Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare servatis cann. 181, § 1, 182 - 187 et 212; 2° gravi de causa Metropolitam vel Episcopum eparchialem aut titularem ad aliam sedem metropolitanam, eparchialem vel titularem transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis rem dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat. § 3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere, immutare et supprimere. § 4. De his decisionibus Patriarcha quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat. 1° Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales de provisione canonica dare; 2° ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus est, per alios Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam omnes Episcopos; 3° Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare. § 2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali expresse statuitur. § 3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri debent intra terminos iure statutos, litterae patriarchales vero de provisione canonica intra decem dies post electionis proclamationem dandae sunt; de ordinatione episcopali et de inthronizatione Sedes Apostolica quam primum certior fiat. § 2. Patriarcha curet, ut controversiae, quae inter Episcopos forte oriuntur, componantur firmo iure eas quolibet tempore ad Romanum Pontificem deferendi. § 2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem respiciunt, Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius Episcopo eparchiali vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc clericum potest etiam munere durante sibi immediate subdere. § 3. Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali receptam cuilibet clerico firmo can. 430, dummodo accedat consensus scripto datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superioris maioris. § 2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat. § 3. Patriarchae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas specialiter statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat necnon intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat. Can. 93 - Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit nisi canonica ex causa. § 2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales muneri pastorali fideliter satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant; eorum zelum excitet; si in aliqua re graviter offenderunt, eos consulta, nisi periculum in mora est, Synodo permanenti monere ne ommittat et, si monitiones optatum effectum non sortiuntur, rem ad Romanum Pontificem deferat. Can. 96 - Circa orationes et pietatis exercitia, dummodo proprio ritui consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui praeest, eadem potest ac Hierarchae loci. § 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis maioris momenti collatis consiliis agant. CAPUT III DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 102 - § 1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt. § 2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad offcia, de quibus in can. 149. § 3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris particularis vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim Hierarchae non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo congregatis manifestandas firmo can. 66, § 2. Can. 104 - § 1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt. § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt. 1° expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur; 2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat; 3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis. § 2. Firmis cann. 72, 149 et 183, §§ 3 et 4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924. § 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare atque approbationi Synodi initio sessionum subicere. § 3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt, consentit. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062. § 3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit. § 4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt. § 2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi statutis. § 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur. § 2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit. CAPUT IV DE CURIA PATRIARCHALI
Can. 114 - § 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur. § 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore maiore. § 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur. § 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur. § 3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita alternatim substituant. § 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can. 115, § 3. § 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115, § 3. § 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi permanentis. § 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur. § 4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini subicere. § 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest. § 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260. CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA
Can. 126 - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae. § 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit. 1° notitiam de Sedis patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare; 2° normas speciales, quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur; 3° Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere. Can. 129 - Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae vacantis. § 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali vacante quicquam innovare. § 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret, Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha. § 2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit Patriareha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit. § 3. Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede patriarchali impedita et de assumpto regimine certiorem faciat. CAPUT VI DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 133 - § 1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae praeter alia, quae iure communi ei tribuuntur, est: 1° Episcopos provinciae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86, § 1, n. 2; 2° Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarclialis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas opportune instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; 3° tribunal metropolitanum erigere; 4° vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; 5° visitationem canonicam peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; 6° eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit. § 2. In omnibus negotiis iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit. § 2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua. CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI
Can. 140 - Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas. § 2. Sede patriarchali vacante conventus patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit. Can. 143 - § 1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt: 1° Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci; 2° Episcopi titulares; 3° Praesides confoederationum monasticarum, Superiores generales institutorum vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui iuris; 4° rectores catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent; 5° rectores seminariorum maiorum; 6° ex unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu Superioris competentis. § 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimemto, de quo Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem sui loco mittere possunt. § 3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt ad normam statutorum. § 4. Ad conventum patriachalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis. § 2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore opportuno ad conventus membra mittantur. CAPUT VIII DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM
Can. 146 - § 1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, ad illas regiones extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius servatur et Patriarcha ius legitime acquisitum habet provincias, eparchias necnon exarchias erigendi. § 2. Si quod dubium de finibus territorii Ecclesiae patriarchalis exoritur aut si de immutatione finium agitur, Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est rem investigare audita superiore auctoritate administrativa uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, cuius interest, necnon re in eadem Synodo discussa petitionem apte instructam de dubio solvendo vel de finibus immutandis Romano Pontifici porrigere, cuius solius est dubium authentice dirimere vel decretum de immutatione finium ferre. Can. 147 - Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestas Patriarchae ac Synodorum exercetur non tantum in omnes christifideles eidem Ecclesiae ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham loci propriae Ecclesiae sui iuris in eodem territorio constitutum non habent quique, etsi propriae Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci eiusdem Ecclesiae patriarchalis committuntur firmo can. 916, § 5. § 2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat. § 3. Visitatione peracta Visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna media proponere potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni spiritualis christifidelium Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem paroeciarum ac exarchiarum vel eparchiarum propriarum provideatur. Can. 150 - § 1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti habent omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum eiusdem Ecclesiae firmo can. 102, § 2. § 2. Leges a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha promulgatae, si leges liturgicae sunt ubique terrarum vigent; si vero leges disciplinares sunt vel si de ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris habent intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis. § 3. Velint Episcopi eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti legibus disciplinaribus ceterisque decisionibus synodalibus, quae eorum competentiam non excedunt, in propriis eparchiis vim iuris tribuere; si vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica approbatae sunt, ubique terrarum vim iuris habent.
DE ECCLESIIS ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS
Can. 151 - Archiepiscopus maior est Metropolita Sedis determinatae vel agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae orientali sui iuris titulo patriarchali non insignitae praeest. § 2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem certiorem facere debet de electione canonice peracta; ipse vero electus per litteras manu propria subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis confirmationem. § 3. Obtenta confirmatione electus coram Synodo Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris emittere debet professionem fidei et promissionem fideliter officium suum implendi, deinde procedatur ad eius proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit. § 4. Si vero confirmatio denegatur, nova electio fiat intra tempus a Romano Pontifice statutum. Can. 154 - Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas Archiepiscopi maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui praesunt, in Ecclesiam archiepiscopalem maiorem. DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS Can. 155 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus. § 2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui iuris erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus circumscribere. § 2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum convocare et Episcopos ordinare. § 2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris. § 3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris Metropolita eiusdem personam gerit. § 2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua. 1° Episcopos eiusdem Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare; 2° Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; 3° tribunal metropolitanum erigere; 4° vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; 5° visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; 6° nominare Administratorem eparchiae in casu, de quo in can. 221, n. 4; 7° eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit. 8° Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent, communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in his actis continentur, fidelem exsecutionem curare. Can. 160 - In negotiis extraordinariis vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne omittant. § 2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur. § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio sessionum Consilii praesentes sunt. § 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet. § 4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata. § 2. Consilium Hierarcharum negotia. decidit ad partem absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent et praesentes sunt. § 2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat. § 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum. § 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum. Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant. 1° Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat; 2° ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum; 3° sede metropolitana vacante nihil innovetur. § 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt. § 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 - 233. CAPUT II DE CETERIS ECCLESIIS SUI IURIS
Can. 174 - Ecclesia sui iuris, quae neque est patriarchalis nec archiepiscopalis maior nec metropolitana, concreditur Hierarchae, qui ei praeest ad normam iuris communis et iuris particularis a Romano Pontifice statuti.
DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS CAPUT I DE EPISCOPIS
Can. 177 - § 1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens et ab eo per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una, sancta, catholica et apostolica Christi Ecclesia. § 2. In erectione, immutatione et suppressione eparchiarum intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis servandus est can. 85, § 1; in ceteris casibus eparchiarum erectio, immutatio et suppressio competit soli Sedi Apostolicae. Art. I Can. 180 - Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit: 1° firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans; § 2. Ceteri Episcopi a Romano Pontifice nominantur firmis cann. 149 et 168. § 2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat. § 3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum. § 4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est. Can. 183 - § 1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest. § 2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent, libere eligant. § 3. Ad electionem requiritur pars absolute maior suffragiorum eorum, qui praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia suffragia feruntur in quarto scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis, qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum receperunt. § 4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat, quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior. § 2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha de acceptatione electionis atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam certiorem faciat. § 2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem intimet electo et ad normam can. 184, § 2 agat. § 2. Scrutatores secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationi scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha subscribant. § 3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha ad normam can. 184 vel 185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam deferat. § 2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei necnon promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis, in quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est. § 2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua electione vel nominatione computandos debet possessionem canonicam eparchiae capere. § 2. De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo eparchiali una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in archivo curiae eparchialis asservandum. § 3. Ante inthronizationem Episcopus in regimen eparchiae neque per se neque per alios nec ullo titulo se ingerat; si vero aliquod officium in eparchia habet, illud retinere et exercere potest. Art. II Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis eiusdem personam gerit. § 2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per se; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum vel Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices. § 2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata. § 3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica viventium eluceat caritas Christi. § 4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent. § 5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur. § 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium constitutum. § 3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur. Can. 196 - § 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus eparchialis christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse frequenter praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio, de homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita, ut universa doctrina christiana omnibus tradatur. § 2. Integritatem et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur. § 2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria ecclesia cathedrali celebretur saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie, secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut in qualibet paroecia pro viribus diebus dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus earumque vigiliis laudes divinae celebrentur. § 3. Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia cathedrali aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque sollemnitatibus, in quibus partem habet notabilis populi pars. § 2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam ecclesiasticam irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem piarum voluntatum. § 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis participent et adiuvent. § 3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris. § 2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime absentiam a propria eparchia requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia iusta de causa quotannis abesse potest non ultra mensem continuum aut intermissum, dummodo cautum sit, ne ex ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti capiat. § 3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari secundum traditionem propriae Ecelesiae sui iuris statutarum Episcopus eparchialis a propria eparchia ne absit nisi gravi de causa. § 4. Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris casibus hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit, Episcopus eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae subiectus. § 2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt. § 3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus Episcopus eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis. Can. 206 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam egercens tenetur singulis quinquenniis relationem Patriarchae facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis Episcopus quam primum ad Sedem Apostolicam mittat. § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi Apostolicae facere debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis vel Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae vel Metropolitae quam primum mittant. Can. 208 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat. § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat. § 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum. § 2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas quam primum notificanda. § 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit. Art. III Can. 212 - § 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur. § 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus. § 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur. § 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio consultorum eparchialium. § 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium. § 4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat. § 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos. § 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat. § 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant. § 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat. Can. 217 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus. Art. IV Can. 219 - Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione. 1° Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam; 2° usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est; 3° Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur; 4° Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium; 5° Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur. 1° Metropolita, secus ille, qui ad normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat; 2° regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit; 3° collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii; 4° si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227, § 2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam; 5° Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham. 1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris officii integros percipit. 1° Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit. § 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent. § 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur. § 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat. § 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt. § 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent. 1° Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae; 2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant. § 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur. § 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est. § 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest. § 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§ 1 et 2. § 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum eparchialium. § 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat. § 2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat. § 3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham. Art. V Can. 234 - § 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive vacante aliquando Romanus Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori apostolico committit. § 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris apostolici desumuntur ex litteris suae nominationis. CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE Art. I Can. 235 - Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur. Can. 237 - § 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere. § 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit. Can. 238 - § 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent: 1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet. § 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest. § 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis. § 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare. § 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur. § 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur. Art. II Can. 243 - § 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae. § 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, cancellarius, iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi, notarii et aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab Episcopo eparchiali assumuntur. § 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel utilitate eparchiae exigentibus alia quoque officia in curia eparchiali constituere potest. § 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent: 1° promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatum; 2° secretum servare intra limites et secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos. 1° De Protosyncello et de Syncellis Can. 245 - In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet. § 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus fieri potest ex clericis eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta, in aliqua scientia sacra doctores vel licentiati vel saltem periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendati. § 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis consanguineis usque ad quartum gradum inclusive. § 4. Episcopus eparchialis potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia eparchia vel ex alia Ecclesia sui iuris assumere de consensu tamen eorum Episcopi eparchialis. § 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum eorum competentiae competunt etiam facultates habituales a Sede Apostolica Episcopo eparchiali concessae necnon rescriptorum Sedis Apostolicae vel Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse cautum est aut electa est industria personae Episcopi eparchialis. § 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224. § 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et Syncellorum, nisi Episcopi ordinati sunt. 2° De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis Can. 252 - § 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae eparchialis asserventur. § 2. Si necesse videtur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii. § 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae eparchialis. § 2. Notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis, quibus fama clerici in discrimen vocari potest, notarius debet esse sacerdos. 1° conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt; 2° scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis et anni subscribere; 3° acta vel documenta legitime petenti servatis servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali conformia declarare. Can. 255 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu collegii consultorum eparchialium. § 2. Ius est eis, quorum interest, ut documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad statum suae personae pertinent, exemplar authenticum per se vel per procuratorem recipiant. Can. 259 - § 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur. § 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti. § 2. Sede eparchiali vacante archivum secretum vel armarium secretum ne aperiantur nisi in casu verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae. § 3. Ex archivo secreto vel armario secreto documenta ne efferantur. § 2. Ut acta et documenta ad haec archiva pertinentia inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo eparchiali statutae. 3° De oeconomo eparchiali Can. 262 - § 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans. § 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis. § 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis potestate, qui eius iura ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis pressius determinet, bona temporalia eparchiae administrare, administrationi bonorum ecclesiasticorum in tota eparchia vigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium neglegentiam supplere et bona ecclesiastica, quae administratore iure designato carent, per se administrare. § 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis Episcopo eparchiali quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere debet; Episcopus eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes ab oeconomo eparchiali exhibitas examinet. § 5. Circa obligationes oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus est can. 232. § 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum consilii a rebus oeconomicis. § 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis coniuncti sunt. § 4. Episcopus eparchialis in actibus maioris momenti rem oeconomicam respicientibus consilium a rebus oeconomicis audire ne praetermittat; huius autem membra tantum suffragium consultivum habent, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur. § 5. Praeter alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis est quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto eparchiae regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem accepti et expensi approbare. Art. III Can. 264 - In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem suo consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis pastoralis et bonum eparchiae spectant. 1° congrua pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eligatur a sacerdotibus ipsis; 2° aliquot sacerdotes ad normam statutorum esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii sibi demandati ad consilium pertinent; 3° Episcopo eparchiali integrum est aliquot membra libere nominare. 1° omnes presbyteri eparchiae ascripti; 2° ceteri sacerdotes, qui in eparchia domicilium vel quasi-domicilium habent et simul in eiusdem eparchiae bonum aliquod munus exercent. § 2. Quatenus in statutis providetur, vox activa et passiva conferri potest etiam aliis sacerdotibus, qui domicilium vel quasi-domicilium in eparchia habent. § 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his casibus nonnisi consulendi. § 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt. § 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta possessione canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet novum consilium presbyterale constituere. § 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum eparchiae commissum non implet aut eodem graviter abutitur, Episcopus eparchialis consulto Metropolita aut, si de ipsa sede metropolitana agitur, consulto Episcopo eparchiali ordinatione episcopali seniore eidem Metropolitae subiecto illud dissolvere potest, sed intra annum novum consilium presbyterale constituere debet. § 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum erit. § 3. Membra collegii consultorum eparchialium debent esse numero non minus quam sex nec plus quam duodecim; si quacumque de causa intra determinatum quinquennium numerus minimus membrorum collegii iam non habetur, Episcopus eparchialis quam primum collegium nominatione novi membri integret, secus collegium valide agere non potest. § 4. Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis. § 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis; sede eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis locum tenet aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra ordinatione senior. § 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem indigere consensu collegii consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis eparchiae, quam ipse regit, sufficit, ut hoc collegium consulat. Art. IV Can. 272 - In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere. § 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest, christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum, consociationum et aliorum inceptorum repraesententur. § 3. Una cum his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque, etiam alterius Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale invitare. § 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa fide, bonis moribus et prudentia praestantes. § 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat. Art. V Can. 276 - § 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure determinata expleat. § 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet ad Episcopum eparchialem consulto consilio presbyterali. § 2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum. § 3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere potest. 1° actionem pastoralem communem promovendi et coordinandi; 2° prospiciendi, ut clerici vitam ducant proprio statui congruam atque suis obligationibus diligenter satisfaciant; 3° providendi, ut Divina Liturgia et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis praesertim in celebratione Divinae Liturgiae et custodia Divinae Eucharistiae accurate serventur, ut recte conscribantur et asserventur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur, denique, ut domus paroecialis debita diligentia curetur. § 2. In districtu sibi concredito protopresbyter: 1° operam det, ut clerici frequentent collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias sacras et res pastorales promovendas; 2° curet, ut clericis subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur. § 3. Curet protopresbyter, ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque familia, si coniugati sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque ut eorum, qui decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne occasione aegrotationis vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent. § 4. Protopresbyter obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo eparchiali factam paroecias visitandi. CAPUT III DE PAROECIIS,
Can. 279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho. § 2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali. § 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est. § 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest. § 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi. § 2. Ad paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata. § 3. Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne nominetur nisi: 1° agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum; 2° candidatus ad hoc scripto consensit; 3° agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii consultorum eparchialium; 4° ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris id permittit. § 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus requiruntur. § 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim clericis. 1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284, § 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est. Can. 287 - § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest. § 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum. § 2. In perficiendo munere sanctificandi curet parochus, ut celebratio Divinae Liturgiae centrum sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque allaboret, ut christifideles spirituali pabulo pascantur per devotam et frequentem sacramentorum susceptionem atque per consciam et actuosam in laudibus divinis participationem; meminerit etiam parochus quam maxime sacramentum paenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare facilem se praebeat ad hoc sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus est, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas callent. § 3. In adimplendo munere regendi imprimis curet parochus, ut proprium gregem cognoscat; cum autem omnium ovium sit minister, vitae christianae incrementum foveat tum in singulis christifidelibus tum in consociationibus praesertim apostolatui addictis tum in tota communitate paroeciali; domos igitur et scholas visitet, prout munus pastorale id exigit; adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciat; pauperes et infirmos paterna caritate prosequatur; specialem denique curam de opificibus habeat atque allaboret, ut christifideles operibus apostolatus auxilium praestent. § 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita, ut vicariis paroecialibus eas perficere non liceat nisi de licentia saltem praesumpta ipsius parochi. §. 2. Nisi gravis obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat; parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere. § 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi absentia durante curae paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus praeditum. § 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae in instituto religioso; hae adnotationes in testimonium baptismi semper referantur. § 3. Testimonia, quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia documenta, quae momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur. § 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato visitationis canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat, ne ad extraneorum manus perveniant. § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris particularis. Can. 297 - § 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione. § 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae et loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris. § 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus. § 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat. § 2. Qui paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim certiorem faciat. § 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata paroeciae parte. § 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato can. 284, § 2. § 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre potest. § 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate communique studio providentes. § 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus. CAPUT IV DE RECTORIBUS ECCLESIARUM
Can. 304 - Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae. Can. 305 - § 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi. § 2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem ecclesiae a Superiore propositum nominare. § 3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit. § 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant. Can. 310 - Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
Can. 311 - § 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur. § 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalia sita est, servandus est can. 85, § 3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit. § 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit. § 2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi. § 2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem Sedi Apostolicae singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum mittere. § 2. Si collegium consultorum ad normam can. 271, § 3 constitui non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus presbyteris non minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii presbyteralis, si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere debet, quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu vel consilio collegii consultorum eparchialium. § 2. Ille, ad quem exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet certiorem facere auctoritatem, cuius est Exarchum nominare, ut provideat; interim vero uti potest omnibus potestatibus et facultatibus sive ordinariis sive delegatis, quas Exarchus habuit, nisi eidem commissae sunt industria personae Exarchi. § 2. In his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere servetur ius particulare. DE CONVENTIBUS HIERARCHARUM PLURIUM ECCLESIARUM SUI IURIS Can. 322 - § 1. Ubi id de iudicio Sedis Apostolicae opportunum videtur, Patriarchae, Metropolitae Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris, Episcopi eparchiales et, si statuta ita ferunt, etiam ceteri Hierarchae loci plurium Ecclesiarum sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, in eadem natione vel regione potestatem suam exercentes ad periodicos conventus statis temporibus convocandi sunt a Patriarcha aliave auctoritate a Sede Apostolica designata, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus et collatis consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio, qua unitas actionis foveatur, communia opera inventur, bonum religionis expeditius promoveatur atque disciplina ecclesiastica efficacius servetur. § 2. Decisiones huius conventus vim iuridice obligandi non habent, nisi de eis agitur, quae nulli possunt esse praeiudicio ritui uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris vel potestati Patriarcharum, Synodorum, Metropolitarum atque Consiliorum Hierarcharum atque simul saltem per duas ex tribus partibus suffragiorum membrorum suffragium deliberativum habentium latae necnon a Sede Apostolica approbatae sunt. § 3. Decisio, etsi unanimo suffragio facta, quae quomodocumque competentiam huius conventus excedit, omni vi caret, donec ab ipso Romano Pontifice approbata erit. § 4. Unusquisque conventus Hierarcharum plurium Ecclesiarum sui iuris sua conficiat statuta, in quibus foveatur, quatenus fieri potest, etiam participatio Hierarcharum Ecclesiarum, quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia catholica; statuta, ut valeant, a Sede Apostolica approbari debent.
DE CLERICIS Can. 323 - § 1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt christifideles, qui ab auctoritate competenti ecclesiastica electi per donum Spiritus Sancti in sacra ordinatione receptum deputantur, ut in Christi Pastoris missione et potestate partem habentes Ecclesiae sint ministri. § 2. Ratione sacrae ordinationis clerici ex divina institutione a ceteris christifidelibus distinguuntur. Can. 326 - Clerici in gradibus ordinis ipsa sacra ordinatione constituuntur; potestatem autem exercere non possunt nisi ad normam iuris. CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis. 1° curent parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum Sanctum vocantem libere auscultare eique libenter respondere possint; 2° clerici, imprimis parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in aliis, etiam provectioris aetatis, dignoscere atque fovere; 3° Episcopi eparchialis praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in vocationibus provehendis gregem suum excitare inceptaque coordinare. § 2. Iure particulari provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive regionalia sive, quatenus fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis instituantur, quae aperta sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates, praecipue missionales. Can. 330 - § 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150, § 3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare. § 2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum detrimenti capiat. § 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum. Art. I Can. 331 - § 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur. § 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter suscipienda. § 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur. § 2. Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est, non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis, quae seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis eparchialibus erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium vel sine consensu auctoritatis superioris. § 2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt. § 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can. 734, impleat rector seminarii eiusve delegatus. § 2. Seminarium habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis institutionis clericorum adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur necnon pressius determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis statutis ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii ordinem spectant. § 3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis, quae seminarium erexit cuique etiam competit. si casus fert, ea mutare; haec circa directorium spectant ad auctoritatem in statutis determinatam. Can. 338 - § 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique moderatores et officiales. § 2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac collaborationem fovere. § 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam extra seminarium, salva disciplina seminarii petendi. § 3. In iudicandis personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium votum exquirere. Can. 340 - § 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum. § 2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter se et cum seminarii moderatoribus concorditer cooperantes ad integram futurorum Ecclesiae ministrorum institutionem, inter varietates disciplinarum unitati fidei ac formationi intenti. § 3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro ab eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur. § 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in cann. 471, § 2 et 536, § 2, actu habetur. Art. II Can. 342 - § 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse. § 2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et chrismationis sancti myri. § 3. Qui antea in alio seminario vel in aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris praesertim de causa dimissionis vel discessus. Can. 344 - § 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt. § 2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae congruentibus. § 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est. § 4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis. § 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant: 1° verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii; 2° participent assidue Divinae Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et culmen; 3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant et ex eis vitam spiritualem alant; 4° directione spirituali magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; 5° Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur; 6° foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus; 7° ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem; 8° ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta. § 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant. § 2. Cursus philosophico - theologici initium sumant introductione in mysterium Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum inter se relatio atque cohaerens compositio. § 2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut alumni discretione intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint et aptiores fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius temporis. § 2. Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae biblicae. § 3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius fons doctrinae et spiritus vere christiani. § 4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque disciplinae theologicae. Can. 352 - § 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se praeparant. § 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum non credentibus vel non christianis vel christidelibus minus fervidis, apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis. § 3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in servitium animarom occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et evangelizationis. Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur. § 2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis ad ordines sacros. Caput II DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE Can. 357 - § 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a Sede Apostolica vel intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis. § 2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione et de dimissione ab ea statuitur, valet congrua. congruis referendo etiam de aliis supra dictis personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente de ipsa Ecclesia patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est. § 2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso iure eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo eparchiali scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit. Can. 361 - Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae sui iuris. § 2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta sint omnia iura, quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset. 1° Administrator Ecclesiae patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae; 2° in ceteris casibus Administrator eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de consensu collegii consultorum eparchialium. § 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum ad eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari determinatae obtineat. 1° necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt; 2° sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit; 3° sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex eparchia et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de curriculo vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto. 4° clericus scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris. § 2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici priorem Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat. Caput III DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM
Can. 367 - Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant. § 2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus secundum iuris particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent. Can. 370 - Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi. § 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate competenti eis commissum, quandocumque id de eiusdem auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae exigunt. § 3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur licentia proprii Hierarchae. § 2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit ad scientias sacras et res pastorales promovendas. § 3. Scientiarum profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris artius cohaereant, talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos homines habere decet. Can. 376 - Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint. Can. 381 - § 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes, exiliatos et profugos. § 2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta christifidelibus, qui opportune petunt, rite sunt dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis prohibentur. § 3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem, quam in missione Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata laicorum multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum in bonum Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis. 1° officia publica, quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur; 2° cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia; 3° utantur exceptionibus, quas ab exercendis muneribus et officiis publicis a statu clericaIi alienis necnon servitio militari in eorum favorem concedunt leges civiles aut conventiones vel consuetudines. § 2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae tuenda aut bonum commune promovendam id requirunt. § 2. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem nisi de licentia auctoritatis iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinatae aut Sedis Apostolicae. § 3. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetar nisi consulto proprio Episcopo eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore. § 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem clerici status obligationes respiciunt, subditus est; si ibi per tempus non breve commoraturus est, Hierarcham loci sine mora certiorem faciat. Can. 389 - Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios christifideles agitur. § 2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt, congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur; ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur clerici instituto, de quo in can. 1021, § 2, ad normam iuris particularis pro sua parte conferre. CAPUT IV DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS
Can. 394 - Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit; clericus tamen statum clericalem amittit: 1° sententia iudiciali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur; 2° poena depositionis Iegitime irrogata; 3° rescripto Sedis Apostolicae vel ad normam can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum diaconis sine gravibus, presbyteris vero sine gravissimis causis a Patriarcha licite concedi non potest nec a Sede Apostolica conceditur.
Can. 399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles, quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui religioso ascripti sunt. Can. 402 - Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant. § 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad normam iuris. § 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo. § 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum. Can. 408 - § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium. § 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur. § 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae. § 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur. *A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1061-1147
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||